Obrazy na stronie
PDF
ePub

dictis (S. 36. nott.) intelligitur, sequaris. Quodsi in dijudicandis ac usurpandis veterum translationibus minus provide versatus fueris, non poterit fieri, quin conjecturas ex contextu derivatas pro testimoniis antiquitatis, et arbitrarias atque studio translatorum debitas interpretationes pro priscis hebraicis, paucis incerta pro certis, falsa pro veris habeas.

3. Denique videas, num idem, qui nobis, antiquis interpretibus ante oculos versatus fuerit textus hebraicus, et num nos etiam genuina adhuc versionis lectione gaudeamus, quia secus fieret, ut voci alicui vel dictioni hebraicae significatio tribuatur, tanquam auctoritate nixa antiquae versionis, qua tamen prorsus est destituta *).

1) Sic non miraberis, Mal. I, 1. nomen proprium

a Jonathane

rcddi: Legatus meus, si noveris, ab hoc paraphrasta nomina propria passim ita tractari, uti Jes. VII, 6. etc.

2) Textum hebraicum jam tempore, quo versiones ex eo manarunt, plures lectionis varietates exhibuisse, et dein has versiones omnes per decursum temporis plurimas plus minusve graves mutationes subiisse, notum est. Conf. Ackermann, Introduct. in libros V. T. Vienn. 1825. P. I. Cap. III. VI.

S. 38.

b) Codices talmudici et midraschici.

Judaeorum traditio porro comprehenditur utroque Talmude, palaestinensi nempe et babylonico, atque Midraschim, quo nomine veniunt allegoricae Judaeorum s. codicis expositiones, quarum magna pars prodiit 1). Haec volumina oratione, quae ex lingua aramaica et neohebraica coaluit, exarata sub allegoricis, imo et mythicis digressionibus ac ineptiis omnis generis plura, quae ad lexicalem, et nonnulla etiam, quae ad grammaticum linguae s. Scripturae hebraicae usum conferunt, admixta habent. Praesertim prior Talmudis pars, Mischna dicta, ad nostram rem facit, utpote quae, licet demum inde ab anno 150. usque ad annum 203. post Christum collecta et in ordinem redacta credatur, fragmenta complectitur, certe ante Christum a doctoribus Judaeorum elucubrata, et propterea aetate atque lingua recentioribus canonis V. T. libris propius accedens haud dubie plura prisci Hebraismi conservata exhibet. Posterior pars, quae Gemara i. e. commentarius prioris appellata, saeculo V. ad finem vergente ad exitum perducta est, sermone conscripta

deprehenditur impuriori et exoticis permixto terminis, ita ut ratione lexicali nonnisi magna cum cautione sit consulenda; at tenuia quaedam legum grammaticarum vestigia, haud dubie non ab institutione, sed a sensu quodam nativo perquam subtili, derivanda prodit, ita ut doctores saeculorum sequentium, cum grammaticam excolere coepissent, prima hujus disciplinae initia ex ea praecipue traxisse videantur *).

1) Completam Talmudis descriptionem praeter alios exhibet Jo. Buxtorfius in recensione operis talmudici ad calcem libri de abbreviaturis hebraicis. Franequer. 1696, p. 232. 242 seq. Brevem ejus conspectum habes etiam in Loehnis, Hermeneutik und Kritik, p. 396 seq. Allegoricae expositiones Judaeorum, Midraschim dictae, extant in plures libros sacros, velut in legem (ing 7p), in quinque libellos festivitatum (niba wa ), in Psalmos (7) et in alios. Volumina talmudica et midraschica simul diligentissime recenset J. Ch Wolfii Bibliotheca hebraea. Hamb. 1715.

אָפִיל Similiter de

2) Haud raro voces et significationes äña λeyóμɛv aut rariores et difficiliores Talmudicis egregie definiuntur aut illustrantur aut confirmantur, e. g. DaN saginavit I. Reg. V, 3. Prov. XV, 17. coll. Schabbath, Cap. XXIV; by flos lini Exod. IX, 31. coll. Pharah, Cap. XI; 2in debitum Ezech. XVIII, 7. quo significatu etiam apud Talmudicos occurrit, Schabb. fol. 27, 2 et saepius; 72 suppressit, Prov. XXI, 14. coll. Sanhed. fol. 107, 1. serotinus, Exod. IX, 32. certos nos reddunt Talmudici, apud quos sibi opponuntur et '97, ita ut sint nubes serotinae, quae post pluviam oriuntur, et ' nubes primores, quae pluviam praecedunt, Taan. fol. 3, 2. coll. Baba metzia fol. 106, 2. Denique extraxit Jud. XIV, 9. lucem accipit a panem extraxit ex furno. Schabb. fol. 4, 1.

