Obrazy na stronie
PDF
ePub

dero, ideoque libellum huncce sincerissimo cum animo ecclesiae romano-catholicae judicio submitto, et quaecunque fors inscius contra ejus sensum dixerim, me promtissíme revocaturum esse, publice declaro.

Ceterum systema hocce, licet recto inversoque stylo toties tractatum, pluribus laborare defectibus, ideoque multa adhuc relinquere desideranda, ipsemet sentio, quid? quod si denuo manum admovere concessum esset, nunc jam plura corrigerem, et in specie quae S. 1. dicuntur, uberius, quae S. 7. afferuntur, aptius, et quae S. 21. B. commemorantur, ita exponerem, ut, quas hermeneutica Acatholicorum subierit phases, clarius perspiceretur. Quare viros eruditos, praecipue vero clarissimos studii biblici professores et collegas amicissimos iterum iterumque rogo, ut, quae aut errata, aut minus recte disposita dictave invenerint, benigne castigent, cum disciplinae biblicae, amplum eruditionis apparatum requirentes, ad majorem perfectionis gradum adduci vix alio modo possint, nisi, qui omnem suam vitam ss. literarum studio dicant, vires suas unientes aut libris nonum in annum pressis sacrarum scientiarum florem promovere adlaborent, aut nihil, nisi bonam eamque communem causam prae oculis habentes sine ira et studio moneant, quae emendanda in aliis deprehenderint. Quemadmodum vero non solum amicas admonitiones, sed severiores etiam reprehensiones modo viris ingenuis digno propositas gratissimo excipiam animo: ita, ut par est, nullatenus curabo vituperia et criminationes criticorum anonymorum. Deo favente aliquantulo saltem studium biblicum promovisse vel adjuvisse dulcissimum laborum meorum erit praemium.

Scripsi in Balneis Marianis festo B. M. V. assumtae anno Universitatis almae Carolo-Ferdinandeae jubilari.

Auctor.

Praefatio

editionis secundae.

Perpauca sunt, de quibus relate ad hujus editio–

nis rationem et modum benevolum lectorem monitum esse velim. Opere hoc ante biennium edito jam in eo eram, ut introductionem in N. T. libros typis exprimendam appararem; ast hermeneuticam meam attenta mente denuo perlegens mox animadverti, eam, quae nefasto tempore labente lucem conspexit, multis non tantum typi erroribus esse defoedatam *), sed aliis quoque iisque manifestis laborare defectibus, qui facilius in libris impressis, quam in manuscriptis observantur, et in specie plura obscurius dicta, nonnulla minus apte disposita inveniri, alia plane omissa desiderari. Praeterea viri eruditi et benevoli, prout optabam et rogaveram, partim oretenus, partim literis mihi manifestarunt desideria sua et consilia, quorum grato animo rationem habere, et quae, in quantum fieri posset, in usus meos convertere decebat. Quare operi coepto manum corrigentem, immutantem et addentem denuo admovendam esse duxi, quo factum est, ut salvis licet principiis primariis, nulla plane pagina priorem suam retineret faciem. Hac ratione jam

*) Valde doleo, non obstante correctione plerumque quater repetita in hac etiam editione plures typi errores esse relictos, quod tamen non tantum facile sibi explicabit, sed et benigne excusabit, qui noverit, auctorem necessitate coactum simul fuisse correctorem, cujus oculorum aciem hoc ipso nonnulla, idque eo facilius fugiunt, si aliis negotiis distractus non semper debitam attentionem in hunc laborem molestissimum impendere potest.

