Obrazy na stronie
PDF
ePub

prostarent termini, necessum fuit, ab auctoribus N. T. res christianas ejusdem idiomatis literis consignaturis aut vocabula, quae praesto essent, novis significationibus augeri, aut nova vocabula cudi.

Prius quidem haud raro factum reperitur 1); posterius vero ob notiones qua christianas rarissime, licet vocabula nova in N. T. non desint 2). Ad completam itaque linguae graecae biblicae notitiam requiritur, ut haec quoque religioni christianae peculiaria probe teneat interpres biblicus.

1) Novae significationes sunt: ἅγιοι sive ἐκλεκτοί Christiani, δικαιωσύνη probitas universe, status beneplaciti divini per Christum, dixaiŝoJai justificari, Deo probatum reddi, epya facta legi mosaicae conformia, etiam virtus christiana (Rom. III, 27. sqq. Jac. II, 20. sqq.), èxxλnoia societas credentium a Christo fundata, švxyyédiov laetum nuntium regni divini per Christum institui, et doctrina Christi ipsa, dixodoμn incrementum fidei virtutisque Christianorum, ñíotiç assensus, qui religioni Christ tribuitur, et ipsa doctrina a Christo tradita, etc. owinpia, σώζεσθαι de salute per Christum paria, porro ἄνθρωπος ἔν χριςῷ ΙΙ. Cor. XII, 2., σῶμα χριστέ I. Cor. XII, 27. χριστὸν ἐνδύσασθαι Gal. III, 27., γαμηθῆναι ἐν κυρίῳ I. Cor. VII, 39., ἡμέρα κυριακη Apoc. I, 10. et alia hujus generis, quae facile intelliguntur.

2) Ad vocabula nova referunt: ȧyaJoɛpyɛiv beneficum se exhibere, I. Tim. VI, 18., ¿yeveaλóyntos sine genealogia, Hebr. VII, 3., àyvóτns integritas, innocentia, II. Cor. VI, 6., àλλnyopɛiv per allegoriam loqui, Gal. IV, 24., diaxateλéyxeoIaι refutare, Act. XVIII, 18. etc. Praesertim apud Lucam et Paulum ejusmodi verba novata obveniunt. Nomen xpiotiavos ad sectatores Christi designandos (Act. XI, 26. al.) recens excusum est.

§. 61. Denominatio linguae graecae biblicae.

Quaerunt, quo termino technico linguam his proprietatibus gaudentem denominare conveniat? Aliqui eam dialectum Hellenisticam sive Alexandrinam appellant, cum Judaei graece loquentes Envioral nominentur (Act. VI, 1. IX, 29.), et haec lingua praeprimis Alexandriae in usu fuerit. Ast primum quidem compellationem dialecti, cujus notio finibus circumscribitur angustioribus, parum recte ad hanc linguam, utpote et dialectorum et linguarum diversarum (SS. 53-60) misturam transtulerunt. Dein vero Hellenistica haec lingua non prorsus adaequate dicitur, quia 'Elλnuotai in dicto sensu omnes scriptores N. T. e. g. Lucas non erant; porro indigitata significatio biblica substantivi 'EnvotÈS

ipsa vix recte accipitur, cum potius Judaeos sermonis graeci gnaros, extra Palaestinam degentes designet. Neque denominatio : Alexandrina perfecte quadrat, quia nequaquam Alexandrini soli idioma hoc sibi vindicarunt. Hinc alii linguam graecam s. Scripturae Hellenismum, ad indolem linguae hebraicae et aramaicae conformatum, vel linguam hebraeo-graecam appellant; rectius lingua graeca biblica dicitur, cum extra s. Scripturam et ejus versiones graecas parum sit usitata *).

*) Conf. Morus, Acroas. hermeneut. Vol. I. p. 222.- 234. De Wette, Einleit. in das N. T. 1830. p. 4 seq. Schott, Isagoge in N. T. p. 508 seq.

B. DE FONTIBUS AC SUBSIDIIS

LINGUAM GRAECAM BIBLICAM COGNOSCENDI.

§. 62. Unde cognitio linguae graecae biblicae sit haurienda? Exposita sic indole linguae s. Scripturae graecae jam agendum est de fontibus ac subsidiis, quibus ejus cognitio comparari debet. Quod studium longe prosperius nobis procedet, quam hebraicae linguae investigatio, cum directa usus linguae graecae biblicae testimonia ex ea aetate, qua vivebat, sat copiosa prae

sto sint.

