Obrazy na stronie
PDF
ePub

merandi'). Quibus proxime accedit traditio domestica, quae cum complectatur cognitionem linguae mortuae derivatam ab iis, quibus sive ob propinquam, qua vivebant, linguae vivae aetatem, sive ob institutionem vel voce vel stylo acceptam peritia illius merito tribuenda est, testimonio usus loquendi directo vix non aequiparanda erit. Quanti habenda sit haec traditio, ex eo intelligitur, quod non solum plurima, praesertim ubi fontes ejusdem uberiores praesto sunt, tam lexicalia quam grammaticalia historice docet, sicque penitiori linguae investigationi viam munit, materiam subministrans eorum, quae ad comparationis leges et disciplinae praecepta examinari oporteat, sed etiam arbitrio eruditorum et conjecturandi petulantiae, quibus comparatio interior (etymologiae et analogiae linguae studium) et subsidium dialectorum locum dant, limites statuit, testimonium suum ceu lapidem lydium exhibens, ad quem utriusque subsidii relationes exigantur. Scripti hujus traditionis fontes vero eo majoris erunt auctoritatis, quo antiquiores et quo sunt pleniores, et quo minus suspicandum est, auctores proprio judicio fretos vocibus ac phrasibus antiquis significationes tribuisse, quin monumenta historica has confirmantia ad oculos haberent "). Postremo recensenda venit comparatio linguae mortuae interior (quoad etymologiam et analogiam linguae) et dialectorum, quarum utramque, licet ad notiones vocum ac phrasium inveniendas et constituendas minus faciat, ad usum loquendi confirmandum et multifariam illustrandum egregie servire, ex antecedentibus constat (§. 23. II. not. 2-7). Caeterum vel haec posterioris ordinis subsidia in quibusdam casibus omne fere dubium de potestate alicujus vocis aut phrasis tollunt, praesertim ubi plura illorum pro ea militant, quin quidquam repugnet 3).

1) Ad collationem parallelorum verbalium egregium adjumentum afferunt Concordantiae verbales, quae omnes, in quibus vox aliqua occurrit, locos uni obtutui objiciunt, de quibus vide infra §. 150. nota 2.

2) Ex parte antiquitatis scholia et glossae,

quae inter id discriminis intercedit, ut illa illustrent locos ob contextum aut rerum naturam minus claros, hae verba ob antiquitatem aut raritatem obscura, utpote ex antiquissimis saepe auctoribus repetitae magna auctoritate gaudent: quoad ubertatem vero et fidem lexica iis anteponenda sunt, siquidem haec opes linguae complectuntur, et simul, saltem praestantiora, significationis mu tationes, quae successu temporis vocabulis accesserunt, indicant, cum contra scholia et glossae nonnisi breviter voces ac res declarent, et non

numquam observato contextui potius, quam perfectiori usus loquendi cognitioni originem debeant. Lexica ob rationem aliatam etiam versionibus et commentariis praestant. Quodsi versiones et commentarii inter se comparentur, hi dummodo officiis suis satisfaciant, illis sine controversia anteferendi sunt; etenim versiones simplici modo sensum textus originalis reddunt, commentarii vero plura exempla afferendo et locos parallelos consulendo luculentiorem linguae cognitionem praebent. Accedit in versionibus antiquis etiam illud incommodum, quod prius dijudicandum est, utrum incorruptae ad nos pervenerint, an aliam forsan lectionem sequantur.

3) E. g. etymologia, ubi in compositis potestas partium aparta est. Nam quis in adducto jam μooxoxoiew de significatione vitulum facio (Act. VII, 41.) dubitabit, licet nullum aliud testimonium pro ea afferri possit? Non minus significatus alicujus vocabuli linguae emortuae, quem omnes dialecti cognatae tuentur, et cui nec traditio antiquorum nec contextus adversatur, tantam probabilitatem acquirit, ut a certitudine parum distet.

§. 25. Transitio.

