Obrazy na stronie
PDF
ePub

inquam, quando computamus soli; significationem, CAP. V. quando aliis computationem nostram demon

stramus.

Sicut autem in arithmetica imperiti sæpe professores aliquando falso computant; ita etiam in rationibus aliarum rerum, peritissimi versatissimi attentissimique falli possunt, et falsas inferre conclusiones; non quod ratio non sit ipsa semper recta ratio, æque ut arithmetica certa est ars; sed quod nullius unius ratio, neque vero plurium, faciat certitudinem, magis quam computatio aliqua recta numerorum recte facta est, ideo quia consensu multorum est approbata. Quoties igitur in computatione sive ratiocinatione oritur controversia, illi, quibus controversia est, pro recta ratione arbitri alicujus vel judicis rationem constituere debent voluntarie, qua uterque obligandus sit; alioqui controversia eorum aut non omnino, aut armis dijudicanda est, defectu rectæ rationis a natura constitutæ. Idem contingit in omni genere certaminis. Quando enim homines arrogantes sapientiores se cæteris omnibus esse credunt, clamantesque pro judice rectam rationem postulant, nihil aliud quærunt, quam ut res sua ipsorum ratione judicetur; id quod in societate humana intolerabile æque est, ac si quis, ludens cartis, pro carta dominante uti vellet ea, cujus haberet ipse maximum numerum. Quid enim aliud faciunt, qui suas quasque dominantes passiones pro recta ratione valere certant, etiam in suis ipsorum litibus, defectum rectæ rationis ipsa postulatione ostendentes?

pau

Usus scopusque rationis non est unius vel carum consequentiarum, a primis nominum definitionibus remotarum, inventio. Ratio a primis

VOL. III.

De ratione et scientia.

De ratione et scientia.

CAP. V. incipit definitionibus, inde ad plurium definitionum consequentiam aliquam procedit, et inde ad aliam. Nam conclusionis ultimæ certitudo nulla est sine certitudine affirmationum et negationum a quibus composita et illata est. Sicut enim paterfamilias villici sui rationes inspiciens, summularum singulorum generum summas in unam totalem colligit, nec an illæ summulæ recte confecte ab iis sint, qui rationem reddituri sunt, examinat, nihilo plus proficit, quam si peritiæ probitatique villici sui fidens, rationes omnino non requireret: eodem modo, in rationibus quarumcunque rerum, qui illas admittit authorum aliorum fide, nec a nominibus singulis ipse deducit, ille operam ludit, nil sciens, sed tantum credens.

Quando aliquis ratiocinatur sine usu verborum, quod fieri potest in nominibus individuis; ut quando rem aliquam videntes conjicimus quid præcessisse vel secuturum esse verisimile sit; si id quod verisimile est neque præcessit neque sequitur, id in ratiocinante appellatur error. Errori autem

obnoxii sunt homines etiam prudentissimi. Sed quando in verbis ratiocinamur universalibus, si incidamus in conclusionem universalem eamque falsam, etsi vulgo error appelletur, revera tamen est absurditas, id est oratio insignificans. Est enim error deceptio præsumentis tantum de præterito vel futuro, quæ etsi vera non erat, non tamen visa est impossibilis. Verum quando conclusio universalis est, nisi et vera sit, conceptibilis non est. Verba autem, quibus nihil concipimus præter sonum, insignificantia dici solent et absurda; qualia sunt, quadratum est rotundum ; substantiæ sunt immateriales; subditus est liber.

Quod si quem ita loquentem sentirem, non illum errasse, sed absurde locutum esse dicerem.

CAP. V.

De ratione

Hominem cæteris animalibus præstare dixi ante, et scientia. eo quod cum de re quacunque cogitaverit, in ejus rei consequentias inquirere et quomodo ea re uti potest, aptus natus sit. Ejusdem præstantiæ gradum alium hic addo, quod per consequentias verborum reperire potest regulas generales, quæ theoremata et aphorismi vocari solent; id est, computare potest non solum in numeris, sed etiam in rebus aliis omnibus, quarum una alteri addi vel auferri potest.

