Obrazy na stronie
PDF
ePub

notis philologicis et exegeticis opinionem de propinquiori cognatione
Sanscritismi et Semitismi caute adhibendum est. Conf. §. 33. nota 2.
Ad reliquias linguae Punicae et Phoeniciae cognoscendas serviunt:
H. A. Hamacker, Diatribe aliquot monumentorum punicorum nuper
in Africa repertorum interpretationem exhibens. Lugd. Bat. 1822.
Ejusdem Miscellanea phoenicia. Ibid. 1822; porro Bellermann, Be-
merkungen über phönicische und punische Münzen. St. I. 1812. St. II.
1814; denique Lindemann, de Punicis Plautinis. Lips. 1837.

ARTICULUS II.

DE USU LINGUAE GRAECAE COGNOSCENDO.

§. 51. Linguae graecae usus in s, Scriptura.

Cum Palaestinenses tempore Christi linguam hebraicam prae graeca in deliciis haberent (Act. XXII, 2.), procul dubio Jesus et Apostoli in Palaestina versantes ea utebantur, et quidem prout tunc in usu fuit, nempe in dialecto syro-chaldaica. Ast non ignorabatur a plerisque Palaestinensibus lingua graeca (Act. VI, 1. 9. XXII, 2.), quae tum in magna orbis parte propagata, cujusque gnari quoque fuerunt Apostoli (Joan. XII, 20. 21. Act. X, XXI, 37. Conf. Marc. VII, 25. seq. Joan. VII, 35.). Praesertim ex hagiographis N. T. Matthaeus reλvns vi officii linguae graecae notitia carere non potuit, Marcus erat έpunvεurns Petri, Joannes inter Graecos Ephesi et alibi diu versatus est, Paulus in Graecia comite Luca praedicavit, et vel ipsos poëtas graecos novit (Act. XVII, 28. Tit. I, 12.). Quae cum ita sint, non mirum est, si etiam libri sacri, qui ea aetate et ultimis, quae eam praecesserant, saeculis comparuerunt, graece sunt conscripti.

Et profecto plures libros A. T. deuterocanonicos isto sermone exaratos, omnes vero ipsum deperdito originali hebraico nonnullorum librorum pro primario habere, et N. T. totum graeco idiomate conscriptum nobis superesse, cum etiam Evangelii Matthaei, qui hebraice vel potius aramaice scripsit, textus originiarius non amplius, sed solum versio graeca supersit, Introductio in libros utriusque foederis docet *).

*) Inde ab Alexandro M., qui an. 334. ante Christum cum exercitu graeco in Asiam penetravit, an. 332. Hierosolymas venit, ac praeter Aegyptum Asiam usque ad Indiam in suam redegit potestatem, Graecorum lingua in Oriente, inprimis in regno Ptolomaeorum et Seleucidarum invaluit.

Italis Josephus Flavius, Ignatius Martyr, Justinus Martyr, et Marcus Aurelius graece scripserunt; imo teste Juvenale, Satyra VI. v. 185. seq.

,,(puella) se non putat ulla

Formosam, nisi quae de Tuscâ Graecula facta est.

Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,

Hoc cuncta effundunt animi secreta."

Si vero Hug, Einleitung T. II. pag. 30 seq. magno eruditionis impendio Graecorum linguae usum in Asia ac inprimis in Palaestina communem fuisse cum aliis ex eo praecipue contendit, quod plurimae urbes incolas Ἕλληνας habuerint: hi Ἕλληνες saltem magna ex parte non Graeci, sed Syri, Phoenices, Arabes etc. fuerunt, cum ipse Josephus, quo teste Hugius utitur, hos incolas promiscue "Eλvas et Syros nominet, e. g. Antiq. XII, 4. 5. XX, 8. 7. Bell. Jud. II, 13. 7. etc., et Peschito “Eλλŋ” saepissime vertat, e. g. Act. XIX, 10. 17. etc. Certe Josephus se solum Judaeos transfugas ad Romanos intellexisse, narrat contra Apion. I, 9. et aliunde notum est, Judaeos reliquas linguas patria inferiores duxisse. Antiqq. XX, 11. 2. Conf. Wiseman Horae Syr. Romae 1828. T. I. pag. 69 seq.