Quod exiguum usum grammaticum codicum Talmudicorum et Midraschicorum attinet, vide D. Luzzatto, Prolegomeni ad una Grammatica ragionata della lingua ebraica. Padova 1836. p. 11. I.

S. 39.

c) Grammatici et exegetae Judaeorum.

Libri grammaticorum et exegetarum tertium traditionis fontem constituunt, impurum tamen et turbatum. Etenim Judaeorum doctores inde a saeculo decimo Arabum aemulatione compulsi, sicut ad alias artes et doctrinas, ita et ad grammaticae studium, quod apud illos saeculo demum nono effloruerat, sese contulerunt. Hinc factum est, ut primum in doctrina de formis, dein etiam in lexicographia, magistros Arabes secuti multa antiquitatis sensui contraria ab illis mutuarentur 1).

Herm. biblica. I.

5

Non minus exegetae, praeterquam quod in plurimas rerum explicationes insulsas, maximam partem allegoricas et cabbalisticas, digrediantur, conjecturis indulgentes veterum traditionem frequenter deseruerunt 2). Consulendi tamen sunt, quia cum indigenarum sensu peritiam dialectorum, aramaicae praesertim, et quae in hac elucubratae sunt, paraphrasium chaldaicarum et Talmudis, nec non arabicae, qua saltem antiquiores eorum vernacula utebantur, conjungunt, et saepius constantem quoque traditionem sequuntur 3).

1) Celebriores grammatici sunt: Juda Chajug, qui circa annum 1040. floruit, et Jona ben Gannach, circa annum 1121. celebris, quorum manuscripta in bibliotheca Parisiensi et Oxoniensi asservantur; Moses Kimchi, qui saeculo XII. ad finem vergente scripsit breve compendium, ad opera recentiorum magis accedens, cujus editionem Pisauriensem plures aliae secutae sunt; David Kimchi, prioris frater, cujus opus grammaticum, dictum, Constantinopoli 1532 editum et saepius recusum, perspicuitate et apta methodo omnia scripta grammaticalia antecessorum superavit. Post eum nullus alius tantam nominis celebritatem sibi comparavit, quantam Elias Levita, Germanus († 1549), cujus opera praecipua sunt: Grammatica cum translatione Münsteri, Basil. 1525. et Liber compositionis, tractatus alphabeticus formarum anomalium, editus a Münstero 1536. cum versione Semleri 1772. etc.

Recensiti grammatici cum aliis ejusdem aetatis Judaeorum doctoribus etiam prima fundamenta lexicographiae jecerunt. Post tenuia Saadiae, Judae Chajug, Jonae ben Gannach et Judae ben Karisch, quorum manuscripta, quae voces difficiliores cum interpretatione arabica complectuntur, in bibliotheca Bodlejana Oxonii asservantur, lexica pleniora, quae omnes radic collectas exhibent, prodierunt a Menachen ben Saruk saeculo XI., cujus manuscriptum habetur in biblioth. Rom. Vienn. et Berol., dein a Salomone Parchon anno 1160, cujus lexici praestantis excerpta in lucem edita sunt a J. B. de Rossi, Parmae 1805, denique a D. Kimchi, qui etiam hac in re caeteris longe praeferendus est. Ejus lexicon (liber radicum) post plures editiones novissime typis vulgarunt Jo. H. R. Biesenthal et F. S. Lebrecht, Fasciculum I. Berolini 1838, Fascic. II. 1842. Equidem grammaticam hebraicam recentiores Christianorum magistri ad longe altiorem culturae gradum evexerunt, attamen haud raro talia statuerunt, quae linguae hebraicae indoli minus conveniunt, quam antiquorum Judaeorum praecepta. Quapropter horum scripta, Davidis Kimchii praesertim et Eliae Levitae, pro studio grammatico adhuc non sine utilitate leguntur.

2) Alii Judaeorum doctores, D' exegetae dicti, qui inde a saeculo XI. usque ad saeculum XVI. floruerunt, inter quos ex parte etiam laudati grammatici et lexicographi referendi sunt, explicationes vocabulorum bibli

corum in commentariis deposuerunt. Praecipui sunt: Salomo Jarchi, Aben Esra, David Kimchi, Tanchum Hierosolymitanus, Isaak Abarbanel et Salomo ben Melech. De eorum commentariis alibi

sermo recurret.

3) Sic e. g. Jes. V, 2. 4. D'UN a D. Kimchi de uvis malis (labruscis), Eccles. XII, 5. ab Aben Esra de concupiscentia carnali seu appetitu coëundi, et Ps. LV, 23. a Jarchi per onus tuum optime exponuntur. Conf. etiam Gesenii comment. in Jesaiam, praesertim pag. 119–127, ubi specimina tum bonae tum vitiosae interpretationis Judaeorum exhibentur.

