Obrazy na stronie
PDF
ePub

nominatim Hebraei, vocabula ab illa ad alia significanda transferre consueverint 3).

3. Non minus pro prospero analogiae usu praevie sibi familiares reddat interpres tum significationes verborum, nominum atque particularum formales, tum eam rationem, quam Hebraei, a certis notionibus certas alias derivantes, sequi soliti sunt. Quoad significationes significationumque immutationes certis formis vel loquendi rationibus inhaerentes dispiciat, num sint constantes, an exceptiones plus minusve frequentes admittant. Quo constantiores eas invenerit, eo certiores inde deducere poterit conclusiones *).

4. Quia porro prima hebraicorum significatio haud raro solum in dialectis superstes est, et lingua hebraica tum quoad potestatem formarum ac phrasium, tum quoad analogiam significationum etiam cum aliis linguis, praesertim cognatis, conspirat, studium etymologiae et analogiae, ut feliciter cedat, cum collatione dialectorum conjungendum erit 5).

5. Denique, quia neque etymologiae neque analogiae est, hebraicae linguae usum loquendi certe docere, sed solum illustrare ac confirmare, cavendum est, ne eas contra usum, ubi is aliunde sat cognitus est, sequaris ").

dedit, porro

=

mercede שָׂכָר

1) Quo ruant, qui deserta via historica in studio etymologico conjecturis indulgent, docent Gussetii, Neumanni, Loescheri aliorumque errores. 2) Quarum legum qui habuerit rationem, sciet e. g. quidem pronuntiatione ad sonum D accedere, eatenus tamen ab hoc discrepare, quatenus probabiliter, cum esset ejusdem cum originis, ab antiquis fortius pronuntiabatur. Inde intelliget, verba 2 clausit et mercedem stultus fuit et prudens, intelligens fuit, quae potestate adeo differunt, arguere radices prorsus diversas. Quia vero discrimen inter illos sonos posteriori aevo obliteratum est, ita ut Syri solo D et Arabes solo uterentur, et recentiores Hebraei alterum cum altero permutarent, non mirabitur, si Esra IV, 5. occurrit conduxit. Contra qui observaverit, quasdam literas Hebraeorum, nominatim sibilantes, gutturales, liquidas, palatinas et labiales facile inter se permutari, et praesertim apud Hebraeos recentiores, ad Aramaismum inclinantes, literas duriores in molliores transiisse, non offendetur, si e. g. in by, by et phy hilaris fuit, yet he elapsus est, porro in pyet prisit literas permutatas sine significatus vicissitudine legerit. Itidem scrutatori linguae, qui noverit, in hebraicis literas etiam transponi, non ita crebro tamen, et fere sibilantes tantum et 7, nulla difficultas creabitur, si e. g. aliquoties pro vagnus 2, pro Sap stultus fuit pp et prosecuit 172 scriptum invenerit.

[ocr errors]

Pari

modo denique, cum obvia lexica et grammaticae doceant, quantopere potestas vocabulorum a vocalibus earumque vicissitudinibus pendeat, non fieri non potest, quin sedula illarum observatione plurimum lucis afferatur. 3) Sic ut ei e. g. perspicuum sit, cur D' senes Hebraeis superiores quo

que audiant, non immemor sit imperii, quod penes illos viguit, patriarchalis.

4) Exempla hujus rei vide in nota 1. et 2. S. praecedentis. 5) Confer §. 43. notas 1. 3. 5. 8.

6) Neglectio hujusmodi usus loquendi contra logicum probabilium peccat, et perversis interpretationibus locum dat. Sic Jes. V, 2. 4. D'VN juxta antiquos interpretes et seriem orationis labruscae, a Celsio (Hierobotanicon T. II. p. 199.) et aliis collato persico et sanscrit. bisch perperam redditur aconitum napellus (species herbae venenatae. Linn.) Conf. S. 36, n. 7. §. 39, n. 3.

III. DIALECTORUM COMPARATIO.

§. 46. Quae dialecti et qua ratione sint comparandae?

Collationem linguae hebraicae cum semetipsa sequatur, oportet, comparatio cum aliis linguis, nominatim cum illis, quae ei, utpote cum ipsa ad eandem Semitismi familiam spectantes, cognatae sunt; inter quas recensendas existimamus primum aramaicam, dein arabicam, quarum utraque cum hebraica sororio conjungitur vinculo 1). Licet vero certo definiri nequeat, quando nempe singulae earum e communi stirpe prodierint, id certum est, hebraicae, quae quoad copiam lexicalem et grammaticalem inter aramaicam et arabicam fere medium tenet locum, priorem indole ac documentorum antiquitate proximam esse, posteriorem vero, quae quidem literaturam saeculo VI. antiquiorem non habet, et quoad praesentem conditionem ab hebraica remotior est, adhucdum in amplissimo orbis tractu vernaculam esse, et omnis generis libris abundare *).

