Obrazy na stronie
PDF
ePub

Reverendissime et

Amplissime Domine!
Pater dilectissime!

Opusculum hoc offerens reddo Tibi, quod Tuum est; nam meum hujus libri publicandi propositum paterne approbando fovisti; dubitationes subortas scite monendo diluisti, et opus Tibi dedicatum benigne acceptando adoptasti. Utinam fructus ejus nomine Tuo sint digni ac tanti, quanta est veneratio, qua me Tibi, Viro literarum amore et favore non minus excellenti, quam virtutis studio ac praeconio eminenti, jam per longam annorum seriem toto corde addictum sentio! Utinam conferat ad id, quod omnibus viribus promovere studes, nimirum ad majorem gloriam Dei, ad sanctae ecclesiae nostrae salutem, ad sacrarum scientiarum florem! Utcunque vero Deus de hoc bonae voluntatis meae specimine disposuerit, opportunam invenisse occasionem, qua meam erga Te observantiam multis titulis nixam publice testari mihi contingeret, gaudet et gaudebit

Reverendissimi,

Amplissimi Domini,
Patris dilectissimi

filius obediens

G. G.

Debitâ devotione offero Tibi, pater in

Christo dilectissime! hanc quoque editionem hermeneuticae emendatam et auctam, quam ut non obstantibus varii generis difficultatibus adornarem, in primis permotum me sentiebam voto, ne libellus Tuo nomine ornatus Te plane indignus inveniretur. Consuetà benevolentià accipe, quod Tibi pro continuatis charitatis Tuae erga me documentis reddere valet

filius addictissimus

G. G.

Praefatio
editionis primae.

Cum hac ipsa aetate plures eruditorum catholicorum prodire fecerint opera hermeneutica, quae multa praeclare praecepta modo cuique proprio continent, mirum videri posset, novum publicari hujus generis libellum; ast quem non latet, in illis partim non exhiberi, nisi elementa hermeneuticae sacrae, partim systematicum desiderari ordinem hic editionem fors excusabit opusculi, cujus auctor illa incommoda removere, sicque ad hermeneuticae biblicae perfectionem, et rectam sacri Codicis interpretationem lineas nonnullas addere studuit. Quod qua ratione effectum sit, paucis enarrare juvabit. Initio anni scholastici 1833. ab Amplissimo D. Adolpho Koppmann, tum temporis praeposito meo dilecto (cui levis sit tumulus!), e cura animarum intra claustri septa revocatus, ut studii biblici N. T. lectoris partes obirem in instituto theol. domestico Canoniae Teplenae reccns erecto, in praelectionibus meis usus sum hermeneutica biblica a Cl. Altmanno Arigler edita, ab eximiis autem viris, Dre Adolpho Koppmann primum, dein Dre Wenceslao Kozelka scriptotenus emendata, et usuum academicorum indigentiis aptius accommodata. Quaecunque jam per decursum quindecim annorum aut in libris juris publici factis, aut propria observatione vera utiliaque inveni, sedulo adnotavi, ut fieri solet, in scriptis meis, quae ideo quotannis fere aliam, et demum eam formam nacta sunt, quam libellus hic repraesentat. Sincero igitur eoque grato fateor animo, me superaedificasse super fundamentum positum a viris mox laudatis, nec non, quod nemo mirabitur aut aegre feret, usum esse operibus hermeneuticis antiquioribus ac recentioribus, ephemeridibus theologicis, mono

« PoprzedniaDalej »