Obrazy na stronie
PDF
ePub

sante, utuntur omnes versores, utpote non Graeci, sed Judaei graece loquentes *).

Cum interpretatione Alexandrina conjungimus fragmenta graeca Aquilae, Symmachi, Theodotionis, et caeterarum versionum hexaplarium, quae ex textu hebraico depromta tropos et imagines archetypi retinent. Aquila nominatim literam adeo presse sequitur, ut non modo etymologiam verborum exprimat, sed etiam particulas reddat, quibus in graeco nihil respondet; Symmachus contra non verbum e verbo, sed sensum e sensu transfert, et Theodotion inter servilem Aquilae et liberiorem Symmachi translationem fere medium locum tenet, maximam partem interpretandi rationem Alexandrinorum secutus. Versiones V. VI. et VII., ex quibus paucissima tantum supersunt, vix alicujus sunt usus 5).

Versionibus graecis proxime accedunt Paraphrases chaldaicae, Targumim dictae, quarum primas partes tempore Christi jam exstitisse, satis certa est opinio. Paraphrastae quidem, praesertim recentiores, digressionibus et commentis allegoricis et cabbalisticis redundantes, et genio atque opinionibus popularium indulgentes, libera et arbitraria interpretendi ratione Alexandrinos adhuc superant, traditionem tamen in definiendis hebraicis fideliter servant. Targum Onkelosi in Pentateuchum quoad linguam et interpretationem caeteris longe praestat, ad quod proxime accedit Targum Jonathanis, filii Uzielis, in Prophetas ).

Post eas scrutatori linguae hebraicae adhuc commendari merentur versio latina Vulgata et syriaca Peschito, quarum utraque antiquissima, et prior quidem a s. Hieronymo, ob diuturnam cum Judaeis familiaritatem Hebraismi peritissimo, posterior vero ab auctore confecta est, cui linguae syriacae, quae hebraicae orationi cognatione est conjuncta, notitia praecipuo adjumento fuit 7).

Reliquas versiones A. T. uti Samaritanam, Persicam, Arabicas et Graecam Venetam, cum partim recentiores sint, partim antiquiores interpretes sequantur, vel ad eos sint refectae, proin ad fontes secundarios potius referendae, hoc loco nominasse sufficiat.

,Genes) איל :

1) Ejusmodi lexica meliora exhibent plurima, e. g. sub lit. XIV, 6.) et 7 (Genes. XXXV, 4. Jud. VI. 19.) terebinthus; JPN (Cant. VII. 2.) Texviτns artifex; ni (Ps. CXIII, 7. Neh. II, 13. III, 13. 14. XII, 31.) xоæpía, sterquilinium, etc. etc.

*) Significationes aramaicae habentur: Ps. LX, 10. 77 " (olla lotionis

meae), quod LXX, reddunt: λéßns tñs èxridos μs, respicientes chald. P speravit (Dan, III, 28.); Jes. LIII, 10. NT (conterere eum) xαJapicaι àvτóv coll. 7 = ? purus fuit, etc. Ad neohebraica refertur: Ps. LV, 15. a (turba cum strepitu concurrens), quod Alexandrini ópóvoia (= Ps. LXXXIII. 6.) vertunt, non aramaicum cum strepitu cucurrit, sed neohebraica, a, sentire, sensus, in mente habentes.

3) Vitia versionis Alexandrinae, quae partim ex inadvertentia ac tenuiori hebraicorum cognitione, partim ex liberiori vertendi ratione profecta sunt, hoc loco paucis tantum exemplis illustrare juvat, licet ingens eorum copia non deesset.