Quibus ex dictis jam facile colligere licet, studium linguarum antiquarum, quae simul emortuae fuerint, laborem esse sat arduum. Ut enim, cujus ejusmodi linguae sint indolis, probe percipiatur, sedulo indagandum erit, quae earum in remotissima, cujus plerumque sat tenuia restant vestigia, antiquitate fuerit conditio, quas per plurima, quae inde elapsa fuerint saecula, per varia, quae in iis vim habuerint, adjuncta successu temporis subierint mutationes, et quae demum altioris, ad quem fors evectae fuerint, culturae gradus, subsequentis corruptionis et ultimi fati exstiterint causae, ut sic cognoscatur, quae proprietates plus minusve subtiles in diversis aetatibus, regionibus atque scriptoribus eis adhaerescant, ne generalia cum specialibus ac peculiaribus, peregrina cum propriis, recentiora cum antiquioribus commisceantur atque permutentur. Quae res certe eo difficilior erit, quo magis linguae emortuae a nostris recedant, quo longiori temporis spatio extra usum positae atque emortuae fuerint, quo magis denique deficiant subsidia, quibus earum cognitio comparetur.

Ea vero ratio est potissimum linguarum, quibus sacer codex consignatus est. Praeterquam enim quod nostrarum sunt dissimillimae, ex multis jam saeculis conticuerunt adeo, ut quoad A. T. imo etiam quoad elementa hebraica et aramaica N. T. sufficientibus destituantur testimoniis, quod mox videbimus. Quapropter interpreti

s. Scripturae sedulo studio laborandum erit, ut linguarum biblicarum ingenii exactam sibi comparet cognitionem in subsidium vocando, ubi certa usus loquendi testimonia desunt, etiam minus liquida, eaque diligenter examinando ac ponderando, atque ubi singula non sufficiant, plura consociando, ut sic eorum ope cum certitudine, vel si haec haberi nequeat, cum magna saltem probabilitate definiri possit, quae dictionibus biblicis potestas competat.

2.

[ocr errors]

TRACTATUS II.

DE USU LOQUENDI BIBLICO.

§. 26. Ad quem usum in Bibliis sacris sit attendendum?

Quae sint linguae biblicae, ad quarum usum investigandum praemissa principia generalia applicanda sunt, omnibus notum est. Libri protocanonici A. T. (si fragmenta chaldaica Dan. II, VII, 28. Esr. IV, 17. VI, 18. VII, 12. - 26. Jerem. X, 11. excipias) hebraice conscripti sunt; reliqua vero opera biblica aut primitus graece exarata, aut certe non amplius supersunt nisi in graeco idiomate qua primo, ex quo versiones aliae fere omnes emanarunt. Quapropter priori loco de lingua hebraica, posteriori de graeca agendum erit. Singillatim vero de utriusque usu disserendum existimamus, quia ingens, quod in utriusque indole ac fontibus est, discrimen diversa sibi deposcit praecepta.

Num vero catholicus interpres ad usum originalium s. Scripturae linguarum et possit et debeat confugere, postquam concilium Tridentinum Sess. IV. Vulgatam versionem latinam declaravit authenticam, nostris temporibus vix amplius quaeritur, cum illud concilii decretum de meris versionibus, iisque latinis tantum et illius aevi, earumque usu publico praecipiat, quin de textu originali, qui ex natura rei qua fons rivulis ex eo manantibus praeferri debet, vel verbulum praescripserit *). Quod si licet, adeat ergo theologus, cui facultas non deest, idioma originarium, quia omnium judicio versiones plus minusve hallucinantur, et difficilius, quam idioma originarium intelliguntur, dein quia heterodoxi, contra quos religionis nostrae dogmata

defendere convenit, versionibus exceptiones opponere solent, et demum quia theologus hoc nomine dignus primos in omnibus doctrinarum suarum fontes exquirat.

*) Conf. Ackermann, Introd. in lib. ss. V. T. pag. 65 sqq. Caeterum de vi obligante laudati decreti Trid. recurret sermo Sect. II. §. 176. coll. S. 179. nota 2.

