Obrazy na stronie
PDF
ePub

tassis nonnullos benignitatis spe hactenus peccasse, ac propterea ad officium aspera medicina reduci posse. Itaque existimabant, Decretum Radomiense de Dno Weiher sine mora postero die esse exequendum. Bannitionem perpetuam, confiscationem omnium bonorum, non esse rem levem neque ludicram. Forte excitaturam esse torpentes, somnum negligentibus excussuram calcarque ignavis ad ea, quae causa Reipublicae sunt agenda, addituram. Illmum Archiepiscopum quatuordecim millia, Illmum Varmiensem triginta non numerasse, ostendebant. Praeterea, inquit, monendi prius sunt per literas, quodsi officio suo non satisfecerint, proponenda sunt eorum nomina in Conventu militum generali, ac permittendum militi dandaque ea facultas, ut inde id repetat, quod ad persolvenda stipendia desideratur.

Lectae sunt etiam ad Illmum Archiepiscopum non multa cum suavitate literae, postulatumque est, ut Illmus Episcopus subscriberet. Haec consentiens paene Dnorum Commissariorum vox fuit, maxime autem Illmi Archiepiscopi literis offensi fuere propterea, quod acerbissime illis scripsisse videbatur, se non posse orbem circuire ac unumquemque sacerdotem compellere.

Illmus Episcopus aegre sane ea omnia tulit, quod vultus quoque indiciis demonstrabat, sed ut animos lenitate placaret, ut in omnibus rebus solet, moderate magnaque cum suavitate respondit: Se1 pacis semper, qua nihil est dulcius, studiosum fuisse ac nunc quoque esse, a tumultibus longe abhorrere; ex privatis enim discordiis oriri primo factiones, postea sensim erumpere omnium Rerumpublicarum luctuosissimam pestem, bellum civile. Humanitate neminem peccare, acerbitatem, praesertim sine causa, maximo esse in vitio. Esto, inquit, Dnus Oeconomus proscribatur. Quid? Ergone plus vobis pecuniae ex ejus proscriptione accedet? ergone eo ipso militibus estis soluturi? ergone Rempublicam in tranquillitate collocaturi? Ille quidem salvum conductum sibi ad proxima Comitia concessum iri putat, etiamsi a vobis proscriptus fuerit 2. Sed sit sane, salvus conductus non concedatur, res tamen, mihi credite, sine magno motu confici nullo modo poterit. Remittenda res erit ad Capitaneos, ut promulgatam proscriptionem exequantur, vocanda ad arma Nobilitas, si possessionibus ille suis et praefecturis, quod quidem credibile est, ultro non cesserit. Interim pecunia carcbitur et Respublica iisdem, quibus antea fluctibus, concutietur. Id cum prolixe ostenderet, tandem testatus est, se id non amicitiae cujusquam causa sed pacis tranquillitatisque studio suadere.

Illmum Archiepiscopum quod attinet, respondit, magnopere se dolere, quod status ecclesiasticus ab omnibus tantopere oppugnetur. Id esse infelicis ac brevi periturae Reipublicae indicium; ubi enim religionis ancora commoveatur et status ecclesiasticus in contemptum adducatur, ibi stare firmiter navem Reipublicae nullo modo posse. Ejus rei permultis exemplis adductis, Illmum Archiepiscopum gravissime excusabat, eum praestitisse omnia pro virili. Quod si quae monasteria tot commeatibus. exhausta, tot rapinis in paupertatem redacta, tot oneribus oppressa, promissum tributum non solverint, quid agendum illi putatis? diruendane monasteria? an excommunicationis anathemate ferienda? an sanguis misero

1 W rkp. „sed".

2 Sejm uchwałą z dnia 24 grudnia 1613 r. upoważnił komisarzów: „publikować wieczną banicyą i stracenie dóbr ruchomych i nieruchomych" na tych, którzyby do 23 lutego 1614 r. nie zapłacili podatków i pieniądze pospolite temere przy sobie zatrzymali". A do tych należeli właśnie, jak się pokazuje, ekonom malborski, arcybiskup gnieźnieński i biskup warmiński.

rum exprimendus? Haec magna cum gravitate et vehementia cum urgeret, literas quoque taliter ad Regni Primatem scriptas vehementer exagitavit:

Si vos ipsi, inquit, eam dignitatem in contemptum adducatis, quam tueri etiam vestro incommodo debuistis, mihi credite, actum est, Respublica salva esse ac stare non poterit. Ubi enim nihil eorum valet auctoritas, quorum plurimum valere debuit, prorumpit statim cum improbitate conjuncta victrix insolentia, quae statum Reipublicae sensim perturbat, ac tandem praecipitem ad extremum exitium detrudit.

Haec de Illmo Archiepiscopo, quanquam singula calamus consequi non potest.