anno scholastico proxime elapso praelectiones meae in pluribus partibus non consentiebant cum dictis in libro, qui in manibus auditorum meorum versabatur, quod incommodum nova editione adornata aptissime removeri posse videbatur. Non itaque omnibus exemplaribus jam divenditis excitatus, non bibliopolae precibus motus, non lucri (!) cupidine animatus, sed solo hermeneuticam biblicam perficiendi studio ductus libellum hunc altera vice publici juris feci, idque eo lubentius promtiusque, ac hanc disciplinam, exegeseos basim et conditionem necessariam, nostris praecipue temporibus summopere colendam esse, firmissimam teneo persuasionem. Non deesse, qui in studio biblico paucissimis extremisque hermeneuticae lineamentis expositis, aut data occasione allegatis theologorum indigentiis satisfieri, et omnem operam in expositionem ss. librorum impendendam censeant, me quidem nequaquam latet; verum ejusmodi placitis assentire non possum, neque hac in re adeo gravi et sacra dicere fas esse credo: De gustibus non est disputandum. Ponamus, contingere magistro, ut per unius alteriusve anni decursum auditoribus suis plures s. Scripturae paginas, nonnullos libros exponat: major certe pars proprio studio erit relinquendum. Quantis autem impedimentis, quot periculis ejusmodi studium norma directrice carens erit obnoxium! Simile sit, necesse est, navi ventis expositae sine firmo gubernaculo, aut aedificio absque solido fundamento. Nonne theologus principiis hermeneuticis leviter tantum imbutus multiformibus neologorum de sensu s. Scripturae catholico cavillationibus subinde in angustias redactum, aut speciosis irrisorum sophismatibus attonitum semet sentiet? Num saltem in tanta sententiarum farragine, quod Apostolorum princeps postulat (I. Petr. 3, 15.), rationi reddendae de spe sua par erit omni postulanti? An sacrarum disciplinarum alumnis in theologia dogmatica, morali et pastorali labor, difficultates exege

ticas frequentius recurrentes removendi, objectiones ab adversariis motas solvendi allevabitur? Sed ad quid multa? ne Cicero pro domo sua dicere videar, experientiam quotidianam appellare licet.

Restat, ut debitas agam gratias omnibus viris eruditis et multum colendis, qui jam priorem operis hujus editionem licet ob plures causas perquam imperfectam, boni consulere, benigne dijudicare et commendare dignati sunt, et eorum benevolentiae etiam hunc exiguum laborum continuatorum fructum committo, praecipue in iis partibus, quae novae accesserunt, et in enchiridiis hermeneuticis nondum civitatis jura nactae sunt, nimirum de officiis commentatoris biblici in partibus et libris historicis, didacticis, propheticis et poëticis. Quae hoc respectu a me scripta leguntur, periculum hermeneuticae specialis factum considerentur, enixe rogo. Quod attinet historiae hermeneuticae delineationem, porro versionum et commentariorum recensum, tantum abest, ut omnia enumerare vellem hujus generis opera; ut potius ea solum commemorarem, quae per longiorem annorum seriem aut a me ipso coëmta usui meo inservierunt; aut quae e diversis bibliothecis mutuata unquam pervolvi; aut quorum dijudicationem factam in ephemeridibus publicis inveni; alia denique tum a Catholicis, tum ab Acatholicis profecta, quae oblivioni tradi cuperem, sciens volensque silentio praetermisi. Quodsi Deus, omnium bonorum largitor, a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera, dat vitam et vires, commen→ tarium in Evangelium s. Matthaei atque introductionem in ss. N. T. libros prelo submittendam curare in votis habeo.

[ocr errors]
[ocr errors]

Scripsi Pragae festo B. M. V. natae 1850.

Auctor.

[blocks in formation]

Conspectus operis.

Prolegomena.

Caput I.

De hermeneutica generatim.

§. 1. Varia signa, quibus homines cogitata sensaque sua aliis manifestant.

Significatio et sensus

S. 2. Usus loquendi et ejus origo

S. 3. Usus loquendi necessitas et varia distinctio

§. 4. De discrimine inter significationem et sensum

S. 5. Significationum et sensus divisio

....

S. 6. Quid est interpretari et quotuplex interpretis functio?

[blocks in formation]

S. 13.

Continuatio

S. 14. II. Ecclesia christiana traditione est fundata ac propagata...
S. 15. III. S. Scriptura non integram continet Jesu Christi et Apostolorum
traditionem...

20

§. 16. IV. S. Scriptura non ubique locorum est clara.

S. 17. V. Jesu Christi et Apostolorum doctrina integra, pura et clara continetur in ecclesia Romano-catholica

26

§. 18. VI. Ecclesia catholica in essentialibus est authentica s. Scripturae interpres....

28

§. 19. VII. De decreto Concilii Tridentini interpretationem s. Scripturae spectante. Supremum hermeneuticae catholicae principium

...

S. 20. VIII. De influxu, quem exserit ecclesia cath. in interpretationem s.
Scripturae doctrinalem. Canones positivi et negativi...
§. 21. IX. Discrimina mere rationalem inter et catholicam interpretationem
S. 22. Satisfit objectionibus ac dubiis contra interpretationem catholicam
motis....
§. 23. Quomodo dicitur sensus ad supremam interpretationis normam inventus?

12

30%

36

39

42

46

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »