Obrazy na stronie
PDF
ePub

§. 3. Munus Hermeneuticae.

Quid contra Hermeneutica praestare debeat, intelligitur ex eo, quod s. Scripturam interpretari, seu quod idem est, sensum ejusdem eruere doceat. Sensum vero biblicum ille tantum plenum eruerit, qui singulorum vocabulorum integrarumque sententiarum, dein partium minorum et majorum biblicarum, tandem absoluto libro sacro eam totius argumenti notionem animo sibi effictam tenebit atque sua oratione exprimet, quam ipse auctor sacer mente conceptam habuit, et sermone cum lectoribus communicare intendit. Ad quod requiritur:

1. Ut e pluribus, quae voci cuidam fors insunt, significationibus ea ubivis eligatur, quam scriptor acceptam voluit;

2. Ut haec notio talis accipiatur, qualis peculiari scribentis menti respondeat, cum alii alia vocabuli vis arrideat1);

3. Ut ex notionibus hisce singularibus generalis efformetur notio, quam illae, qua ejus partes e mente auctoris constituunt 2); 4. Ut haec ipsa notio generalis ita mente concipiatur, sicut auctori obversabatur;

5. Ut denique, ubi oratio explicanda plura continet, quae ad eundem spectant finem, animo integra confingatur notio, quam et qualem auctor orationis expressam voluit.

Quodsi interpres ita suo functus fuerit munere, fiet, ut interpretationis auditor vel lector easdem prorsus sententias vocibus auctoris subjectas deprehendat, quas ipse subjectas voluit, in quantum humani ingenii imbecillitas, quae impedit, quo minus, quae diversi scribant et explicent, accurate conspirent, labori tam difficili perficiendo non sit omnino impar. 3)

1),,Quanta animi intentione cavendum sit, ne in verbis utcunque perceptis haereas, et quantopere enitendum, ut verborum notiones, seu potius res ipsas verbis designatas comprehendas, paucis et obviis exemplis illustrabo. Sic, ut verbis Jahnii (Enchirid. §. 1. nota p. 5.) utar, nihil magis vulgare, quam n'a dixos domus, bening by dixos Jeo vel xupís, domus Dei, palatium Jehovae, templum; ibn Jupis fenestra; y módis urbs; haesitabis tamen in pluribus Bibliorum locis, nisi cogitaveris domum orientalem, templum antiquum et inprimis Jerosolymitanum, fenestram et urbem antiquam orientalem, ut nihil dicam de eo, urbes passim sisti ut virgines, filias, uxores, viduas, prostitutas etc. Si de animalibus, de arboribus et plantis, de lapidibus et gemmis non teneas nisi nomina, nec ubi proprie, nec ubi improprie usurpantur, quidquam intelligis, Nisi cog

noveris, quid geographice sibi velit ascendere, descendere, antica, po-
stica, dextera, sinistra etc., et quid sensu militari sit exire, ascendere,
esse arcum, et
et ex nexu orationis

in permultis locis caecuties.

calcare, vertes quidem

[ocr errors]

Si noveris n 17 calcavit arcum,

qua ratione arcus per

forte colliges, idem esse, ac tetendit arcum; ast
calcationem tendatur, non perspicies. Facile quidem observabis, a scrip-
toribus Arabibus alteram extremitatem arcus dici manum, alteram vero
pedem, unde colliges, in illam agere manum, in hane vero pedem, cum
arcus tenditur; ast qua ratione id fiat, ignorabis. Quodsi autem cogno-
veris, quod refert Asara, Reise in Südamerica, Th. II. S. 46, America-
nos tendentes arcum, alteram extremitatem ejus pede intrudere in terram,
et alteram manu sinistra comprimere, et dextera nervum adstringere: rem
ipsam hac phrasi expressam comprehendes.
Ita denique etiam ex

solis verbis non percipitur, quid reapse sit, si Deus dicitur, in bonam
vel malam partem, venire ad aliquem vel aliquos, aut esse cum aliquo, et
alia similia."

2) E. g. legis cujusdam, aut facti, aut vaticinii.

*) Haud inepte Ernesti, Instit. Interpretis N. T. Edit. III. 1775 p. 4. scribit:,,Subtilitas intelligendi duabus rebus cernitur, quarum altera est, videre quid intelligas, nec ne, et difficultates intelligendi earumque causas exacte animadvertere; altera autem, sensum eorum " quae difficilia sunt, rite indagando invenire. Scilicet decipimur saepe, putantes, intelligere nos, quae tamen non intelligimus, i. e. ita cogitamus, sicut scriptor sibi repraesentavit."

§. 4. Significatio differt a Sensu.

Ex his simul patet, quid sit significatio, quid sensus, et quantum prior a posteriori differat.

Significatio enim est notio vocibus in se spectatis subjecta; sensus vero est notio vocum seu singularum seu plurium a loquente spectata, adeoque determinatus animi conceptus, quem loquens vocibus expressit, et harum ope in aliis excitare voluit. Inde fieri potest, ut aliquis singularum vocum significatum optime teneat, verumtamen sensum ipsum orationis non comprehendat.

Praecipua autem discrimina, quae inter significationem et sensum intercedunt, sunt sequentia :

1. Significatio unius ejusdemque vocis vel formulae nisi semper, plerumque tamen est multiplex; sensus vero in regula est unica in dato loco a loquente spectata notio vel sententia. 1)

2. Significatio ad vocabula refertur; sensus ad loquentem, qui vocabulis utitur.

3. Significatio semper immediate e verbis patescit; sensus vero haud raro nonnisi e rebus significatis colligitur. *)

4. Denique significationes per se plerumque vagae sunt, et diversi ingenii hominum cogitationibus exprimendis inserviunt sensus vero nunquam non est certa notio, a certo homine, in certis vitae et doctrinae adjunctis constituto spectata, ita ut illi neque quoad ambitum neque quoad perfectionis gradum vaga atque indeterminata esse possit 3). Ex quibus facile perspicitur, sensum ab eo minime compréhendi, qui nonnisi vocabulorum vim noverit. 1) Sic e. g. vocabula 27 óyos, põμa, 117 пveõμa plurimas tum propria tum translatas significationes habent. Praeter sensum literalem dari in quibusdam s. Scripturae locis sensum realem, sublimiorem, suo loco dicetur 2) E. g. in actionibus symbolicis et typis propheticis.

3) Exemplo sit ipsa vox Oeds, Deus, quae, cum serviat ad conceptus, quos homines diversissimae culturae religiosae, veluti Ethnici, Muhamedani, Judaei vel Christiani de supremo Numine habent, exprimendos, vagae est significationis; sed si spectatur ab Ethnico, Muhamedano, Judaeo vel Christiano prolata, sensus ejus certus est atque determinatus. Conf. Arigler, Hermeneut. S. 4. Praesertim vero de discrimine inter significationem et sensum legi meretur Vicentii Reichel Introductio in Hermeneuticam biblicam. Viennae 1839. Sect. II. SS. 13-15.

§. 5. Divisio sensus.

Theologi in sacris literis semper distinxerunt plures sensus, et quidem inprimis verbalem et realem. Ille, qui immediate per verba indicatur, etiam immediatus, literalis, grammaticus et historicus, quinimo grammatico-historicus dicitur 1); hic non immediate verbis, sed per res verbis significatas indicatur, quare et mediatus appellatur. 2) Sensus verbalis dividitur in proprium et improprium, ita ut prior ille sit, quem verba secundum propriam, posterior vero, quem secundum impropriam significationem sumta praebent.

1) Quidam praeterea sensum literalem a sensu literae distinguendum existimant; ast praeterquam, quod ex indole linguae latinae sensus literalis et sensus literae expressiones sunt prorsus synonymae, haec distinctio parum congruit menti usuique antiquiorum, qui promiscue adhibeban hosce terminos. Conf. Morus, Acroases acad. Vol. I. Sect. I. num. XVI.➡ Si vero sensus verbalis appellatur literalis, grammaticus, historicus, grammatico-historicus, vel omnino grammatico-logico-historicus, respicitur ad conditiones, ad quas in sensu hoc eruendo attendendum est.

Attamen quia vocabulum literalis in se ipso spectatum adeo latum est, ut commode omnem sensus investigationem possit designare, compellatio haec propter brevitatem reliquis praeferenda videtur. Conf. Arigler 1. 1. S. 8. Ranolder 1. 1. §. 8. Morus I. 1. num. XVII. 2) Sensus realis seu mediati mysticus et symbolicus duae diversae nobis species sunt, de quibus infra §. 189 seqq. plura dicemus. - Ad sensum mediatum porro referre solent sensum, ut vocant, accommodatum vel accommodatitium, quem locum habere dicunt, ubi res verbis designata non aliam quidem rem significat, sed ad aliam rem applicatur. Unde jam ex natura rei intelligitur, eum veri nominis sensum non esse. Conf. S. 119. nota 3. SS. 194. 195.

§. 6. Unitas sensus literalis.

Quum homines cum aliis loquentes generatim verbis suis nonnisi unum sensum literalem subjicere soleant, profecto supponendum est, etiam scriptores sacros eadem ratione cogitata sua cum lectoribus communicasse. Nihilominus non defuerunt Theologi, qui multiplicem sensum literalem s. Scripturae defenderent1).

Juvat jam primum ostendere, argumenta, quae in rem suam adducunt, non esse firma; dein rationes, quibus unitas sensus literalis evincitur, proferre.

Argumenta multiplicis sensus literalis tum ex indole s. Scripturae divina, tum ex quibusdam locis biblieis, tum ex auctoritate antiquorum petuntur. Scilicet:

1. Deus, inquiunt, qui in Scriptura per prophetas et apostolos loquitur, pro sui intellectus amplitudine vocibus et loquendi for, mulis omnes, quos admittunt, sensus complecti potuit, et in quantum veri ac pii sunt, pro sua sanctitate ac bonitate etiam complecti voluit.

2. Quosdam locos biblicos tales deprehendi dicunt, quibus manifeste plures subsint sensus literales, et qui ab ipsis sacris seriptoribus aliisque Bibliorum interpretibus ita explicentur, ut plures eorum interpretationes literales pari ratione se commendent 2).

3. Denique non tantum ad antiquos Judaeorum doctores, qui e quovis apice Scripturae pendere montes sapientiae dixerint ), sed et ad s. Patres, praesertim ad s. Augustinum et s. Thomam Aquin. provocant, qui plures sensus literales ejusdem loci perspicue profiteantur *).

Verumtamen his argumentis patronos multiplicis sensus literalis causam suam nequaquam evincere putamus. Quod enim spectat

ad 1. Deum per auctores sacros loquentem expressionibus, quae adhibebantur, omnes, quos admittunt, sensus pro infinito suo intellectu complecti potuisse non negamus; verum, ut auditis divini sermonis verbis homines etiam omnes hosce complectantur sensus, id intendere nec voluit nec potuit, nisi humanam in divinam voluerit convertere naturam, ut nihil non capiat; quod Deum sublata hominum natura voluisse, nunquam concedemus.

Si porro multiplicis sensus literalis patroni urgent, Deum tamen praevidisse, quidquid lectores pro ingenii sui et animi viribus ac cultura s. Scripturae verbis sint subjecturi, non repugnamus; verum eundem etiam voluisse, ut id faciant, probari nequit, nisi aliquis id inde inferat, quod ejusmodi cogitatus ex natura sua sint veri, pii et gloriam Dei et salutem hominum promoventes. Quodsi autem ita argumentari liceret, nihil obstat, quo minus etiam adstruatur, in ipso Corano et quocumque alio libro quaevis bona et ad aedificationem hominum servientia esse contenta, quum talia ex istis scriptis depromta Deo certe non displiceant.

Quod 2. locos attinet, quibus plures sensus literales subesse existimant, re accuratius discussa vere nonnisi unum continere deprehenduntur. Etenim alii notionem vel sententiam generalem enuntiant, quae utique ad plura specialia referri potest; quorum itaque sensus amplioris ambitus vel foecundus, non vero multiplex dicendus est ). Alii vero loci ita comparati sunt, ut defectu aut usu minus recto subsidiorum ab interpretibus in varios trahantur sensus. Neque ejusmodi locos vere plures sensus literales complecti, sed solum pluribus modis explicari manifestum est. Plerumque adminicula diligenter adhibita sufficiunt, ut si non certe, tamen cum verisimilitudine eliciatur sensus unus, quem loquens spectavit ").

Quod denique 3. ad auctoritatem antiquorum spectat, veteres Judaeorum magistri, quorum dicta etiam ad interpretationem allegoricam, qua nimium delectabantur, referri possunt, nos non impediunt, quo minus unitatem sensus literalis firmiter teneamus. Quin et laudata sanctorum Patrum effata nobis non adeo adversantur. Sic s. Augustinus, ubi quascumque interpretationes verborum Mosis, dummodo interpretis sententia sit vera et pia, non tantum admittit, sed et ab auctore praevisas fuisse asserit, suam religiosam opinionem, non autem Ecclesiae catholicae doctrinam proponere eo magis censendus est, cum neque ipse in ea tuenda omnino sibi constet').

« PoprzedniaDalej »