Obrazy na stronie
PDF
ePub

bilis Embricho Reginae Urbis Episcopus, neposque illius Hitto, Abbas Monasterii ad Lunae lacum, nostram adierunt excellentiam unacum advocatis atque primatibus S. Emmerami, Martyris Christi, postulantes, ut ipsis per nostrae licentiae consensum, quandam aptam, utilèmque complacitationem facere liceret. Tradidit itaque idem praefatus Abbas Hitto per consensum nostrum atque Episcopi praefatae sedis, totiùsque familiae ipsius Ecclesiae ad sanctum Dei Martyrem Emmeramum proprietates suas, quales habuit ad Perga juxta Ufhusa et ad Albrichinhova juxta Rochinga in manum praedicti Antistitis, Advocatique illius Gundperti cum curtibus, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, pecudibus, domibus, agris cultis, et incultis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pratis, pascuis, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus, et quae in posterum in ipsis locis adaugeri potuerint, omnia illuc transfundebat atque donabat, ea namque ratione, quatinus beneficia, quae priùs habuit de praefatae Sedis Episcopo jamjamque dicto, id est: Lentinchova, Rodratinchova, Aregisinchova, Hardheim, Heskildebach, Ergoltesbach, Coginbach, Benninchova, Pitenchova, cum universis pertinentiis atque adjacentiis eorundem locorum firmiter in proprietatem teneat, atque possideat, una cum supra nominatis, atque traditis proprietatibus usque in finem vitae suae sine ulla diminoratione vel mutatione. Post obitum verò suum integriter cuncta maneant in potestate S. Emmerami, et provisoris ejusdem Ecclesiae. Cujus rei gratia hoc praesens praeceptum nostrae auctoritatis scribere jussimus, per quod decernimus, atque omnino jubemus, ut haec ipsa complacitatio per cuncta tempora inviolabilis permaneat. Et ut haec auctoritas nostri consensus perpetualiter veriùs credatur, et diligentiùs conservetur, manu propria nostra subtus eam firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Arnolphi Gloriosissimi Regis. (Monogramma.) Signum Karlomanni Invictissimi Regis. (Monogramma.) Madalwinus Notarius ad vicem Theotmari Archi- Capellani re

cognovi.

Dat XII. Kal. Octobr. anno III. regni Regis in Bavvaria, et in Italia II. Indiet. XII. curte Regia, in Dei Nomine feliciter Amen. Sigillum illaesum,

↑ Carolomann. rex. Karolomanni Serenissimi Actum ad Hobberahhah,

Num. LVII. 878. 3. Dec. Ex Originali. Karolomannus rex quasdam res proprietatis suae in pago Tunageuue donat Jobe Presbytero et eo mortuo Ecclesiae sancti Emmerami.

In Nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karlomannus divina favente gratia Rex. Si pro dei nutu vel pro mercede aeternae retributionis fidelibus quibuscunque nostris quasdam res proprietatis nostrae donamus, non solum regium morem decenter implemus, ve

etiam et aeternae beatitudinis praemium nos promereri liquido credimus. Idcirco notum sit oinnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, scilicet praesentibus et futuris, quoniam quidam fidelis ac dilectus presbyter noster, Job nomine culmen Serenitatis nostrae adiit, deprecans, ut ei quasdam res proprietatis in pago, qui dicitur Tuonogeuue, in comitatu Engildeonis*) in proprietatem donaremus. Nos vero libentissime petitionibus illius satisfacientes propter nimiam servitutem illius in nos exhibitam, per hoc praesens praeceptum nostrum in praedicto pago et in Villa, quae vocatur Samutespah donavimus ei duas hobas in proprietatem cum octo mancipiis, cum terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumque decursibus: omnia haec praedicto Jobo, dilecto Presby tero nostro in proprietatem dedimus atque de nostro iure in ius et dominationem eius transfundimus, ea videlicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps ipsam proprietatem omnibus diebus vitae suae habeat, teneat atque possideat; post obitum autem illius iubemus, ut res praedictae redeant in potestatem sancti Emmerami martyris Christi. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae ab universis fidelibus firmior habeatur, et per futura tempora verius credatur ac diligentius conservetur, manu propria nostra subter eam confirmavimus et annulo nostro sigillari iussimus.

