Obrazy na stronie
PDF
ePub

laboribus e Judaeorum scholis hauserunt. Optime hac de re promeruerunt Origenes et Hieronymus, qui admirabili cum industria studiorum hebraicorum in Ecclesia fundamenta jecerunt, licet fatendum sit, haec studia in Ecclesia usque ad saeculum XVII. ultra cognitionem sermonis hebraici talmudicam, ex traditione synagogali fere unice haustam, que utique imperfectam, vix esse progressa.

eam

2) Saeculo XVII. dialecti semiticae et quae praeterea linguarum orientalium catholicae Ecclesiae missionibus innotuerunt, sedulo pervestigari et, ut jam antea graeca et latina, cum Hebraismo conferri coeperunt. Qua ex collatione profecta primum occurrunt opera harmonica, inter quae caeteris praeferenda sunt: Val. Schindler, Lexicon pentaglotton. Hanov. 1612. 49. et saepius recusum, praeprimis vero Edm. Castelli Lexicon heptaglotton. Lond. 1669; porro grammaticae sequentes: Lud. de Dieu, Grammatica linguarum orientatium etc. Lugd. Bat. 1624. J. N. Hottinger, Grammatica quatuor linguarum hebr. chald. syr. et arab, harmonica. Tigur. 1649. et aliae. In quibus scriptis linguae dialectis semiticis plane diversae, uti persica, adjungi solent, et traditione Judaeorum neglecta comparatio solummodo externa, conjecturis ex sonorum formarumque aequalitate vel significationum similitudine petitis innixa, nullasque ad leges directa, exhibetur. Post auctores commemoratos exstiterunt alii, qui praeter institutionem Judaeorum etiam dialectorum versionumque antiquarum collationem detrectarunt, contendentes, linguam sanctam instar solis in semetipsa tantum habere lucis, ut lumine alieno non indigeat. Inter eos praecipue Jac. Gussetius (in Commentariis linguae hebraicae, Amstelod. 1702. Lips. 1743.) linguam hebraicam ex semetipsa (contextu et locis parallelis, nec non diligenti anologiae hebraicae observatione) enodare studuit. Casp. Neumann vero (quo auctore prodierunt: Genesis linguae sanctae V. T. Norimb. 1696, Exodus linguae sanctae 1697— 1700, Clavis domus Heber. P. I–III. 1712-15.) et Valent. Loescher (De causis linguae hebraeae, Francof. et Lips. 1706.) pariter comparationem linguae interiorem et etymologicam sectati statuerunt, radices hebraicas esse duarum literarum, quas ille characteres significationis, hic semina vocum appellavit, atque earum significationem primaevam ex vi singularum literarum nativa (a Neumanno hieroglyphica seu symbolica, a Loeschero valor logicus dicta) esse eruendam. Arbitrariis hisce et vere ridiculis explicationibus veteris Hebraismi, quae tamen id meriti habuerunt, quod comparationem linguae hebraicae cum semetipsa, quae recte ejus indagandae efficacissimum censetur subsidium, his primis periculis maturaverunt, successit Schola belgica, cujus auctor est Alb. Schultensius, qui in scriptis suis philologicis, quorum praecipua sunt: Institutiones ad fundamenta linguae hebraicae. Lugd. Bat. 1737. et Origines hebraeae, P. I. 1723. P. II. 1737. edit. II. 1761.) comparationem interiorem et traditionem synagogalem vehementer impugnavit, eique comparationem dialectorum substituit. Equidem Schultensio studium linguae hebraicae comparativum, quod ab harmonico superioris aetatis mul

tum differt, acceptum referimus; cum vero non rite fuisset temparatum, gravium exstitit causa errorum. Etenim in conferendis dialectis chaldaicam plane neglexit, arabicam vero adeo adamavit, ut eam etiam linguae hebraicae praeponeret, et passim vocabulis hebraicis nulla contextus et proprii usus hebraici ratione habita significationes arabicas obtruderet, quo factum est, ut plurimae coactae ac longe quaesitae, arbitrariae, imo et prorsus ineptae explicationes prodirent. Errores magistri plures discipulorum adhuc mirum in modum auxerunt.

Nostra aetate exstiterunt Guil. Gesenius, Henr. Ewald et Herm. Hupfeld, quorum primum Scholae empiricae, alterum rationalis auctorem dicunt, tertius historicis suis disquisitionibus de lingua et scriptura hebraica institutis merito iis adnumeratur, qui de linguae hebraicae studio praeclare meriti sunt, nec non melius aliquatenus subsidiorum, quae prostant, temperamentum consectantes, quamvis arabicae dialecti in dispendium caeterarum linguarum adhuc observantiores et traditionis negligentiores reperiuntur.

