Briefe, Tomy 1-2

Przednia okładka
Weidmann, 1816
 

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 264 - ... scribendi recte sapere est et principium et fons : rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 verbaque provisam rem non invita sequentur. qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit convenientia cuique.
Strona 246 - Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 72 - Cum sociis operum, pueris et conjuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem 145 Versibus alternis opprobria rustica fudit...
Strona 58 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Strona 157 - Tres mihi convivae prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diversa palato. Quid dem ? quid non dem ? renuis tu quod jubet alter ; Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Strona 260 - Nee minimum meruere decus, vestigia Graeca Ausi deserere et celebrare domestica facta, Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Strona 237 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor ? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult ; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Strona 268 - ... verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
Strona 84 - In pejus vultu proponi cereus usquam, Nec prave factis decorari versibus opto, Ne rubeam pingui donatus munere, et una Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta, Deferar in vicum vendentem thus et odores Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
Strona 260 - Successit vetus his comoedia non sine multa Laude, sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi : lex est accepta, chorusque Turpiter obticuit sublato jure nocendi.

Informacje bibliograficzne