Obrazy na stronie
PDF
ePub

dubito quin illa, si non disputata, suppressa tamen CAP. XI. fuisset.

De varietate

Ab ignoratione causarum remotarum, fit ut even- morum. tus omnes imputent homines causis immediatis et instrumentalibus; causas enim alias nullas vident. Itaque quandocunque onerantur ære publico, iras exonerant in publicanos, id est conductores, exactores, aliosque redituum publicorum ministros; iidemque reprehensoribus publici regiminis sese aggregant; cumque crimini se immerserint, una cum illis authoritatem ipsam supremam oppugnant, vel metu supplicii, vel quia ignosci pudet.

Ignoratio causarum physicarum credulitatem gignit, eo usque aliquando, ut ea credantur quæ sunt impossibilia. Nam quæ sunt, et quæ non sunt impossibilia, non omnes norunt. Credulitas autem, quia maxima pars hominum in congressibus auscultari sibi amat, credulum mendacem plerumque facit. Itaque ignorantia ipsa sine alia pravitate hominem non solum ad mendacia credenda, sed etiam ad narranda, et quandoque etiam ad excogitanda aptum reddit.

Futuri temporis solicitudo ad causarum investigationem homines adigit; quia causarum cognitio rerum præteritarum rebus præsentibus lucem præferre solet.

Causas cognoscendi amor hominem ab effectus consideratione ad quærendam causam acuit, et rursus causam causæ, et sic deinceps, donec ad cogitationem hanc veniatur, causam aliquam esse æternam, sive qua prior nulla esse potuit. Adeo ut, qui profunde in rerum naturalium contemplationem se immerserit, impossibile sit quin inde disponatur ad credendum unum esse Deum et æternum, quanquam

De varietate

morum.

CAP. XI. ideam naturæ divinæ animo concipere non possit. Sicut enim homo, qui cœcus natus est, etsi audierit dicentes alios se ad ignem calefieri, ducaturque ad eundem ignem ut et ipse calefiat; facile cognoscet esse aliquid eo loco, a quo ipse calefit, quemque homines ignem vocant; cui autem rei similis sit imaginari, aut ideam ignis, qualem videntes habent, habere non potest: ita homo, a contemplatione ordinis rerum visibilium, earundem causam aliquam esse, quem Deum appellant, certus est; nec tamen imaginem aut phantasma ejus inde aliquod animo concipere potest.

Etiam, qui de rerum naturalium causis parum aut nihil solliciti sunt, illis tamen metus quidem inest, ortus ab eo ipso, quod an sit potentia aliqua necne, qua juvari aut lædi possunt, ignorant; atque ab eo metu proclives sunt ad suppositionem et fictionem variarum potentiarum invisibilium, metuuntque sua ipsorum phantasmata, invocantque in rebus adversis, laudantque in prosperis, et faciunt denique Deos. Atque inde factum est ut homines a phantasmatibus suis innumerabilibus innumerabiles creaverint sibi Deos. Metus autem hic invisibilium semen est ejus, quam quisque in seipso religionem, in illis autem qui diverse metuunt coluntque, superstitionem

vocant.

Religionis semen hoc, cum a pluribus animadversum fuerit, a quibusdam cultum et in leges formatum est, opinionesque de causis rerum futurarum variæ adinventæ sunt, quibus putabant optime fieri posse, ut alii servire sibi inducerentur.

CAPUT XII.

DE RELIGIONE.

CUм neque signum neque fructus religionis nisi in solo homine animadversum sit, non est dubitandum quin religionis semen in homine solo sit, consistatque in aliqua qualitate, aut saltem in aliquo ejus gradu, homini propria.

Primo autem, naturæ humanæ proprium est causas investigare eventuum quos vident, alii magis, alii minus, sed omnes, quatenus possunt, causas investigant propriæ fortunæ sive bonæ sive malæ.

Secundo, homines omnes, si alicujus rei principium viderint, concludunt statim eandem rem causam habuisse, quæ effecit ut inciperet eo tempore potius quam alio.