Primum genus quod attinet, hallucinati sunt Alexandrini modo permutatione similium literarum ac vocum, uti Esth. VII, 4. 72 ad interitum, quod reddunt ɛiç duλɛíav haud dubie laudatam vocem permutantes cum 7. et Levit. XIX. 26. Dịp by bọn x5 non comedetis cum sangnine, ubi vertentes μǹ Jete ènì tŵv ¿péwv, haud dubie particula by decepti tam longe a vero sensu aberrarunt, quam proclive esset, pro by legere aut by super alto, aut by super montibus; modo perversa punctatione, inde facile orta, quod codices punctis vocalibus destituti erant. Ita Ps. LXXVIII, 69. i et aedificavit sanctuarium suum sicut excelsa (munitiones in monte positas), LXX vertunt: xai ᾠκοδομήσεν ὡς μονοκερώτον (Vulg. sicut unicornium) τό ἁγίασμα αυτού, haud dubie punctaturi D'. Ignorantiae hebraicorum adscribendae sunt interpretationes, quibus nomina propria locorum per appellativa, et vice versa nomina appellativa non bene intellecta per nomina propria transferuntur. Ejusmodi est Exod. XIV, 2. 7 29 2195, ànévavtɩ tñs étaúlews, pro qua translatione, Num. XXXIII, 7. rò çòμa 'Elp legitur. Mira plane inconstantia in translatione nominis proprii cernitur, si Jes. XXIII, 1. 10. 14. Ezech. XXVII, 12. XXXVIII, 13. cum Jes. II, 16. LX. 9. confertur. Contra Deut. XXXIII, 2. p sanctitas per Koons transfertur. Cujus generis plurima invenies.

Quod dein ad licentias spectat, quas in interpretando sibi sumsere LXX, modo perspicuitatis causa vel breves explicationes inserunt, e. g. Jes. I, 21. si mie modis migǹ (Zɩwv), conf. ibid. IV, 4. XLII, 1., vel tropos audaciores fugiunt, e. g. dum Exod. VI, 12. Dney by praeputiatus labiis hoyos, et ibidem v. 30. ioxvógwvos vertunt; modo studio philosophiae ac theologiae suae aetatis ducti vel opiniones adamatas exprimunt, e. g. Deut. XXXII, 8. Ἔζησεν ὅρια ἐθνῶν κατὰ ἀριθμὸν (Say?? (13) dyyśhwv Oss, conf. ibid. XXXIII, 2. vel minus placentes removent, quo spectat translatio, Num. XII, 8. qua, veriti de Deo anthropopathice vel anthropomorphitice loqui, verba, quae de Mose leguntur: ' ?, reddunt: Thν đòžav xupís ide, conf. Genes. VI. 6. Exod. XXXII, 12; modo desertis dictionum hebraicarum vestigiis propius ad communem Graecorum loquendi rationem accedere, et stylum rei accomodare satagunt. Sic Genes. XLV, 18. trasferunt: qάyeoJe tòv μveλòv tñs qñs, mutato tropo hebraico

adeps in graecum púsλos medulla, quae in ossibus est, et Exod. XVIII, 7. hebraica: Dibws much w's be bene graece reddunt: xaì horácavro àλλýλovs. Generatim orationem, ut videtur, graecis ingeniis jucundiorem in Pentateucho, ubi res in Aegypto gestae narrantur (Geneseos extr. et Exodi initio), atque in gravissimis Mosis morituri exhortationibus sectantur. Omnium vero maxime graecitatis elegantioris ab imitatione textus hebraici discedentis studium produnt in narrationibus colloquiorum formulae, e. g. Genes. XXIX, 16. XXXI, 35. XLIII, 27. Caeterum de vitiis versionis Alexandrinae ad certa quaedam capita revocatis, et ex fontibus, e quibus manarunt, deductis, accuratissime egit J. Theoph. Carpzovius in Critica sacra V. T. Lips. 1728. p. 513 sqq.

*) De translatione librorum Mosis jam Hieronymus (Praef. ad quaest. in Genes.) scripsit:,,Quos nos quoque plus quam caeteros profitemur consonare cum hebraicis."

5) Quantopere caeteri interpretes graeci tropis et imaginibus textus hebraei adhaereant, perspicue docet locus Ps. XC, 2. 17; 077 0793 antequam montes conditi sunt, quem Aquila ad verbum reddit:

[ocr errors]

ἐτέχθησαν partu editi sunt. Confer etiam Jes. I, 25. 7:57a-ba omne stannum tuum, ubi tropum ab Alexandrinis, qui reddunt: ñávτas avóμovs, remotum, Aquila, Symmachus et Theodotion retinent, vertentes: xaoσitepov os. Quam serviliter Aquila generatim literam sequatur, primus statim Geneseos versus specimen praebet: Εν κεφαλαίῳ ἐκτίσεν ὁ Θεός σὺν τὸν ὀυρανὸν καί σὺν tv yýv. Liberioris translationis Symmahi exemplum habes Exod. XIX, 5. Deut. VII, 6. XIV, 2. XXVI, 18. ubi dictionem ap Dy gens peculii, quod Alexandrini vertunt: λaós episσios, quoad sensum bene graece reddit: λαός ἐξάιρετος gens electa.