Signum domni Karlomanni piissimi Regis. (Monogramma.) Baldo Cancellarius ad vicem Thiotmari Archicapellani recognovi. Data III. Nonas Decembris anno Christo propitio III. domni KarIomanni serenissimi Regis in Bauuaria, et II. in Italia, indictione XI. Actum ad Rantesdorf, curte Regia in Dei nomine feliciter amen. Sigillum intus impressum illaesum extat.

*) Comes orientalis an. 795. exauctoratus, ut habet Supplementum Msc. Annal. Fuld.

Num. LVIII. 879. 9. Apr.

Karlomannus rex confirmat quandam Complacitationem inter Hittonem Abbatem Lunaelacensem, et Monachos ejusdem Monasterii.

Pez l. c. 26.

In Nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karlomannus divina favente gratia rex. Si enim fructuosas complacitationes circa casas Dei fieri consentimus, non solùm temporaliter nobis profuturum esse credimus, verùm etiam ad aeternam vitam feliciter perveniendam nobis perfructuosum esse liquidò non dubitamus. Idcirco notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, scilicet praesentibus et futuris, quoniam quidam venerabilis ac dilectus Abbas noster, nomine Hitto petiit culmen serenitatis nostrae, ut sibi liceret, quandam complacitationem agere cum Monachis in Coenobio, quod Maninseo dicitur, consistentibus, quod etiam constructum esse videtur in honore B. Michaëlis Archangeli Domini nostri Jesu Christi. Nos autem petitionibus libenter illius aurem accommodantes, permisimus ita fieri, sicut rogavit. Et ideo praefatus Abbas cum manu Advocati suï tradidit ad supra dictum Monasterium proprietatem suam, qualem visus est habere in loco, qui dicitur Sulzibach cum mancipiis V. cum domibus, et caeteris aedificiis, cum terris, agris, pratis, viis, et inviis, pascuis, silvis, aquis, aquarùmque decursibus, et cum omnibus integritatibus suis. Econtrà verò tradidit advocatus S. Michaelis, nomine Ato, memorato Abbati cum consensu et licentia omnium fratrum in eodem coenobio consistentium, omnia beneficia, quae Perhtrammus presbyter cum sua proprietate complacitavit, ut usque ad finem vitae suae haberet; id est: ad Keking on, et ad Erlafa, et Chauinga, et Osteringa, cum omnibus locis illuc aspicientibus, et cum omnibus integritatibus suis; id est: cum mancipiis utriusque sexus, cum domibus, et caeteris aedificiis, cum terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis silvis, aquis, aquarumve decursibus; omnia verò haec praedictus Advocatus Hittoni Abbati tradidit, ea ratione, ut post obitum memorati Presbyteri usque ad finem vitae suae in proprietatem haberet, atque possideret, et post discessum ejus omnia cum integritate ad praefatum coenobium converterentur meliorata, sed pro firmitatis gratia idem Abbas poposcit serenitatem nostram, ut praeceptum nostrum superad deremus, ut illius complacitatio firma et inconcussa persistere potuisNos verò voluntariè petitionem illius suscipientes, per hoc prae

[ocr errors]

sens praeceptum nostrum sancimus, atque jubemus, ut quod ille ad jam dictum Monasterium tradidit, hoc deinceps perpetualiter illuc aspiciat, et quod ipse Abbas ab eodem coenobio suscipit, hoc omnibus diebus vitae suae habeat, teneat, atque possideat in proprietatem cum omni integritate sua, ea videlicet ratione, ut post obitum illius redeant cum omnibus adjacentiis suis meliorata ad praefatum Monasterium, nullo unquam successore nostro hanc traditionem interrumpente, sed Deo auxiliante perpetuis temporibus salva et inconcussa permaneat. Et ut haec auctoritas praeceptionis nostrae per cuncta futura saecula inviolabilem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria nostra subter eam confirmavimus, et annuli nostri impressione sigillari jussimus. Data V. Id. April. anno Christo propitio III. Domni Karolomanni piissimi Regis in Bavvaria, et II. in Italia, indictione XII. Actum ad Otingas cum Regina in Dei Nomine, Amen.