Tertio, brutorum animantium felicitas in fruitione consistit voluptatum sensualium, ut quæ propter tarditatem ingenii consequentiarum dependentiarumque ordinem non observant: homo autem quæ causa quem effectum producit animadvertit, et quæ res antecessit, et quæ consecuta est, memoria tenet; etiam quando causarum verarum inscius est, causas supponit, quas ipse imaginatur vel suggerunt alii, quos seipso sapientiores esse arbitratur.

Ab his naturæ humanæ proprietatibus nascitur anxietas. Rerum enim omnium, quæ hactenus contigerunt aut postea contingent, causas esse homines certo sciunt, conantibusque mala quæ metuunt arcere, et bona quæ cupiunt procurare, temporis futuri sollicitudinem perpetuam evitare impossibile

CAP. XII.

De religione.

De religione.

CAP. XII. est. Unusquisque ergo, maxime vero is qui in futurum tempus maxime prospicit, similem Prometheo vitam agit. Nam ut Prometheus, id est, Providentia excellens, Monti Caucaso, unde satis longe prospicere erat, affixus, quotidie cor devorandum aquilæ præbuit, ita ut quantum noctibus reficiebatur, tantundem interdiu consumeretur; ita cor hominis in longitudinem nimium prospicientis, a metu mortis, vel egestatis, vel calamitatum, vel curis aliis mordacibus sine intermissione, præterquam in somno, roditur.

Metus hic perpetuus, qui genus humanum in causarum ignorantia quasi in tenebris comitatur, objectum habet necessario aliquod. Quia ergo fortunarum suarum causam aliam homines non vident, nihil est quod accusare possunt præter potentiam aliquam et agentem invisibilem. Atque hinc fortasse erat, quod veterum poetarum aliquis Deos primos a timore factos esse dixerit. Id quod de diis, id est, de multis ethnicorum diis, verum est. Agnitio vero unici, æterni, infiniti, omnipotentis, Dei ab investigatione causarum, virtutum, operationumque corporum naturalium, quam a cura futuri temporis, facilius derivari potuit. Nam qui ab effectu quocunque, quem viderit, ad causam ejus proximam ratiocinaretur, et inde ad illius causæ causam proximam procederet, et in causarum deinceps ordinem profunde se immergeret, inveniret tandem, cum veterum philosophorum sanioribus, unicum esse primum motorem, id est, unicam et æternam rerum omnium causam, quam appellant omnes Deum; atque hoc sine omni fortunarum suarum cogitatione, quarum sollicitudo et metum gignit et ab inquisitione causarum naturalium animum aver

tit, simulque tot Deorum fingendorum occasionem CAP. XII. præbet, quot sunt fere qui eos fingunt.

Quod ad Deorum materiam sive substantiam attinet, cogitare aliam vix potuere quam qualem putaverunt esse substantiam animæ humanæ. Animæ autem humanæ substantiam talem esse arbitrati sunt, qualis est hominis vel aliorum corporum in somnio vel speculo apparentium species; quam nihil esse aliud præter phantasma nescientes, substantiam realem esse crediderunt, sed tenuem et propterea eam spiritum vocabant. Sunt autem spiritus corpora tenuissima. Tales fuere ethnicorum agentes invisibiles, nimirum Dii et Dæmones. Sed quia modo apparere modo evanescere solebant more phantasmatum, spectra et umbras quam spiritus et substantias nominare maluerunt: corpora tamen esse putabant. Quod autem res eadem et spiritus sit et incorporea, intelligi non potest; spiritus enim loco et figura, id est, terminis et magnitudine sua aliqua determinatur; et proinde corpus est, utcunque tenue et insensile: illi igitur, qui meditatione propria in cognitionem venerunt unius infiniti omnipotentis et æterni Dei, maluerunt illum supra intellectum nostrum incomprehensibilemque esse confiteri, quam naturam ejus per spiritum incorporeum, præter Scripturæ authoritatem, definire, et deinde confiteri definitionem illam non esse intelligibilem. Sed Deum esse spiritum incorporeum dixerunt fortasse non dogmatice, ut naturam divinam per ea verba comprehenderent, sed ex intentione pia Deum attributo aliquo honorandi, quod corporum visibilium crassitudinem omnem a Deo removeret.

Deinde, qua via invisibilia illa agentia effectus

De religione.

« PoprzedniaDalej »