00 9

Quae vero ex altera parte Pfankuche, Vol. VIII. Biblioth. Orient. Eichhornianae pro deneganda prorsus incolis Palaestinae notitia linguae graecae protulit, aperte nimium probant, et Apostolis nequaquam quadrant. Nec Bolten (Uebersetzung der N. T. Briefe, T. I. Vorrede p. XXI.) et Bertholdt (Einl. T. V. 2. Hälfte p. 27, 32) doctorum suffragia tulerunt contendentes, Pauli epistolas primitus aramaice fuisse consignatas.

§. 52. Divisio hujus articuli.

Cum itaque res sit in facto posita, libros A. T. deuterocanonicos, nec non libros N.T. omnes non extare nisi graece conscriptos, necesse est, ut etiam de graeco loquendi usu nonnulla praecipiamus. Qua in tractatione iterum priori loco indolem linguae graecae biblicae, et quidem quatenus omnibus hagiographis graecis communis, et quatenus pro diversitate eorum peculiaris est, describemus, posteriori vero diversos fontes ac subsidia, ex quibus linguae hujus pro diversis, quae eam constituunt, elementis cognitionem haurire oporteat, indicabimus.

A. INDOLES LINGUAE GRAECAE, ET QUIDEM

I. OMNIBUS SCRIPTORIBUS SACRIS COMMUNIS.

§. 53. Proprietates ejusdem.

Oratio graeca, in libris V. T. deuterocanonicis et in N. T. obvia, plurima quidem exhibet, quae apud optimos Graeciae scrip

tores occurrunt 1); sed pure graeca minime potest praedicari, quia inveniuntur in illa voces et dictiones, quas in scriptoribus classicis frustra quaesiveris. Praeterea deprehenduntur voces et dictiones quidem antiquae, at cum significationibus, quae graecis auctoribus aureae aetatis familiares non erant.

Transierunt vero in eam, qua scriptores sacri usi sunt, linguam graecam etiam haud pauca ex linguis peregrinis decerpta, praesertim hebraica et aramaica, rabbinica, alia orientalia, imo etiam quaedam latina, de quibus omnibus jam singillatim dicendum est ).

1) Non solum plurima bene graeca, sed omnino ejusmodi in codice sacro praesto sunt vocabula, quae rei alicui exprimendae peculiariter a Graecis destinata, seu technica sunt. Sic e. g. verbum nyetodai, Joan. I, 18. optime graeca positum esse significatione, jam Chrysostomus observavit. Nec immerito quidem, nos enim Graecis, teste Schol. ad Sophocl. El. 426. fuit diaσápnois JɛTwv sc. праypátwv, rerum divinarum expositio, et Jul. Pollux (8. 124.) narrat, ¿Enyntάs appellatos fuisse eos, qui, quae ad prodigia aliasque res sacras pertinerent, docere soliti fuerunt; Xenophon vero (Cyropaed. 8, 3. 11.) sacra, ait, facta esse, ut οἱ μάγοι ἐξηγοῦντο.

2) De classica N. T. puritate per duo fere saecula acriter praecipue inter Protestantes disputatum fuit a sic dictis Puristis et Hebraistis sive Helenistis. Verum hujusmodi linguae graecae puritas apud hagiographos in circumstantiis, in quibus erant, sine miraculo concipi nequit. Tale autem miraculum a providentia divina exspectare non licet, utpote quod non modo absque fine fuisset, sed plane contra primarium scriptorum sacrorum scopum pugnasset, qui fuit, ut a lectoribus suis, idiomati graeco recentiori ac impuriori assuetis, probe intelligerentur. Conf. infra §§. 54. 55.