Illmus quoque Episcopus Varmiensis ita est excusatus, ut si praesens ipse adfuisset, causam suam majori cum contentione defensurus non fuisset. Ostensum enim, eum plus quam sexaginta millia nomine ejus debiti contulisse, plura nec posse ab eo exigi propter subditorum inopiam, nec deberi propter rei ipsius aequitatem.

Haec cum Illmus Episcopus dixisset, post multas contentiones eo tandem res rediit, ut communi consensu ea statuerentur: de Dno Weiher sequenti quidem die Decretum esse ferendum, sed publicationem bannitionis ad diem usque Mercurii esse suspendendam, ita et rigori et clementiae consultum iri. Ad Illmum Archiepiscopum eas literas non esse mittendas neque amplius esse sollicitandum, pariter Illmum quoque Episcopum Varmiensem. Tantum scilicet valet prudens oratio, ut persaepe pareant ipsi invitae quoque hominum voluntates.

His constitutis de Novensi Conventu et Oeconomiis oppignorandis deliberatum est. Dictis ordine sententiis ac omnibus rebus probe excussis, electi sunt Magnifici ac Generosi Dni Dnus Sigismundus Nisczycki, vir acris judicii et magnae eloquentiae, et Dnus Nicolaus Madaliński, ad res agendas promptissimus, qui ad eum Conventum irent et pecuniam quoquo modo acquirerent. Deinde constitutum est, portorium Gedanense et Dirschoviam non esse e re totius Reipublicae Dantiscanis oppignorari. Dnum Oeconomum Malboriensem soluto prius suo debito, posse quinquaginta millia Reipublicae, si opus fuerit, commodare et eo nomine Sluchoviam in hypothecam accipere; at vero non soluto debito, velle cum Reipublicae detrimento pecuniam commodare, id prorsus paradoxon videri. Pro Sluchovia jam ante Dnus Niemojewski quinquaginta millia fuerat pollicitus, itaque actum est cum illo, si opus esset Reipublicae ea pecunia, quam cito et quibus conditionibus eam vellet numerare. Ac de ea quidem re magnae sane fuerunt controversiae. Multi existimabant, statim jam cum illo rem esse transigendam, neque quidquam diutius expectandum; sed Illmus Episcopus, si aliunde pecunia acquiri non posset, tum demum bona Reipublicae oppignoranda esse, ac tum demum categorice aliquid cum Dno Niemojewski transigendum esse, censebat. Calculis enim diligentissime subductis deprehensum erat, ad solutionem stipendiorum non plus quam septuaginta millia esse defectura, quod ipsum tanto majorem spem Illmo Episcopo afferebat, non fore necesse Sluchoviam oppignorare, eam enim, summam posse in Conventu Novensi parari, non dubitabat. At 2 vero alii satius jam esse rem cum Dno Niemojewski transigi quam differri, ajebant: in Conventu Novensi nullam aut exiguam spem esse, interim generalem Conventum militum imminere, quos esse vehementer tumultuaturos dicebant, ac omnia solito more pro libitu statuturos, si intellexerint, pecuniam nondum esse sufficientem.

[blocks in formation]

Atque ea quidem res hoc die post longas multasque ac maxime molestas dissertationes magis est silentio sopita quam conclusa. Militibus sequenti die per Magnificum Dnum Nisczycki, Capitaneum Prasznisiensem ', id dandum esse responsum, dictis sententiis judicaverunt:

Dnos Commissarios magnis in id laboribus incubuisse, ut eorum meritis satisfieret, id jam Divina providentia prope effectum esse. Desiderari quidem adhuc pauxillum, sed id, antequam fuerint finitae rationes, judicia, numeratio et id genus alia, posse facile Dnorum Commissariorum industria parari. Prorsus non dubitarent de solutione. Curarent ipsi, ut tranquille proximus generalis Conventus perageretur, se curaturos esse, ut post multas difficultates pro sudoribus, pro defensa patria, amplissimis suis gaudeant praemiis. Visum est praeterea, ut ea omnia ab illis postularentur, quae supra Dnus Madaliński S. R. Mtatis nomie retulerat, nimirum, ut cum illis ageretur de completo equitum numero secundum literas delectorias, de Assecuratione, de judiciis, de pecunia, quae culinae nomine Praefectis numeratur, de injuriis Capitanei Latovicensis et id genus aliis. Haec ut ad milites perferret Magnificus Dnus Capitaneus Prasznisiensis, rogatum est.

Undecima Aprilis. Magnificus Dnus Capitaneus Prasznisiensis nomine Dnorum Commissariorum militibus respondit. Paulo post milites quoque suum Dnis Commissariis responsum attulerunt, cujus haec fuit

summa:

Neque auctionem neque diminutionem ullam esse factam, partim literas delectorias, partim libellos rationum manifeste ostendere.