S. 40.
d) Masora.

Denique fontibus traditionis judaicae circa usum loquendi hebraicum adjungimus Masoram, quae licet demum saecolo VI. a doctoribus Palaestinensibus, Tiberiensibus praesertim, in corpus redacta et subsequentibus adhuc saeculis aucta sit, quoad singulas tamen, quas complectitur observationes, est antiquissima. Equidem Masoretharum labor in eo potissimum versatur, ut textus codicis sacri minuta diligentia critice custodiatur; saepe tamen etiam notae admiscentur, quae ad grammaticam et lexicographiam pertinent, et, utpote ab auctoribus Palaestinensibus profectae, plurimum ponderis habent 1). Ratione grammaticali manifestum est, Masorethas in negotio suo principia grammaticalia secutos esse, quae, cum tunc temporis in systema redacta nondum exstiterint, ab illis ex studio textus sacri abstracta fuisse existimantur. Quibus in dijudicandis et seligendis lectionibus magna quidem diligentia se conformarunt, quin tamen ad diversitatem auctoris et styli, atque ad orthographiae et grammaticae inconstantiam, quae in lingua viva esse solet, attenderent 3). 1) Ejusmodi notae sunt, ubi nomina propria a verbis (ut i') et sacra a profanis (ut ) addita annotatione distinguunt, e. g. Genes. XXVI, 4. Buxtorf, Tiberias p. 248; vel ubi potestatem vocabulorum pro diversitate punctationis indicant, velut ad D, Job. XV, 5. quo in loco observant, hoc ab 'py, Job. XXII, 6. ob Dagesch ita discrepare, ut prius nudos, hoc sapientes significet, Buxtorf 1. c. p. 285. et 237; vel denique ubi voces ac phrases rariores et obscuriores usitatioribus atque clarioribus explanant, veluti dum in mariscae haemorrhoidales ponunt secus Kri pro pg, Deut. XXVIII, 27. I. Sam. V, 6. 9. 12. aut

.20 ,pupilla noctis, Prov. XX אִישׁוֹן לַיְלָה tempus noctis pro אֲשׁוּן לַיְלָה

2) Sic Masorethae proprietate Pentateuchi, qua et pro utroque genere utitur, non observata, haec vocabula in feminino per 7 et ny

commutant, et quae sunt alia hujusmodi. Caetera de Masora vide in Ackermann, Introd. in V. F. pag. 109 seq. et Herbst, Einleitung pag. 116 seq.

§. 41. Traditionis Judaeorum gravitas et utilitas.

Eam, quam hucusque descripsimus, traditionem cognitionis nostrae hebraicorum tum lexicalis tum grammaticalis fundamentum esse, ex dictis facile intelligitur. Etenim ex ipsa antiquitate, linguae hebraicae gnara, per fontes recensitos ad nos propagata (SS. 3440) materiam subministrat, quam ad comparationis tum interioris tum dialectorum leges examinari ac perpendi oporteat, ita ut ad subsidia philologica non aliud pertineat, nisi traditionem, ubi obscura aut incerta fuerit, illustrare, dijudicare ac firmare, ubi nos destituerit, supplere 1). Quae cum ita sint, adhuc quosdam casus speciales, in quibus linguae sacri codicis hebraicae investigator utilitatem traditionis singulari modo experitur, nominasse sufficiat :

1. Ejus ope äñaž λɛyóμeva et rariora, quae alias, ubi etiam contextus non succurrit, certo cognosci non possunt, plerumque egregie explicantur 2);

2. ejus testimonio synonymorum dissimilitudines saepenumero sagacissime definiuntur 3);

3. denique vera, quae caeteris subsidiis invenire contigerit, ejus suffragio plus minusve perspicuo firmantur *).

Ne vero in hac re in errorem inducamur, praeter cautiones, quas pro versionum usu praescripsimus (§. 37), adhibendas, etiam in consulendis Talmudicis caeterisque Judaeorum doctoribus circumspecte nobis procedendum esse, praeter descriptam eorum indolem obvia perversae Judaeorum interpretationis exempla innuunt

Quapropter ut caveamus, ne eorum conjecturas et arbitrarias explicationes pro antiquorum traditione sumamus, alios cum aliis, praesertim recentiores cum antiquioribus, comparare juvabit, quo fiet, ne judicium nostrum possit facile deviare. 1) De traditionis Judaeorum praestantia praeclare scribit Delitzschius 1. c. p. 57:,,Haec basis est et fundamentum, quod bene nosse, in quo pedes ponere debet linguae hebraicae scrutator; sine cujus cognitione accurata claudicabit et vacillabit, quidquid ingeniolo suo fultus invenerit". 2) Conf. §. 36, nott. 1. 6. 7. §. 38, not. 2. §. 39, not. 3. §. 40, not. 1.

« PoprzedniaDalej »