Plura hac de re habent: D. Henr. Aug. Schott, Isagoge in libros N. T. 1830. p. 497 seq. nota 1. 2. Danz, Encyclopaedie p. 180. nota 5. Bened. Winer, Neutest. Sprachidiom. IV. Aufl. T. I. p. 13 seq.

§. 54. Recentior lingua graeca.

Primum igitur observandae veniunt recentiores linguae graecae peculiaritates, quas in libros quoque sacros ingressas esse, mirum non est. Tempore enim, quo graeca s. Scripturae volumina exarabantur, aetas aurea linguae graecae dudum elapsa erat, et ipsi scriptores Graecorum profani philosophia, quam speculativam dicunt, delectati elegantiam linguae, cui caeteroquin bella continua erant iniqua, minus curarunt; ut taceam de necessitate, novas notiones ex Asia imprimis allatas aut novis terminis aut aliis priorum vocum significationibus designandi. Praecipue sub Macedonum imperio diversae Graecorum dialecti in unam linguam vulgarem coaluerunt, a

dorica dialecto non adeo alienam, dialectum atticam, caeteris quippe cultiorem, haud raro, praecipue in scribendo sectantem, attamen, omnes dialectos plus minusve consociantem, quae propterea diaλexts own dicebatur 1); cui vero haud pauca secundum analogiam recens formata accedebant 2). Quae jam recentioris linguae graecae proprietates a lingua graeca biblica abesse non poterant, cum cognitio idiomatis graeci praesertim a tempore Alexandri M. ad Orientales et Judaeos pervenisset, et auctores sacros non solum versio LXX interpretum, sub Ptolomaeis eadem dialecto Hellenistica exarata ad imitationem incitasset, sed haud raro scriptionis materia coegisset, ut a graecitate classica discederent, quia nempe res, inprimis notiones religiosae, graeca voce designandae erant, quibus adaequate et perspicue exprimendis nulla ex illius vocibus, quae suppetebant, apte inserviebat.

1) En permixtionis dialectorum pauca exempla! Ad voces jonicas referuntur: extpoμa foetus abortivus (I. Cor. XV, 8.) et oxoprie dissipare (I. Macc. VI, 54. Joan. X, 12.). Ejusdem dialecti formae habentur: oi deopoì vincula (Philipp. I, 13.), pńoow frango (Marc. II, 22. IX, 18.); Attici rà deopà (Luc. VIII, 29.), phyʊμɩ (Matth. IX, 17.) scripserunt. Ad dialectum doricam xodλußiotǹs numularius (Matth. XXI, 12. al.), πavdoXetov, diversorium (Luc. X, 34) et más prehendere (Act. III, 7. al.) spectant, pro quibus attica habet: ἀργυραμοιβός, πανδοκεῖον et πιέζειν. 2) Nova sunt vocabula, quae vel in Graecorum scriptoribus plane non deprehenduntur, uti dhexropopovía gallicinium (Marc. XIII, 35.), μuxтnρiSelv (I. Macc. VII, 34. Gal. VI, 7.) et expuxtopičev (Luc. XVI, 14. XXIII, 35.) naribus suspensis aliquem deridere; vel apud scriptores biblicos nová forma dicuntur, e. g. petoxeσía migratio a sedibus domesticis in sedes alienas, exilium (Matth. I, 11. 12. 17.) pro petoixnois, xaúxnois gloriatio et materia gloriandi et laetandi (Sirac. XXXI, 10. Rom. III. 27.) pro καύχη, πανοικί cum tota familia (Act. XVI, 34.) pro πανοικησία et πανοίκια, ὀρθρίζειν diluculo surgere, primo mane aliquid agere (Sirac. XXXIX, 6. I. Macc. VI, 33. XI, 67. Luc. XXI, 38.) pro oppεúεw; vel nova significatione, uti àæotásoɛoJai tívi valedicere alicui (Act. XVIII, 18.), яaideúsiv castigare, punire (Sap. III, 5. II. Macc. VI, 16. 1. Cor. XI, 32. al.) adhibentur.

