Obrazy na stronie
PDF
ePub

promiffis , cuique obvius eft Veteris Le. gis cum Evangelica Lege concentus.

4o. Lectiones è Scriptura_facra depromptas ità disposuimus , ut percurrantur utriufque Testamenti tum Historici tum Prophetici Libri , in primo Dominicarum Nocturno & Feriis per annum ; Morales verò, in earumdem Dominicarum fecundo Nocturno , Feriis quibufdam privile. giatis, Festis & O&avis Sanctorum.

Sermones & Homilias è genuinis operibus Patrum extraximus , ad exponenda Fidei noftræ Myfteria, regulásque morum stabiliendas,

Tandem ad Hiftoricos fide dignos , & quantùm fieri potuit , ad antiqua Ecclefiæ Monumenta recurrimus, ut efformarentur Lektiones quibus exhibetur summa vitæ Sanctorum.

5°. Hymnos collegimus quos vel ultimo seculo vel ætate noftrâ elaboratos, adhibuerunt in suis Diæcefibus illuftriffimi Ecclesiæ Gallicanæ Pontifices : retentis tamen nonnullis, è vetustioribus Liturgicis Libris , propter eorum antiquitatem , vel Autorum celebritatem.

6o. Orationes quæ Collectæ dicuntur , fi non omnes è veteribus Sacramentariis excerptæ , faltèm juxta antiquam & venerandam Orationum fimplicitatem concinnatæ fuerunt.

7o. Ad Officiun Capituli , diebus fing

gulis , legendum proponimus Canonem; quem ut plurimùm ex Conciliis @cume. nicis, vel Nationalibus , vel in Provin. cia noftra Burdigalenfi coactis, diligenter extraximus.

8o. Pfalterium ità distributum eft , ut unaquâque hebdomadâ , integrum recitetur ; & ità divisum ut fingulis diebus hebdomadæ, ii assignati fint Psalmi, qui vero cujusque diei objecto conveniant. Scilicet, fingulis hebdomadæ diebus, peculiare quoddam proponimus , quod ab Invitatorio nuntiatum , gradatim evolvi. tur in Horarum decursu. : Dies Dominica Dei complentis opus creationis requiem celebrat , Christi refurgentis commemorat triumphum , vatia describit pietatis officia quibus obligantur Fideles, & æternæ requiei desiderium excitat & accendit.

Feriâ fecundâ , enucleatur eximium

creationis opus.

Feriâ tertiâ , Dei fummè providi munificentia celebratur.

Feriâ quartâ , laudatur Legislator Dominus , quòd judicia fua manifestaverit nobis.

Cùm jam à pluribus annis, Feriâ quinta non impeditâ cujufvis hebdomadæ", recclatur in Diæcefi noftra, memoria ina effabilis Eucharistiæ Sacramenti , laudandam hanc consuetudinem , quà fieri po

a ju

2. 8.

tuit , retinuimus. Ideóque ejusdem Feriæ quintæ Officium in Psalterio , totum circa facratiffimum Eucharistiæ Sacramentum verfatur.

Feriâ sextâ, exhibetur inenarrabilis Re

demptoris misericordia , quâ factus obePhilip. diens ufque ad mortem

nos à dæmonis imperio liberavit.

Denique Sabbato, proponitur merces justis promiffa , quæ nos à viis impiorum deterreat, & in arcta falutis via fue ftentet.

9o. Neque id folùm in Officio Feriali curavimus, ut suum cuique Officio peculiare proponeretur orationis confilium : idem quoque præftitum est, pro diversa partium anni varietate.

Per Adventum, quidquid Legis Antiquæ Patribus Messiam expectantibus infpiratum eft in Codicibus facris , id ità in ordinem collectum, ità disposituin eft. ut singuli Redemptoris venturi caracteres , fingulæ notæ magis ac magis explicentur.

A Circumcisione Domini ad Præfentationem in Templo, ejusdem Redemptoris cum Deo Patre confubftantialitas & occultæ per infantiam virtutes comme morantur.

Tempore Quadragesimæ, pænitentiæ præfcriptæ necessitas aftruitur, ejúsque fructus enumerantur,

[ocr errors]

9 Tempore Passionis , pietati proponitur qui semetipfum exinanivie formam fervi Philip. accipiens , in fimilitudinem hominum fa- 2. 70 aus & habitu inventus ut homo. Varia ineffabilis caritatis insignia, vulnerum & dolorum acerbitas , salutiferæ mortis fusique fanguinis pretium evolvuntur & exhibentur.

Demùm intra tempus Paschale , Refurrectionis Chrifti veritas contra Judæos & impios vindicatur , noftræque cum ipfo refurrectionis neceffitas commendatur.

10°. In fingulis pariter per annum Dominicis , & Feriis pluribus , præsertim Quadragesimalibus , fuus eft ex Evangelii argumento desumptus fcopus peculiaris : non quidem in officio integro; ne. que enim fieri poteft ut fingulis diebus Dominicis proprium concinnetur Officium ; fed in ea parte duntaxat quæ varia eft, pro Evangeliorum diverfitate. : 11°. Quin & in diverfis ejusdem Offácii Horis illud idem cautum esse voluimus. Primæ ergo Vesperæ continent vel Prophetarum oracula de Mysterio eelebrando, vel ejusdem in Scripturis figuras , vel adoranda decreta quibus Altiffimus Vasa misericordiæ præparavit in gloriam. In Officio No&urno, Dogmata referuntur quæ credit & credenda proponit Ecclesia , vel indicantur præclara gesta Sanctorum. In Laudibus &

Horis diei , vel Deo aguntur gratiæ pro beneficiis humano generi collatis , vel celebrantur Sanctorum laudes. Tandem in Vesperis & Completorio , vel fructus ex Solemnitate percipiendus exponitur vel describuntur ultimi labores Sancto

rum.

12°. Quod ab antiquis Conciliorum Canonibus fancitum est, ut Quadragefiinæ tempore , nulla Festa , præterquàm Incarnationis Domini , Patronorúmque primariorum celebrarentur observandum ftatuimus. Neque enim cum luctuolis pænitentiæ laboribus congruit læta. bunda Feftorum folemnitas:& dum tota eft in Omnipotentis ira placanda , fancta Mater Ecclesia., æternorum gaudiorum delicias non ità convenienter can. tare videretur.

13°. Statuendum pariter judicavimus, ut fua diei Dominicæ celebritas servaretur , nullúmque in die Domino facra Feftum celebrari liceret , nisi ipfius Domini foret , aut tantæ solemnitatis , ut minùs congrua fieret tranflatio ejus.

14o. Calendarium noftrum ità difpofuimus, ut Sanctos in universa Ecclefia celebres, deinde in Gallicana conspicuos , tum in Burdigalepfi illufres , ac demùm in nostra Pietavienfi

Patronos & quafi Contuber. nales cæteris Sanctis præponeremus.

Patres ,

« PoprzedniaDalej »