Ad studium omnium versionum hexaplarium ratione lexicali inprimis commendari meretur J. Fr. Schleusner, Novus thesaurus philologicocriticus, seu lexicon in LXX et reliquos interpretes graecos et scriptores apocryphos. V. T. Lips. 1821.

6) Onkelosus, cujus translatio simplex et accurata utitur lingua ad Chaldaismum biblicum multum accedente, saepius difficiliora commode interpretatur, e. g. 'ņ'??? )'Ţ filius gubernatoris hujus, qui domi meae; alia clariora reddit, e. g. ibid. v. 4. Yap Ny? per ThinȚ 12.

בַּר פַּרְנָסָא per verba בֶּן־מֶשֶׁק בֵּיתִי .2 ,Gen. XV

TT

Jonathan praeter multa accurate translata in libris praesertim Josua, Judicum, Samuelis et Regum iisdem fere interpretandi libertatibus utitur, quas apud Alexandrinos notavimus. Ejusmodi libertates sunt, dum Jes. I, 6. verba: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, interpretatur: A plebe usque ad principem nemo perfectus est in timorc Dei; dum ibid. I, 8. ad verba: sicut tabernaculum in vinea, addit: post vindemiam; dum ibid. II, 13 sqq. expressiones tropicas: cedros et quercus per potentes, muros et turres per incolas turrium atque munitionum, porro naves per mercatores navigantes explicat, et quae sunt alia hujusmodi. Neque desunt multa, quae rabbinica sapiunt.

Reliqua Targumim recentioris aetatis tot digressionibus et interpretamentis allegoricis scatent, ut fere nullius sint usus exegetici. Ad studium paraphrasium istarum praeprimis commendari meretur Jo. Buxtorfii lexicon chaldaicum talmudicum, et rabbinicum. Basileae 1639. 7) Versionis Vulgatae, quoad A. T. maximam partem a s. Hieronymo ex idiomate hebraico in latinum traductae, quam jam antiquiores Ecclesiae catholicae doctores, uti Isidorus Hispalensis (De offic. eccles. L. I. c. 12.), Rabanus Maurus (De instit. cleric. II. 54.) et alii tanquam veraciorem in sententiis et clariorem in verbis laudibus celebrarunt, auctoritatem recentiori aevo ne Protestantium quidem theologi caeteris aequiores negligendam esse censuerunt. Vide P. Fagium (Vers. lat. paraphr. chald. c. 4.), H. Grotium (Praef. ad annott. in V. T.), J. Fr. Fischerum (Prolusio III.), et praecipue J. Davidem Michaëlis (in Supplem. ad lexicon hebr. P. III. p. 992. in Bibliotheca orient. T. XXI. Nro. 34. et in opere: Beurtheilung der Mittel, die ausgestorbene hebräische Sprache zu erlernen. p. 124.), qui eam ob antiquitatem, fidem et translatoris eruditionem magni fecerunt. Et sane άñα λɛyóμɛva, rariora ac difficiliora saepius a Vulgato egregie reddita reperiuntur. Talia sunt: Jes. III, 23. D'ąją specula; porro ibid. V, 2. 4. D' agrestes, viles) et ibid. XI, 8. caverna, quae interpretationes in priori loco per oppositum ' uvae (nobiles, bonae), in posteriori per synonymum foramen, fovea commendantur. In aliis contra nonnisi accuratior linguae latinae cognitio requiritur, ut recte reddita esse intelligantur. Sic si Job. XVIII, 8. 22 macula vertitur, scias oportet, maculam etiam pro foramine retis et pro ipso reti poni (conf. Calepini lexicon septem linguarum, ad hanc vocem), et cognosces, nomen illud recte, et collato contextu optime translatum esse.

labruscae (uvae

Quodsi haud raro constructiones Vulgatae ad indolem linguae latinae relatae minus convenientes atque obscurae videntur, ad leges tamen linguae alterius, puta graecae, cujus gnarus fuerat translator, exactae planae reperiuntur. Sic e. g. si Ps. XXII, 31. cogitaveris interpretem ad verba

