Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus patriae meae Tirolensis ad hoc studium esse tractum non negaverim. Cum tandem limatius aliquid in manibus mihi esse videretur, atque de opera mea ad Studii Theologici eo tempore Directorem, Rev. D. Josephum Pletzium referrem, is iterato monuit, ut quibus olim voce, nunc scriptis prodessem. Nescio quo pacto res aliquamdiu quieverat, cum novus rerum ordo reipublicae civilis et ecclesiasticae, qui tempore recentissimo emersit, me ejusdem resuscitandae atque usui publico offerendae fortius moneret.

Cum enim sub gloriosissimo regimine Francisci Josephi I., quem Deus diu salvum incolumemque conservet, non solum liberalibus artibus ac scientiis promovendis et excolendis singularem curam impendi viderem, verum etiam Reverendissimi Praesules, quos in terris austriacis Spiritus s. posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, nuper publice professi sint fore, ut, plena institutionis theologicae libertate recuperata, cultura scientiarum sacrarum ad primas sollicitudinis eorum pastoralis partes referatur, ego meum esse duxi, Hermeneuticam, quam elucubravi, sine mora typis impressam, utut subsidium tenue ad fines adeo sublimes conferre.

Quodsi agitur de consilio, quo Hermeneutica haec a me conscripta sit, ipsum argumentum respondet: contendi, ut legibus universalibus, a quibus explicatio cujusvis libri humani pendet, peculiaris quoque ratio, quae sublimioris s. Scripturae indolis, praesertim ejus intimi cum magisterio et doctrina Ecclesiae catholicae nexus habenda est, disciplinae lege amice conciliaretur. Quem finem utrum attigerim, lectori judicandum relinquitur; auctori autem monere liceat, non facile in isto opere desiderari, quae ad complendum id pertineant, resque facili nexu eoque diluculo sese excipere.

Quod reliquam operis formam attinet, textus, qui

praecepta hermeneutica exhibet, plerumque brevi serie, contextu non interrupto, decurrit; notae vero subjectae copiosa exempla, dilucidationes et notitias literarias suggerunt.

Cui modum in congerendis exemplis non tenuisse videar, is sciat oportet, praecepta multis exemplis esse illustranda et ita in ipsius interpretationis usum convertenda. Neque frustra praecepta, quae ad linguas biblicas spectant, majori exemplorum copia illustrata volui; illarum enim linguarum studiosis materiam, qua ingenium exerceretur, subministrandam sat largam censui. Sane nostris temporibus plerumque adversarii, qui nullam auctoritatis Ecclesiae catholicae rationem habent, doctrinas nostras lacessunt, haud mediocri nonnunquam linguarum et antiquitatum biblicarum cognitione instructi, quibuscum paribus armis agendum est. Quam ob rem nonnisi exoptatissimum esse potest, ut Catholicorum theologi, quibus ingenii vires non desunt, adminicula eruditae s. Scripturae interpretationis sibi acquirant, eaque rite applicare doceantur, ut quando decertandum, fortiter resistere et vincere valeant.

Plura exempla semel producta per decursum operis data occasione eo consilio repetenda existimavi, ut ostenderem, qua ratione interpretatio diversis praesidiis hermeneuticis comprobari et confirmari possit.

Fieri potest, ut nonnulli offendantur, quod in mea elucubratione tam frequenter opera Acatholicorum inferre nec non laudare non dubitarim; quos observare oportet, Acatholicos quantum ad linguarum studium et cognitiones historicas haud raro eximia praestitisse, imo etiam, si Hermeneuticam universalem spectas, principia sat bona professos esse. Quid impedit, quominus, quae bona habent,

in rem nostram convertamus? Nonne ipse S. Hieronymus ingenue profitetur, se in linguis biblicis addiscendis magistros Judaeos adhibuisse? Perversas Acatholicorum interpretationes, ubicunque occurrerint, semper ea, qua par erat, reprobationis nota perstrinxi; imo §. 248 quam maxime cavendum esse tironibus in Protestantium usu monui. Utinam Acatholici, sicut nos ea, quae in interpretatione biblica bona habent, non respuimus, ita nostram, quae secundum ipsius Christi dispositionem genuina et in rebus fidei et morum certa solaque vera est, interpretandi normam sequantur! Quod enim si fieret, ipsi ad unitatem fidei redirent, nec ullo amplius nos intervallo distaremus, quo quid sincero Catholico magis exoptatum esse possit?

Quod, quae ex s. Scriptura allegantur, attinet, adhuc monere juvat, me tum ratione librorum Samuelis et Regum, tum ratione numerorum, quibus Psalmi designantur, textum hebraicum secutum esse.

Quod mihi ultra in votis sit, non restat, quam ut Deus Optimus Maximus huic labori benedicat, quo fiet, ut ad studium sacrarum literarum augendum, ad genuinam earum interpretationem, quae non solum legibus universalibus, sed et divinae Bibliorum indoli, nec non Redemtoris nostri dispositioni congruit, promovendam revera conferat, et hac ratione in bonum Ecclesiae catholicae, cui totus quantus filiali cum pietate addictus sum, opera mea sat exigua cedat.

Auctor.

« PoprzedniaDalej »