Pecuniam ratione culinae ad Vicepraefectos pertinere.

Equorum certum numerum, Praefectis peculiari ratione usitatum, in paucissimis turmis fuisse, libellis rationum posse declarari.

Ut sit efficax solutio, se magnopere cupere et petere.

Assecurationem de dissolvenda Confoederatione post generalem Conventum polliceri.

Assecurationem vicissim ab Illmis Dnis Commissariis petere, quae qualis esse debeat, se esse in scriptis daturos.

Ad judicandum de injuriis esse se paratos, et velle unicuique promptissime justitiam administrare.

Ut Dno Walknowski 2, Dno Słucki, Dno Charliński, Dno Palatinidi Braclaviensi pecunia numeraretur, se rogare.

Ut Conventus generalis tranquille celebretur, se esse procuraturos, postulare solummodo a Dnis Commissariis, ut et illi ministros suos cohibeant et modestiae admoneant.

Magnam severitatem quod Dni Commissarii in articulis istius Conventus requirant, ei rei jam esse satisfactum.

His actis Dnus Niemojewski tum rationibus tum precibus eo tandem est adactus, ut polliceretur, si forte aliunde pecunia acquiri non posset, se pro Sluchovia quinquaginta millia esse numeraturum; ea vero statim pro die Mercurii 3 se esse allaturum, si intellexerit, in Conventu Novensi, cui ipse quoque interesse debebat, nullam spem esse parandae pecuniae; postea vero ad aequas conditiones se libenter esse accessurum, promittebat. Dnis igitur Commissariis nihil aliud jam supererat, nisi omnia diligenter investigare, quibus rationibus possint Dni Legati, ad Conventum Novensem missi, pecuniam aliunde acquirere. De iis cum diu multumque

1 W rkp. „Prasnicensem". 2 W rkp. Walkanowski".

"

3 16 Aprilis. 4 W rkp. „si".

egissent, tandem Dnis Legatis, quos proximo die designarant, haec succincte promiserunt:

Inprimis, inquit, officiose salutabunt tam Senatum quam Nobilitatem, in Conventu Novensi congregatam, et ostendent singularem curam Dnorum Commissariorum de Prussiae incolarum securitate et tranquillitate.

Deinde proponent, se a Dnis Commissariis esse missos subsidii parandi causa ad exolvenda militi Smolensciano stipendia. Atque id quidem negotium significabunt per Illmum et Rmum Episcopum Cujaviensem 1 Toruniae communi nomine Dnorum Commissariorum inchoatum fuisse, ac propterea, cum jam ante Thoruniae omnibus sit cognitum, quid sibi esset in hoc Conventu agendum, sperare omnes ad Rempublicam juvandam et Illmos Senatores et civitatum Nuntios paratas voluntates attulisse. Nemo est enim, qui non videat, quae procellae, quae calamitates immineant Prussiae, nisi militum Confoederatio, quae universae Reipublicae gravissima est intra hebdomadam fuerit dissoluta.

Deesse circiter septuaginta aut sexaginta florenorum millia ad solu tionem stipendiorum, docebunt; eam summam ut acquirant, duplicem rationem inibunt. Primo postulabunt, ut civitates, quoniam celeritate opus est, eam conferant, ac postea ex proximis tributis cum aliqua etiam auctione repetant. Pollicebuntur autem sufficientissimam ea de re assecurationem. Quod si hac ratione nihil proficiatur, curabunt, ut haec pecunia sive a privatis sive a Senatu conficiatur. Agent autem ea ratione, ut pro pecunia mutuata census aliquis concedatur, quo tanto temporis spatio creditor gaudeat, quoad illi tota summa debiti sive ex contributione sive aliunde exoluta fuerit. Illud quoque diligenter expiscabuntur, sitne aliqua accisa apud civitates residua, quae jam multo ante Dno Oeconomo Malboriensi reddi debuerit et cujus nulla sit in Decreto Radomiensi facta mentio. Eas quoque diminutiones, quae in praesentibus accisis factae sunt, non erit abs re commemorare. Ostendent, hoc anno duplicari debuisse accisam anni superioris, et tamen vix ac ne vix quidem tantundem esse persolutum nomine accisae hoc anno, quantum et superiori. His demonstratis, qua fide agant cum Republica, non difficile erit copiose explicare.

Cum Illmo Palatino Culmensi de Graudento vel Pokrzywno tractabunt; obtulit ille jam Toruniae ratione Graudenti quindecim, ratione Pokrzywno decem millia.