Sed privilegium hoc ab alio quodam temperatur. Solius enim hominis privilegium est absurditas, cui alia creatura nulla est obnoxia. Hominum autem maxime obnoxii sunt illi qui vocari solent philosophi. Id enim dictum est a Cicerone verissime, nihil tam esse posse absurdum, quin inveniri possit in libris philosophorum. Cujus rei ratio manifesta est. Eorum enim nemo est, qui ratiocinationes suas a definitionibus ordiatur, sive explicationibus nominum quibus usuri sunt. Methodus enim hæc geometrarum peculiaris est.

Conclusionum absurditas in cæteris scientiis defectui methodi imputanda est; propterea quod ratiocinationes suas non incipiunt a definitionibus nominum. Quasi numerare vellent, antequam numeralium nominum valorem intelligerent. Atque hæc causa generalis est. Quoniam autem corpora in rationes propter varias considerationes, sicut in præcedente capite dictum est, inferuntur; multæ absurditates procedunt a defectu distinctionis inter considerationes illas; unde fit ut nomina in propositiones perperam connectantur.

CAP. V.

De ratione

et scientia.

Ut primo, cum nomina corporum indunt accidentibus, vel nomina accidentium corporibus ; quemadmodum faciunt qui dicunt, fidem esse infusam, vel inspiratam; cum nihil neque fusile sit neque spirabile præter corpus; et quemadmodum faciunt illi qui extensionem dicunt esse corpus, et phantasma esse spiritum, etc.

Secundo, quando nomina accidentium quæ sunt in corporibus extra nos, accidentibus tribuunt corporum nostrorum. Quod faciunt qui dicunt colorem esse in objecto; sonum esse in aere, etc.

Tertio, cum corporum nomina nominibus tribuunt vel orationibus; ut qui dicunt esse res universales, vel animal esse genus.

Quarto, cum nomina accidentium imponunt nominibus et orationibus; ut qui dicunt definitionem esse rei naturam, vel mandatum cujuspiam ipsius esse voluntatem.

Quinto, quando utuntur loco verborum propriorum, metaphoris, aliisque tropis orationis. Quanquam enim liceat, exempli causa, cum vulgo dicere, via huc vel illuc tendit vel ducit; proverbium hoc vel illud dicit; inter ratiocinandum tamen hujusmodi orationes, ab iis qui veritati student, admittendæ non sunt.

Sexto, quando nominibus temere receptis nec quicquam significantibus utuntur, quales sunt transubstantiatio, consubstantiatio, nunc stans, similesque voces scholasticorum.

Qui scopulos vitare hos potest, haud facile incidet in absurdum, nisi forte in ratiocinatione longa. Oblivisci enim potest alicujus propositionis quam præmiserat. Naturaliter enim homines bene et similiter ratiocinantur, si a veris et perspicuis prin

De ratione

cipiis ordiantur. Vix enim invenies hominem adeo CAP. V. stupidum, quin si in geometria erraverit erroremque ejus ipsi ostenderit alius, errorem suum illico et scientia. agnoscet.

Apparet hinc rationem non esse, sicut sensus et memoria, nobiscum natam; neque sola, ut prudentia, experientia acquisitam, sed industria; scilicet apta in primis impositione nominum; deinde methodo recta procedendo a nominibus ad propositiones, et a propositionibus ad syllogismos, donec veniatur ad cognitionem consequentarium nominum omnium quæ ad scientiam pertinent. Sensus et memoria, facti tantum cognitio est; scientia autem cognitio est consequentiarum unius facti ad alterum. Per eam autem aliquis, ex eo quod nunc facere potest, docetur aliquid aliud simile facere, si velit, alio tempore. Quia quoties videmus effectuum ortum et causas, et quomodo generantur, docemur, quoties in nostra potestate sunt, causas similes similes producere effectus.

Infantes igitur actum rationis, antequam sermonis usum acquisierint, non habent; vocantur autem animalia rationalia propter potestatem tantum. Plerique autem homines, etsi aliquousque ratiocinari possunt, ut forte in numeris; non tamen multum inde adjumenti accipiunt ad vitam communem; in qua seipsos regunt alii melius, alii pejus, prout experientia memoria vel appetitu inter se differunt; maxime autem fortuna bona vel adversa, et unus alterius erroribus gubernantur. Quod enim ad scientiam attinet et actionum suarum regulas certas, ita ab ea longe absunt, ut quid sit præter suas ipsorum cupiditates vitæ regula, non intelligant. Geometriam aliqui pro arte ma

« PoprzedniaDalej »