De his aliisque permultis ad graecitatem recentiorem pertinentibus conf. Sturz, De dialecto Macedonica et Alexandrina. Lips. 1808. et praesertim Phrynichii Eclogae nominum et verborum atticorum etc. edidit et explicuit A. Lobeck. Lips. 1820. De antiquis vero Graecorum dialectis et de compellationibus διαλεκτός κοινὴ vel ἑλληνική et κοινοί vel έλληνες vide Ph. Buttmann, Ausführliche griechische Sprachlehre. Berlin 1819. pag. 1 seq.

§. 55. Hebraica et Aramaica.

Hebraica in graeca, qua hagiographi Judaei usi sunt, oratione vel eo recurrent plurima, quia non multum ante patria lingua esse desiit hebraica, cujus proprietates eo minus dimittebantur, quo magis usu religioso consecratae et quasi technicae factae erant, et quo magis lectione sacri codicis continuo recoquebantur. Aramaica autem, cum lingua Palaestinensium vernacula esset, cui proin plures hagiographorum a pueris assueti fuerint, ad graecum eorum idioma immutandum non potuit non plurimam vim habere.

Caeterum praeter voces prorsus hebraicas sive aramaicas, graecis tantum literis scriptas et quodamodo graece formatas 1) duplicis generis hebraismi et aramaismi distinguuntur, perfecti nempe et imperfecti. Ad priores referuntur illae voces, loquendique rationes ac constructiones, quae prorsus non possunt aliunde derivari, quam ex hebraicis sive aramaicis 2), ad posteriores vero illae, quae, quamvis apud profanos Graeciae auctores subinde eaedem aut simillimae obveniant, multo probabilius tamen apud auctores sacros ob circumstantias supra allegatas ex sermone hebraico sive aramaico, quam ex graecis originem traxisse existimantur 3).

Inprimis vero attendendus est hebraissans prorsus elocutionis genius, a quo periodi, connexiones insolentiores atque dictionis insignis varietas et elegantia Graecorum absunt *).

1) Ejusmodi sunt e. g. àßßã (NN) pater, Marc. XIV, 36. al., άxelồapá (comp. ex pet 7) ager sanguinis, Act. I, 19., ähλnλóvïa (♬?-15ba) celebrate Jehovam, Apoc. XIX, 1. 3. 4. 6., Boavepyés (ex '12 et 17) filii tonitruum, Marc. III, 17., Meorías (1) Messias, Joan. I, 42. IV, 25., jàxa (NP) homo vanus, fatuus, Matth. V, 22., ὡσαννὰ (in) serva quaeso. Matth. XXI, 9. al. et aliae.

2) Quod hebraismos perfectos attinet, exempla, quae manifesto hebraicorum imitationem praeseferunt, proponimus tum voces, uti dɛxxdo duodecim (my 'ny), Act. XIX, 7. XXIV, 11., ¿vwriķeoda (1) auribus percipere, Sapient. VI, 2. Act. II, 14., проowяohnatεły (D'JĘ N faciem seu personam respicere, Jac. II, 9.; tum dictiones, cujusmodi sunt: qua tivos èxxúve sive έxxézɩ aliquem trucidare (7) Sirac. XXXIV, 27. Luc. XI, 50. al. άptov soív sive payɛiv cibum capere (D) Matth. XV, 2., öpJaλμós movnpós invidia (1?Y 97) Sirac. XIV, 10. Marc. VII, 22.; tum significationes, quo spectant: div (piy) tota rerum universitas, mundus, Baruch III, 3. Hebr. 1, 2. al., ŝipývn (Dib) felicitas, Sapient. III, 3. Luc. 1, 79. al., ¿opoλoysłoDac (17in) cum dativo personae laudare, celebrare. Cant. trium puerorum v. 66.

« PoprzedniaDalej »