Gesenius imprimis, licet in copiosis ipsius scriptis philologicis methodum empiricam, cui jam Severinus Vater nonnihil studuit, praevalentem conspicias, grammaticam tamen planissime explicuit, cujus usum copiosissimum et summe proficuum ex serie illa editionum, qua inclaruit, intelligere licet; in lexicographia primus exorbitantem Arabismi usum praecedentis aetatis ad justos limites revocare conatus, sobriam linguarum cognatarum collationem invexit. Et quamvis traditionis justam rationem in prioribus saltem scriptis non habuisset, ex libris grammaticis Judaeorum tamen multa magna cum utilitate in rem suam convertit; inprimis vero id, quod in lexicographia semitica summi est momenti, etymologiae et etymologicis derivationibus studium suum consecravit.

Ewaldus, scholae empiricae gravis adversarius, literarum hebraicarum studium eo plurimum promovit, quod primus grammaticam hebraicam, legibus ejus ex natura linguae studiose inquisita derivatis, scientia comprehendit. Ast quia traditione synagogali neglecta missisque iis, quae veteres elaborarunt, linguam potissimum ex semetipsa, solo rationis lumine adhibito, explicare conatur, in re historica philosophiae nimium indulsisse carpitur.

Hupfeldius tandem comparationi linguarum majorem fidem conciliaturus doctrinam de literis earumque sonis diligentius disquisivit (in Exercitationibus Aethiopicis), et laboribus tum Neumanni et Loescheri tum Schultensii rite ponderatis ac aestimatis japeticarum quoque linguarum analogiam, religiose servata dialecti cujusque et universi semitici generis proprietate, consulendam esse pronuntiavit; de radicibus tamen praeter plura vera atque utilia etiam talia praecepit, quae minus firma et secura reperiuntur, neque omnia, quae de literarum hebraicarum historia, aetate et forma scripsit, adprobanda esse videntur. Conf. Hupfeld, De emendanda lexicographiae semiticae ratione commentatio. Marb. 1827. et quae ab eo conscripta leguntur in opere: Studien und Kritiken, Ueber Theorie und

Geschichte der hebr. Grammatik. Jahrg. 1828. p. 546-563. Jahrg. 1830. p. 783-817.

Tali ratione per diversas aetates ad nostrum usque aevum nihil non expertum aut non tentatum fuit, quod ad investigandam linguae hebraicae indolem pertineret. Cum vero inventis subsidiis necessaria conjunctio justaque temperatio deesset, factum est, ut eorum usus cum erroribus nullo non tempore plus minusve consociatus esset. Huic defectui mederi conatur Schola, quae vocatur historice analytica, cujus auctor, qui recentissime prodiit, Julius Fürst habetur. Ea enim, si credimus Delitzschio, discipulo illius, non solum traditionem neglectam instaurat, et linguam hebraicam cum semetipsa ac cum dialectis cognatis et caeteris linguis, in quibus Sanscritae palmam dat, comparat, sed etiam haec subsidia proportione ita conjungit, ut eorum necessitudine consensus concentusque efficiatur ad hebraicam linguam investigandam fructuosissimus. Conf.

no sive Isagoge in Grammaticam et Lexicographiam linguae hebraicae, auctore Franc. D elitzschio. Grimmae 1838. p. 32-40, ubi simul uberiorem systematis, quo haec schola utitur, expositionem habes. · Equidem minime negandum est, linguae hebraicae fontes ac subsidia a Fürstio singulari eruditione et industria disquiri et comparari, temere tamen omnes radices verbales monosyllabas statuit, et audacior est in conferendo Hebraismo cum Sans critismo. Cujus rei exempla plurima invenies in scriptis Fürstii, quae sunt: Systema linguae chaldaicae (Lips. 1835), '' sive Chrestomathia aramaica (1836), et Concordantiae hebraicae et chaldaicae (1837-1840), nec non in Delitzschii opere supra laudato, praesertim libro III. p. 111 seq.

I. TRADITIO JUDAEORUM.

S. 34. Ejus notio et auctoritas.

Traditionis nomine hoc loco complectimur, quidquid in rebus lexicalibus et grammaticis eruditione ac disciplina antiquitatis hebraici sermonis gnarae vel viva voce vel scriptis ad nos delatum accepimus. Equidem, ut monuimus (§. 27.), lingua hebraica emortua est, ita quidem, ut post exilium sensim sensimque primum ex ore populi, dein tribus circiter saeculis ante Christum ex scriptis quoque eruditorum dilaberetur; verumtamen nunquam ita periit, ut in doctis Judaeorum scholis non conservaretur. Et licet hujus traditionis scholaris fontes scripti adhuc superstites ex parte saltem a vita linguae remotiores sint, ipsa tamen sermonis hebraici notitia inter praeceptores Judaeorum propagata, cum ad cultum divinum et lectionem codicis.