Fontes autem, ex quibus dicta testimonia haurire oporteat, diversi generis esse, facile intelligitur, cum variae sint partes, ex quibus lingua haec quasi coaluit. Quatenus quidem de cognitione elementi graeci agitur, fontes graeci, quatenus vero de cognoscendo elemento orientali sermo est, fontes orientales erunt consulendi. Porro quia usum communem et peculiarem distinguendum diximus, etiam hujus discriminis in fontibus designandis ratio habenda erit. Quare cum Graecismus et Orientalismus usum constituant, qui in omnibus graecis s. Scripturae auctoribus modo hoc modo illo praedominante obvius est, primo loco ponimus fontes, qui ad usum hunc communem cognoscendum inserviunt; dein subjungemus fontes, ex quibus, quod ad usum pro diverso auctorum ingenio peculiarem eruendum pertinet, petendum est; denique, quoniam fontes exstant, ex quibus tum hujus tum illius usus cognitio hauriatur, eos postremo assignabimus *).

*) Expressiones aegyptiacae, persicae et latinae in nostris auctoribus obvenientes partim in Graecismo recentiori jure civitatis donatae, ex hujus fonti

bus dilucidandae sunt, partim (ut latinae) fontes habent aliunde notissimos, ita ut eosdem singillatim recensere haud opus sit.

1. FONTES USUS LOQUENDI COMMUNES,

A. QUATENUS GRAECUS EST.

§. 63. Scriptores graeci.

Quia linguae graecae notitia ex Graecis petenda est, etiam ad s. Scripturae usum, in quantum est graecus, cognoscendum illustrandumque scriptores graecos adhibendos esse, res adeo manifesta est, ut nulla demonstratione egeat. Id tamen considerata linguae graecae biblicae indole ac natura rei notare juvat, atticae puritatis sectatores, licet non prorsus negligendi sint, longe tamen postponendos esse iis, qui sequiori aevo scripserunt, et quidem eo magis, quo viciniores hi fuerunt sive aetati sive patriae hagiographorum, vel etiam quo simpliciori stylo usi sunt. Quibus ex titulis ab eruditis prae caeteris commendantur: Aelianus, Apollodorus, Aristoteles, Diodorus Siculus, Herodianus, Lucianus, Plutarchus, Polybius, Theophrastus etc., quibus adhuc praestant Josephus Flavius et Philo Alexandrinus, utpote Judaeo-Graeci, scriptores domestici, et quoad aetatem nostris proximi.

§. 64. Usus eorum multiplex.

Praecipua, quae Graecorum studium interpretationi s. Scripturae graecae praestat commoda, haec sunt: Generatim interpres. graecitatis peritus, indolem sermonis biblici ubique rite aestimare, pura a barbaris, bene graeca ab hebraissantibus distinguere sciens, singulas voces loquendique modos ex eo, ad quem reapse spectant, usu interpretari, sicque errores, qui ex permutatione vel permixtione unius loquendi usus cum altero, puta bene graeci cum barbaro vel orientali, necessario oriri debent, evitare valebit 1).

In specie Graeci

a) ratione lexicali interpreti serviunt, dum voces loquendique rationes obscuriores, quales praecipue esse solent άлα λɛyóμɛva, rariores et plus minusve omnes, quae per contextum, locos parallelos, aliave subsidia, ex s. Scriptura ipsa petita, satis illustrari et definiri nequeunt, declarant ac definiunt ); dum

etiam quoad vocabula in s. codice frequentata, praesertim polysema non solum notiones omnes, haud raro multiplices, nonnunquam divergentes, imo et oppositas docent, sed eam quoque, quam caeteris repugnantibus certus locus exigit notionem, licet insolentior sit, in tuto collocant 3); dum dein significatus, qui quibusdam vocabulis praeter usitatiores in certa solum connexione aut constructione competunt rariores ac peculiares illustrant atque confirmant ); dum porro valorem expressionum graecarum, quarum plenam potestatem ob notiones accessorias eis adhaerescentes lexica minus adaequate reddunt, imo in lingua aliena singulis verbis correspondentibus prorsus adaequate reddere ne possunt quidem, sicut et subtiliora synonymorum discrimina accuratius indicant); dum denique pro usus loquendi studio ampliorem analogiae linguae cognitionem et simul cautiones in hujus subsidii usu adhibendas suppeditant, nec non explicationes vocum phrasiumque biblicarum, quae licet passim receptae, attamen non satis munitae et ad perfectam certitudinem evectae, aut prorsus falsae sunt, in priori casu aut novis argumentis corroborant, atque contra dubia et adversariorum objectiones vindicant, in posteriori vero casu demonstrata earum falsitate damnant, eisque si non certas, saltem probabiliores substituunt ).

b) Nec minus ratione grammatico-syntactica studium Graecorum cognitionem linguae graecae egregie adjuvat, dum per leges grammaticas, quas illi sequuntur, saepe locos obscuriores illustrat, et interpretationes rectas confirmat vel erroneas reprobat); dum dein omnes significationes particularum etiam rariores, quae in constituenda orationis constructione ac sententia tanti momenti sunt, docet); dum denique haud raro quoque pro dijudicandis et tractandis, si quae occurrunt, constructionibus, quae videntur abnormes, lumen accendit ").