Quibus accedit neohebraica, quae cum antiqua, cui successit, filiali gaudet cognatione, et postquam in antiquissimis monumentis vestigia reliquerat, multis per decursum temporis admissis mutationibus in scriptis doctorum judaicorum recentioris aevi luxuriosissime diffusa est3).

Hae linguae cum tenuibus reliquiis aliarum eis cognatarum constituunt materiam collationis dialectorum, quam valde periculosam esse atque lubricam jam inde intelligitur, quod interpretes

celeberrimi in hujus subsidii usu haud raro gravissime hallucinati sunt *).

Quapropter ut devitatis, quos alii admiserunt, erroribus dialectos cognatas ad studium Hebraismi biblici utiliter applicemus, oportunum existimamus, primum de usu comparationis dialectorum generatim loqui; dein specialia emolumenta, quae pro linguae hebraicae cognitione inde derivari possunt, ostendere; denique quasdam cautiones praescribere, quas adhibere oportet, ut dialectorum comparatio rite instituatur.

1) Linguae, quae ad Semitismi familiam spectant, trium ramorum instar, qui ex eadem stirpe succreverunt, in tres dialectos principales abeunt, aramaicam nempe, hebraicam et arabicam.

a) Aramaica duas praecipuas species, aramaicam orientalem (chaldaicam) et aramaicam occidentalem (syriacam), quarum utraque, si paucos Syriae pagos in Antilibano excipias, emortua est, complectitur; illam in operibus Judaeorum potissimum usurpatam etiam Aramaismum judaicum, hanc in scriptis christianis frequentatam Aramaismum christianum appellant. Quae praeterea supersunt ex dialecto Samaritanorum, Zabiorum et Palmyrenorum, ad stirpem aramaicam sunt referenda. b) Hebraica sobolem habet neohebraicam, quam alias talmudicam et rabbinicam dicunt, minus tamen adaequate, cum volumina talmudica et midraschica oratione bilingui, aramaica nempe et neohebraica exarata sint. (S. 38.) Exiguae reliquiae Punicae et Phoeniciae ab hebraicis vix discrepant.

c) Arabica ramos habet dialectum Maurorum, Melitensium, Aethiopicam atque Amharicam.

2) Quod harum linguarum aetatem attinet, quidquid sit de eorum sententia dicendum, qui contendunt, linguam hebraicam aut primaevam esse, aut saltem ad illam proxime accedere (conf. Steph. Morini, Exercitationes de lingua primaeva. Utraj. 1694. C. A. Bode, Diss. de primaevae linguae hebraeae antiquitate, praef. C. B. Michaëlis. Halae 1740. C. G. Anton, De lingua primaeva ejusque in lingua hebraea reliquiis. Viteb. 1800. J. H. Pareau, Instit. Interp. V. T. p. 25), id certissimum est, nullius linguae tam prisca monumenta extare, quam hebraicae, qua revelatio divina in usum generis humani per decursum temporis consignata est. Quam scriptorum antiquitate excipit aramaica, quae, praeterquam quod Daniel et Esras longiores pericopas chaldaice exaratas reliquerunt, etiam in aliis s. codicis, posterioribus potissimum libris, vim exercuit, atque in targumicis et talmudicis voluminibus usurpata exstat. Rei literariae vero Arabum prima specimina exhibent carmina Hamâ sae et Moallakât, brevi ante Muhammedem conscripta; ea sequitur Koranus. 3) Neohebraica jam in recentissimis s. Canonis libris plurima occurrunt (S. 30. nota 1.), imo etiam Alexandrini versores linguae neohebraicae

cognitione usi deprehendantur. (§. 36. nota 2.) Inde a saeculo X. Neohebraismus a doctoribus judaicis in omni genere artium literarumque adeo frequentatus est, ut eum in sex classes dispescerent, scilicet in Neohebraismum rabbinicum, philologicum, philosophicum, oratorium, poëticum et imitantem. Conf. D. Luzzato l. c. p. 103 sqq.

*) Tales praecipue fuerunt Alb. Schultensius, scholae belgicae auctor, et qui ejus vestigia sequuti sunt. Conf. §. 33. nota 2.