7175 23485 790; (annuntiabitur Domino generatio ventura) constructionem verbi graeci avayyedńoɛtal spectasse, sensus translationis hebraicorum planus hic erit: Narrabitur de Domino ad generationem (venturam). Plura hujus generis pro usu exegetico Vulgatae lege in R. Bellarmini Comment. in omnes Psalmos. Venet. 1628, in Jo. de Pineda Comment. in Jobum. Col. Agripp. 1600, in Alb. Schultensii lib. Job. et Proverb. cum commentario, Lugd. Bat. 1737. 1748. et in W. Ges enii Commentar über den Jesaia. Leipz. 1820.

anti

Nec omnia tamen hebraica V. T. in Vulgata exacte translata reperiri, exinde facile intelligitur, quod primum s. Hieronymus ipse fatetur, se properanter vertisse, seque, ne nimia novitate lectores offenderet, quiores hinc inde secutum esse interpretes graecos, etsi eos negligentiores cognovisset (Hieronymi praefationes in libros Salom., in Tobiam, in Pentateuchum et in Comment. in Eccles.); dein Cardinalis Bellarmi

nus, qui emendationi Vulgatae sub Clemente VIII. interfuit, in epistola ad Lucam Brugens em scribit, „Biblia Vulgata non esse accuratissime castigata, multa enim a correctoribus de industria multis ex causis esse praetermissa, quae corrigenda viderentur". Conf. etiam Praef. ad editio

nem Clementinam.

Quod versionem syriacam Peschito attinet, ea ex textu hebraico translata generatim eruditione, perspicuitate et fide commendatur. Singillatim etiam ipsa haud raro άñα λɛyóμɛva, rariora et difficiliora rectissime transfert, e. g. Hos. VI, 8. nap per la aspersa, contami

on

D

nata, ibid. X, 7. 42 per festuca, ibidem XI, 3.

75 per ?

duxi. Nonnumquam obscuriora ad sensum bene explanat. Sic. e. g. Num.

9..

D

[ocr errors]

7

n

ܪܡܐ ܘܦܬܝܚܢ ܠܝܢ̈ܘܗܝ XXIV, &. pd apte exprimitur per

7

cum

2 adorans procidit, ipsi oculi (spiritus) aperiuntur; loco vexato Jes. X, 27.

[ocr errors]
[ocr errors]

77

res

be accommodatissimus sensus tribuitur perle Van confringitur jugum a tauris pinguibus, i. e. Israelitarum, postquam favorem divinum recuperaverint, ad tantam prosperitatem evehentur, ut forti animo jugum servitutis excutiant. Simili modo sensum Hos. IV, 16. (: me mb sicut juvenca refractaria refractarius est Israel) aliorumque difficiliorum locorum Syrus eloquitur. Occurrunt tamen etiam loci, in quibus translatoris ipsius opiniones vim habuisse observantur e. g. Jud. XIII, 19. ubi Syrus verba: niwyś sšppi

[ocr errors]

et egit mirabiliter, i. e. miraculum patravit, reddit:

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

joa et celebravit Deum. Alia menda, uti permutationes verborum similium, e. g. Genes. III, 10. 7', quod redditur sĻuo et vidi, additamenta atque ommissiones saepius recurrunt.

§. 37. Cautiones in verșionum usu observandae.

Ad usum versionum antiquarum pro interpretatione V. T., de qua hoc loco sermo est, moderandum requiritur:

1. Ut versionem, qua uteris, bene cognoscas, et probe scias, quid translator expressionibus, quas hebraicis substituit, ubique indicare voluerit. Qua in re eo majori attentione opus erit, quo minus subsidia, quae ad hunc finem praesto sunt, ad perfectionem sint perducta. Neque generalis tantum versionis, quam consulis, cognitio sufficit, sed peculiarem ejus indolem totam quantam tibi familiarem reddas, necesse est, ne singularibus, quibus forte regitur, interpretandi rationibus offendaris 1), ejusque suffragio minus tuto confidere valeas.

2. Caveas tibi, ne incertas vel omnino manifeste pravas interpretationes verborum hebraicorum, quas non paucas esse ex

« PoprzedniaDalej »