1) Sic veteres Scholiastae et Grammatici damnarunt vocem συμπολίτης concivis (Ephes. II, 19.) tanquam minus graecam, quod vero immerito factum esse quivis in Graecorum scriptis versatus intelligit, cum obvia sit apud optimos auctores, uti apud Aelianum in V. H. III, c. 44., apud Euripid. in Theseo et Heraclid. teste Polluce in Onomast. III, sect 51. et Schol. Aristoph. in Pac. p. 692. Similiter phrasin: xp8św Júpav (Act. XII, 13.), quam inter barbarismos retulerunt, in Xenophontis Symp. I, 11. inveniet.

2) "Ara leyóμeva vel rariora, quorum notiones biblicas Graecorum scriptores docent, sunt: άva¿wлupɛiv, quod proprie est: ignem sub cinere latentem flatu suscitare, ne extinguatur, metaphorice excitare, alere, fovere quovis modo, I. Macc. XIII, 7. II. Tim. I, 6. Conf. Xenoph. de re equestri X. 8. 16. Marc. Antonin. VII, c. 2. Dionys. Halicarn. Ant. L. VIII.; μerεwpileoJaι, quod dicitur de fluctuatione animi inter spem et metum dubii atque suspensi (Luc. XII, 29.), quo sensu etiam ponitur a Philone (de Monarch. p. 817. A.), Josepho (Antiqq. 8, 8. 2.) et Schol. ad Eurip. Orest. 1537.; опшлιάε ргоргie sugillare, ut sub oculis existant vibices, hinc translate omnino notat: affligere, vexare, excruciare (Luc. XVIII, 5. I. Cor. IX, 27.), quae translatio Aristoph. Pac. 539 seq. confirmatur. Alia rariora, quae ad instituta Judaeorum pertinent, docent Josephus et Philo. Sic 'Epnuspía (Luc. I, 5.) Josepho Antiqq. VII, 15. 7. est classis sacerdotum per hebdomadem officio sacro fungens, Baoiλixòs (Joan. IV, 46.) ex multis ejusdem locis aulicus esse intelligitur; xpiov Matth. V, 21. fuisse apud Judaeos eo tempore magistratum, septem personis compositum, qui de causis minoribus cognoscebat, ex Antiqq. IV, 18. 14. et ex libro de Bell. Jud. II. 20. 5. constat. Vox ¿yxaívia (Joan. X, 22.) a Judaeis, ut docet Philo, usurpata fuit de festo dedicationis templi, quod incidit in 25. Kislev, vnotɛía vero eidem (in vita Mosis) est festum expiationis, 10. Tischri celebratum, quo Act. XXVII. 9. illustratur.

3) E. g. vocabuli biblici πíotes plurimas, quas habet, frequentiores graecas notiones scripta Graecorum exhibent; verum etiam rarior ejusdem notio: argumentum, quod fidem facit alteri, demonstratio (Act. XVII, 31. occurrens) apud Aristotelem Rhet. I. c. 1., Xenophontem, Cyrop. VIII. 8. 3. et alios legitur.

4) Ejusmodi est, dum praepositio napá interdum, in compositis solum, clam, clanculum significat, uti rapsíσaxtos (Gal. II, 4.) qui clam se insinuavit, irreptitius, пαрeloέρɣɛoIα (ibid.) subdole se insinuare, clam irrepere, пapεloõõvaι (Judae 4.) furtim intrare, quam rariorem hujus vocabuli potestatem optimi Graecorum scriptores docent. Polyb. I, 7. 3. II, 55. 3. Herodian. I. c. 6. 2. Plutarch. Tom. VI. p. 809. et 891. ed. Reiske. Pari modo verbum ἐπαγγέλλεσθαι proprie et per se promittere, in constructione: Jevoèßelav èñayyśλdeoGaɩ (I. Tim. II, 10.) esse profiteri, ex Graecis, qui illud de professione alicujus artis vel disciplinae passim dicunt, discimus. Sic legitur Diog. Laërt. Prooem. S. 12. ὁ ταυτην sc. σοφιάν ἐπαγγελλόμενος, et Xenoph. Mem. I, 2. 7. ἀρετὴν ἐπαγγελλόμενος.

5) Cujus rei exempla haec sunt: verbum pilotietoa I. Thess. IV, 11. reddi solet anniti, summo studio et contentione aliquid agere, qua interpretatione non satisfit omni potestati verbi, quod a Graecis de eo ponitur, qui aliquid ita agit et perficit, ut in hac re honorem ponat laudemque suam, Aelian. V. H. 9, 29. 3, 1. Itaque loco laudato verbis φιλοτιμεῖςθαι ἡσυχάζειν Apostolus laudem appetere jubet Thessalonicenses

« PoprzedniaDalej »