sacri nunquam non necessaria fuisset, haud dubie a tempore descendit, quo lingua adhuc vivebat, primum quidem solum viva voce in scholis tradita, postea vero etiam in diversi generis scriptis deposita et pedetentim magis exculta. Neque haec traditio inter synagogae parietes reclusa mansit, sed mox in primis aevi christiani saeculis etiam ad Ecclesiam emanavit. Origenem enim et praesertim Hieronymum literarum hebraicarum studio caeteris Patribus omnibus longe superiores, ejusque primos in Ecclesia christiana suffragatores, linguae V. T. quam habebant, cognitionem Judaeis Palaestinensibus acceptam referre, notum est (Conf. §. 33. not. 1.). Cum vero ea sit, quam diximus, hujus traditionis origo ac derivatio, intelligitur, ei merito fidem adhibendam esse, nisi contra fontes, per quos ad nos demanavit, justa exceptio locum habeat.

§. 35. Traditionis hujus fontes.

Fontes vero traditionis hujus philologicae, qui nobis patent, sicut alii testes, qui fidem mereantur, dexteritate et sinceritate commendentur, necesse est.

Priorem virtutem quod attinet, nonnulli horum fontium parum distant ab aetate, qua lingua hebraica, si non in ore populi, in scriptis saltem eruditorum adhuc vivebat, ita ut ex iis traditionem fere immediatam ac satis puram haurire liceat. Aliud pondus illis accedit, quod eorum auctores plerumque unius alteriusve dialecti cognatae plus minusve periti fuerunt, quae peritia ipsis in rite perspiciendis et constituendis significationibus hebraicis adjumentum praebuit. Ubi vero cum his praerogativis simul rectum et exercitatum judicium conjungunt, a partium studio et a recentioris aevi opinionibus liberi sunt, neque ulla certa suspicio adesse potest, eos non sat fideliter versatos esse aut conjecturis indulsisse. Quodsi fontes, qui alias diversam directionem sequuntur, uti e. g. Palaestinenses et Alexandrini, in determinandis vocum ac phrasium significationibus consentiunt, constantis traditionis testimonium habetur.

Ad primarios traditionis Judaeorum fontes in specie referimus: antiquas versiones, codices talmudicos et midraschicos,

libros grammaticorum et exegetarum, denique Masoram, de quibus jam singillatim agemus *).

*) Equidem etiam Patres, uti Origenes et praesertim Hieronymus, nobis multas egregias hebraicorum explicationes servaverunt; cum vero suam hujus rei cognitionem ex traditione synagogali traxerint, eos hoc loco, ubi solum fontes primarios recensemus, praetermittimus. Conf. §. 34.

S. 36.

a) Antiquae versiones.

Judaeorum traditionem primum complectuntur antiquae versiones, inter quas hoc loco solum immediatas, non autem mediatas, in censum venire posse, ex natura rei intelligitur. Interpretes enim, qui versionem aliquam V. T. in idioma suae gentis transtulerunt non inspecto iterum textu hebraico, pro usu loquendi hebraico testimonium dicere nequeunt. Inter translationes vero immediatas versionem Alexandrinam, etiam versionem LXX interpretum vel vó dictam, caeteris praeferimus, quia ad tempus vivae linguae proxime accedit, et quoad primas partes suas, puta libros Mosis, qui sub Ptolomaeo Lagi translati creduntur, fere cum illo coincidit; quapropter in ea multa prisca hebraica asservata esse, necesse est.

Et sane antiquorum traditione consulta interpretes plurima, eaque ara ɛyóueva, rariora atque abstrusa egregie reddidisse inveniuntur 1). Quodsi haud paucis hebraicis significationes vindicarunt, quae nunc in Hebraismo antiquiori non amplius, sed solum in dialectis cognatis reperiuntur, credendum est, translatores illas dialectos sibi notas usurpasse, quod quantum ad aramaicam et neohebraicam sat probabile est, vel eas significationes olim etiam in hebraico usitatas ipsis aliunde innotuisse 2). Varii translationis errores partim ex oscitantia et tenuiori linguae hebraicae (etymologiae praesertim, orthographiae et grammaticae) notitia, partim ex nimia in vertendo libertate descendunt3). Caeterum indoles translationis in diversis libris multum discrepat, eo ipso diversos translatores manifestans. Versio Pentateuchi caeteras fide et elegantia superat; ad eam proxime accedit illa Proverbiorum; interpres Ecclesiastis servili translatione se distinguit; Psalmorum vero ac Prophetarum interpretatio caeteris omnibus deterior est. Linguam quod attinet, dialecto, ut vocant, hellenistica, generatim multum hebrais

« PoprzedniaDalej »