Num. LIX. 879.

Embricho Epus et advocatus eius Cundpertus cum Reginperto viro nobili de rebus sancti Emmerami concambiat.

Pez l. c. 216.

Fructuosa valde iam olim inter homines et utilis nimium inoleverat consuetudo, scilicet ut res suas pro commoditate ambarum partium commutarent et utrinque, quod sibi contiguum esset, sumerent. Hac igitur considerata ratione Nobilis quidam Reginpertus, Ambrichonis venerabilis Epi Vasallus quasdam res, quae sibi ex coniugis suae nomine Uuicbirga e consortio in haereditatem cesserunt, in provincia Baioariorum, in pago Tonageuua, in villa Tuncilinga, id est, locum aedificii desertum, de terra arabili iugera 48. prata ad carradas XV. de silva iugera C. vias, aquas, vel quidquid in illo loco visus est habere, tradidit ad sanctum Dei martyrem Emm eramum, supradicto accipiente Epo, advocatoque suo Cumdperto; et econtra eisdem tradentibus accepit de Sancti supradicti Martyris rebus locum quendam, qui dicitur Puoh prope Curtem, quae vulgari vocabulo vocatur Tan Monachorum, id est Ecclesiam, curtem cum pomerio, de terra arabili aeque, ut dedit, iugera 48. prata ad carradas XV. de silva iugera III. et quicquid in eodem loco prius in beneficium visus est accepisse, ea videlicet ratione, ut ipse et posteri eius, vel cuicunque

donare voluerit, haereditario iure perpetualiter possideret. Denique ut haec insolubilior esset traditio, placuit ex utraque parte testibus, Norico more auribus tractis affirmari, quorum etiam nomina, nequis error posteros invaderet, congruum duximus àscribi: Cundpertus advocatus Ambrichonis Epi, qui, ut supra dictum est, hanc traditionem pariter cum Epo et accepit et fecit, teste Helfrico, Durinchardo, Uualtungo, Askarico, Rodhario, Deotmaro, Rihpaldo, Rihperto, Cundhardo. Et ut nullum omnino foret ab utrisque partibus impedimentum, placuit duas assignari cartulas, quippe unam in Bibliothecam sancti martyris reponi, alteram vero a Reginperto iam supra dicto teneri. Actum est autem praesente Epo iam saepe nominato, caeterisque iam plurimis anno domini nostri Jesu Christi 879. Indictione XII. regnantibus clarissimi Regis Hludouuici filiis Carlomanno, Hludouuico, Carolo anno IV.

Num. LX. 882. 19 Julii.

Carolus Imperator confirmat Monasterio Meten quaedam bona, id est de fonte orientalis Pogana usque in Echirichesbuch, deinde in Urcho, et inde rursus Reganum et inde in Asebach, inde vero in Tuniesberg, deinde in Hornberc, inde vero in fontem occidentalis Pogana, easque res cum omni integritate ex jure et dominatione sua in jus et dominationem praefati Monasterii tradit atque transfundit.

Signum domni Karoli serenissimi Imperatoris. (Monogramma.) Walto Notarius ad vicem Luithardi archicancellarii recognovi et subscripsi.

Data XIV. Kalendas Augusti anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 882. anno vero augustali domini Karoli in Italia II.. in Francia 1. Indictione XV. Actum Asloha in dei nomine feliciter amen.

Mon. boic. XI. 431.

« PoprzedniaDalej »