Quoniam allatum sit, Generosum Dnum Capitaneum Novensem cupere Capitaneatum, quem obtinet, in filium suum transferre, petant ab eo insignem aliquam pecuniae summam, et dent sufficientem assecurationem planeque confirment, S. R. Mtatem assensum suum esse daturam. Pariter cum Generoso Dno Capitaneo Stumensi agant, quem rumor est, conjugi suae ? jus advitalitium in solidum velle a S. R. Mtate impetrare.

Denique Dnum Oeconomum Malboriensem urgebunt et exstimulabunt, ut Decretis Radomiensibus satisfaciat et pecuniam quadraginta septem florenorum millium huc transmittat. Fortunas ipsius, honorem, omnia bona maximo in periculo versari, nisi id fecerit, docebunt: necessitatem Reipublicae et tempus ejusmodi esse, quod omnes prorsus cunctationes ac simul omnem spem humanitatis aut benignitatis excludant. Deinde Dno Oeconomo demonstrabunt, si aliunde pecunia acquisita non fuerit, Dnos Commissarios nullo modo posse militibus satisfacere, nisi oppignorata Sluchovia, itaque persoluto prius debito, si illi placuerit, ratione Sluchoviae posse eum quinquaginta millia florenorum numerare. Postulabunt vero, ut ea summa 2 Catharinae Cema natae Leszczyńska.

1

=

Vladislaviensem, L. Gębicki.

2

ad summum ad diem Mercurii proximum adferatur; nisi enim tum allata fuerit, dissipatim iterum milites magnis cum vexationibus novos commeatus extorquebunt. Si vero ipse praestare tantum non possit, in malam partem id non accipiat, quin potius causa Reipublicae alacriter prompteque faciat, ut Sluchoviam certis conditionibus illi resignet, qui ad tempus constitutum quinquaginta millia numeraverit. Ceterum in eam sententiam inducere illum conentur, ut quamprimum inde Bydgostiam advolet et praesens potius, quam per internuntios, res tanti momenti agat. Invitos quidem Dnos Commissarios ea possessione illum dimovere, ostendent, sed cum tamen Respublica aliter juvari non possit, ut aequo id animo ferat, ac universae Reipublicae hac in parte serviat, persuadebunt.

Haec et quae videbuntur e re esse Reipublicae, Dni Legati pro sua dexteritate fideliter, prudenter diligenterque conficient.

Post haec reliquum tempus totum judiciis est tributum, quae Dnos Commissarios ad tertiam usque post meridiem horam in sessione detinuerunt. De Dno Weiher latum est Decretum, sed bannitionis publicatio ad diem Mercurii dilata.

Duodecima Aprilis multae sunt literae in Conventum Novensem expeditae; tempus reliquum judiciis est tributum et mane et a prandio, jam enim matutinum ad res peragendas non sufficiebat.

Decima tertia quamvis esset dies Dominica, nihilominus tamen mane ad audienda judicia Dnus Mielżyński, Succamerarius Calissiensis, et Dnus Charliński sunt designati. A prandio Dni Commissarii de causis quibusdam cognoverunt, ut vel inde quilibet facile conjecturam capere possit, quanta fuerit eorum in tranquillanda patria et sedanda hac Reipublicae peste quamque diligens cura.

Decima quarta Rationum libellis exacte revisis, quid esset adhuc unicuique militum turmae numerandum, examinatum est; diligenter etiam illud consideratum, quid unaquaque turma ad rationem stipendiorum posset recipere. Ea res plena fuit difficultatis. Nam propter injurias, quae adhuc judicandae supererant, non debebat pecunia integra numerari, ut quidquid nummorum probatum fuisset aliquem per nefas et injuriam extorsisse, id totum ad rationem stipendiorum recipi posset. De ulteriori progressu, quoniam magna jam frequentia militum ad Conventum generalem confluebat, ita est constitutum:

Primariis turmis pecuniam esse numerandam, aliquid etiam illis benevolentiae causa de injustis praetensionibus esse indulgendum, modo vellent auctores esse aliis, ut omnia illa negligerent, quae sibi sine omni aequitate usurpabant. Privatim his de rebus inprimis esse agendum, in animos eorum, qui primas teneat, influendum, ac denique omni conatu agenda omnia, quae e re totius Reipublicae esse viderentur. Postero die totius exercitus Marschalcum Deputatosque cum reliquis insignioribus commilitonibus esse advocandos, haecque apud illos proponenda: de vectigali quarti grossi et de illo altero, quod navigationis nomine penditur, ut nimirum quidquid ex illis perceperint, id ad rationem stipendiorum recipiant; de commeatibus, ut eos intermittant, eos enim causam esse, cur multis in locis tributum sufficienter non sit redditum; de judiciis, ut quamprimum incipiant; de Assecuratione; de famulis, ne eos hic statim e servitiis suis

1 ad Fordanum.

« PoprzedniaDalej »