Utrum in satiris an in epistulis Horatii sententiae inveniantur crebriores

Przednia okładka
Ch. Reisser & M. Werthner, 1887 - 40

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Popularne fragmenty

Strona 17 - Cum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, Donec verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere; dehinc absistere bello, Oppida coeperunt munire et ponere leges, Ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Strona 20 - Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientera commodet aurem.
Strona 20 - Inter cuncta leges et percontabere doctos, Qua ratione queas traducere leniter aevum: Num te semper inops agitet vexetque cupido, Num pavor et rerum mediocriter utilium spes, Virtutem doctrina paret naturane donet, Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, . Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, An secretum iter et fallentis semita vitae;
Strona 36 - Inter cuncta leges et percontabere doctos, Qua ratione queas traducere leniter aevum, Num te semper inops agitet vexetque cupido, Num pavor et rerum mediocriter utilium spes, Virtutem doctrina paret naturane donet, Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, An secretum iter et fallentis semita vitae.
Strona 10 - Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas, Excerpam numero: neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Strona 27 - lura inventa metu iniusti fateare necesse est, Tempora si fastosque velis evolvere mundi. Nec natura potest iusto secernere iniquum, Dividit ut bona diversis, fugienda petendis ; Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque. Qui teneros caules alieni fregerit horti Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit Regula, peccatis quae poenas irroget aequas.
Strona 26 - Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam ! Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est, Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce, Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Strona 34 - Tu, quamcumque deus tibi fortunaverit horam, Grata sume manu, neu dulcia differ in annum, Ut, quocumque loco fueris, vixisse libenter Te dicas ; nam si ratio et prudentia curas, Non locus effusi late maris arbiter aufert, Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strona 30 - liber? Sapiens, sibi qui imperiosus, Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent, Responsare cupidinibus, contemnere honores Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, Externi ne quid valeat per leve morari, In quem manca ruit semper fortuna.
Strona 38 - Quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? Vivere si recte nescis, decede peritis. Lusisti satis, edisti satis atque bibisti ; Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas. [Ep. II.

Informacje bibliograficzne