Obrazy na stronie
PDF
ePub

HERMENEUTICA

BIBLICA GENERALIS.

AUCTORE

JOSEPHO KOHILGRUBER,

SS. THEOLOGIAE DOCTORE, STUDII BIBLICI N. F. IN UNIVERSITATE GRAE.
CENSI AC VINDOBONENSI C. R. PROFESSORE EMERITO, ECCLESIAE METRO.
POLITANAE AD S. STEPHANUM CANONICO CAPITULARI, CONSILIARIO

ECCLESIASTICO VIENNENSI ATQUE BRIXINENSI.

&

VIENNAE.

TYPIS CAES. REG. AULAE ET STATUS TYPOGRAPHIAE.

1850.

Approbatio.

Opus praesens, cui titulus : HERMENEUTICA BIBLICA GENERALIS auctore JOSEPHO KOHLGRUBER, ss. Theologiae Doctore et Prof. em. nec non Canonico capitulari E. M. V. ad S. Stephanum, non solum nihil continet, quod doctrinae Ecclesiae catholicae aut bonis moribus adversetur, sed ad justam potius S. Scripturae interpretationem egregie inservire potest; quare ab Archiepiscopali Ordinariatu Viennensi et approbari et commendari omnino meretur.

Viennae 4. Augusti 1850.

Ad mandatum Reverendissimi ac Celsissimi
Principis Archiepiscopi Viennensis

Vincentii Eduardi.

Mathias Pollitzer,
Episcopus Telm. i. p. et Vicarius generalis.

Pra e fatio.

Si quaeris, benevole lector, quae me in nulla librorum, quorum nomen iste in fronte habet inscriptum, penuria ad augendum eorundem ut videtur temere numerum impulerint, quid Tibi respondeam, non nescio. Quam sit difficile ea, quae diuturno tempore adamaveris, cito relinquere , ex sua cuique natura liquet. Quo factum est, ut quae olim ex munere, quo fungebar, publico tractabam, cum ab eo vacarem, retractare in deliciis esset. Augustissimi enim Imperatoris Francisci I. felicissimae memoriae gratia in Graecensi primum, inde ab anno 1825 ad 1829 usque, in Vindobonensi deinde literarum Universitate ad annum 1835 me iis ducem in interpretandis N. T. sacris libris esse voluit, qui ss. Theologiae operam navabant. Quod ut facilius atque commodius facerem, statim animum induxi aliorum interpretandi praecepta, quod ingenio meo non ubique satisfacerent , ita in meum usum convertere, ut quae in commodum meorum discipulorum in opus unum coalescerent, meo, quod ingenuus fateor, haud exiguo studio mea esse viderentur. Quod quantumcunque meum opusculum, cum inter Canonicos Ecclesiae Metropolitanae ad S. Stephanum relatus essem, non totum negligendum, sed potius, quantum per alia munia liceret, perficiendum limandumque duxi, quo magis, quibus in animarum cura praesidiis carebam, jam in Urbe abundabam; me enim ante jam in montibus et valli

run

« PoprzedniaDalej »