§. 47. De usu collationis dialectorum generatim,

Itaque quum eo, quem exposuimus, modo dialecti Semitismi cognatae ratione originis et propagationis ad hebraicam referantnr, ponere licet, illas plurima recludere, quibus studium hebraicorum juvare possint. Ast quamvis res ita se habeat, et dialecti cognatae cum hebraica reapse ita congruentes reperiantur, ut in multis, easdem prorsus voces exhibeant, et in aliis nonnisi analoga certarum literarum permutatione discrepent, nihilominus ad usum hebraicum inveniendum ac constituendum subsidium minus efficax suppeditant, quia cuivis earum proprius est atque constans et per se subsistens loquendi usus, ita ut rarissime cum hebraica accurate conveniant, plerumque variis mutationibns, uti vocibus vel significationibus novatis, aut plus minusve subtili formae vel potestatis inflexione recedentes 1). Sic aramaica, caeterum hebraicae propinquior, non solum pro nativa indole, in quantum haec ex scriptis, quae supersunt, innotescit, plurima priva vel saltem peculiari modo determinata, sed etiam pro diversitate aetatis plura vel pauciora exotica, et quidem nominatim in Syriacis multa christiana admixta habet. Arabica vero, licet ditissima sua vocum ac formarum supellectili in uberrimis fontibu deposita haud dubie plurima conservet ex communi origine derivata; quia tamen, in quantum in monumentis scriptis superstes invenitur aetatis hebraica longe recentioris, forma externa multum dispar, et indole interna diversissima est, ratione certitudinis adhuc postponenda erit aramaicae. Non minus denique lingua neohebraica, utpote antiqui Hebraismi propagatio, certe plurima ex hoc detracta retinuisse videtur; quia vero per decursum temporis Rabbinismus ei penitus insedit, ita incerta est, ut ejus collatio periculo non careat3).

1) Quantopere linguae cognatae, nominatim semiticae, utut caeterum convenientes, generalim ab invicem, in specie caeterae Semitismi dialecti ab hebraica discedant, in iisdem adeo vocibus significationibus novatis vel pau

lulum immutatis discrepantes, dictum et exemplis demonstratum est §. 23, II. 2. nota 6. Praeterea, quod in lingua hebraica rarum et poëticum, in dialectis frequens et commune, quod in illa nobile in his ignobile ac vulgare est. Conf. S. 31. Aliud discrepantiae genus in eo situm est, quod voces hebraicae nonnumquam notiones adhuc in origine positas nexas habeant, ubi in dialectis jam plenius excultae et perfectae junguntur. E. g. hebr. deformavit, i. e. dissimulavit rationem suam I. Sam. XXI, 14. Ps. XXXIV, 1. syriace simpliciter absque additamento insanivit ; hebr. aberravit, chald. p idolorum cultui deditus fuit, syr. haereticus fuit. Contra hinc inde in dialectis notiones primariae superstites exhibentur, ubi in hebraico derivatae usitatae sunt. Exempla hujus rei habes §. 43. nota 1. 3. 8. §. 48.

nota 2.

[ocr errors]

2) Qui de indole singularum Semitismi dialectorum plura scire cupit, legat Haevernick, Einl. I. T. I. Abtheil. p. 92-141. et Delitzchii Isagogen p. 65 seq. 76 seq. 89 seq. etc.

§. 48. Emolumenta dialectorum specialia.

Quae cum ita sint, dialecti cognatae per se solae notiones hebraicorum docere non valebunt 1); haud parum tamen utilitatis scrutatori s. scripturae praestant. Et quidem

1. voces, significationes, formas ac constructiones, nec non integras phrases ac partes sacri codicis poëticas dilucidant 2).

2. Hebraicorum potestates, quae aliorum subsidiorum ope inventae fuerint, saepe egregie confirmant 3).

3. Praeterea haud raro etiam ad vindicandos locos dogmaticos contra adversariorum objectiones serviunt *).

4. Denique neque illud praetermittendum est, quod interpretem sacrum ad eruditos aliorum labores rite aestimandos et dijudicandos acuunt 5).

1) Equidem viri doctissimi, uti inter Protestantes Alb. Schultensius, inter Catholicos J. Jahn, eumque sequens Ackermann ingens dialectorum usui emolumentum pro definiendis hebraicarum vocum notionibus vindicant; ast ex principiis S. 23. II. 2. et S. 47. propositis eas in hunc finem minus recte adhiberi existimamus.

2) Dilucidationes hujus generis praebent:

a) Quoad voces, dum earum radices in hebraico deperditas, uti nominis dura tractatio, oppressio (Exod. I, 13. 14. al.) in aramaico

fregit, porro nominis

fluxit, nec non nominis

gutta et myrrha in arabico sponsa (quae coronata erat), in aramaico

« PoprzedniaDalej »