ARTICULUS I.

DE USU LINGUAE HEBRAICAE COGNOSCENDO.

S. 27. Quae in ejus studio interpres respicere debeat?

Lingua hebraica, populi Israelitici olim vernacula, dialectus est Semitarum 1), a dialecto, qua Chamitae seu Canaanitae in Palaestina et Phoenicia utebantur, parum vel prorsus non diversa, quod ex pluribus indiciis liquet). Hinc lingua hebraica nuncupatur etiam canaanitica (Jes. XIX, 18.), quia Abrahamus Semita, ex Ur Chaldaeorum in Palaestinam delatus, dialectum Canaanitarum, utpote cum patria fere eandem, adoptaverit et ad posteros propagaverit. Quae cum ab illis postea egregie exculta Davidis et Salomonis aetate in perfectionis fastigio stetisset, nec usque ad exilium notabilem mutationem subiisset, eo deinceps tempore puritate prioris aevi deperdita pluribus peregrinis ac recentioribus deformari coepit. Etenim exules Hebraei assuefiebant linguae vernaculae locorum, in quibus degebant, nempe aramaeae orientali seu chaldaicae, ita ut lingua hebraica per hanc, qua primitus praeter illam, et quidem solum in sermone vulgari, utebantur, corrupta post reditum ex captivitate sensim sensimque ex ore populi non amplius percepta ad scribendum tantum retineretur, non tamen sine momento linguae vulgaris cognatae atque recentiorum commixtione majori vel minori pro scriptorum diversitate, donec sub finem aetatis Maccabaeorum penitus emoreretur.

Nostrum jam est, hujus linguae biblicae primum indolem describere, dein ejus cognoscendae fontes ac subsidia assignare.

1) Linguas populorum Asiae anterioris, ad quarum stirpem hebraica spectat, antiquiores passim appellabant orientales, Patres ecclesiae, nominatim s. Hieronymum, secuti. Quae compellatio, licet ex eo defendatur, quod

dictae linguae inter caeteras regionum orientalium linguas sint notiores et potiores, recentioribus tamen non placuit, utpote minus adaequata, cum plures aliae Orientis linguae ad eandem stirpem referri non possint. Repudiata itaque hac denominatione alii, Eichhornio postissimum auctore, easdem linguas non tamen sine contradictione aliorum semiticas dixerunt, eo quod juxta genealogiam Gen. X, 21 seq. plurimi eorum populorum, qui eis utebantur, a Sem descenderint. Fatendum quidem est, nec hoc nomen prorsus adaequatum esse, cum Elamitae et Assyrii, licet caeterum semiticae originis (Gen. X, 22.), diversis loquerentur linguis, contra Chamitae, quales Cuschaei, Canaanaei et Sidonii (Phoenices) erant (Gen. X, 6. 7.), lingua semitica uterentur; illud tamen, utpote in scriptis recentioribus magis usitatum, retinemus. Conf. W. Gesenius, Geschichte der hebr. Sprache. Leipzig 1815. p. 5. et H. A. Ch. Haevernik, Handb. der hist. Krit. Einleit. in das A. T. I. Th. I. Abth. pag. 92 seq,

2) Cujus generis indicia sunt:

a) Nomina propria personarum et locorum Canaanitarum cum manifesta etymologia et forma hebraica, e. g. par-abo, qbp an, Day etc. b) Canaanitae expugnati ab Abrahami posteris longiori adhuc tempore cum his terram Canaan inhabitarunt, quin unquam discrepantis linguae mentio fieret.

c) Denique nomina in diversis inscriptionibus et nummis reperta cum hebraicis vel plane coincidunt, vel ad eam potius, quam ad aliam quamlibet dialectum, accedunt.

Conf. Bellerman, De Phoenicum et Poenorum inscriptionibus. Berolini 1810. Herbst, Einleitung in die heil. Schriften des A. T. Karlsruhe und Freiburg 1840. SS. 15. 16.

A. INDOLES LINGUAE HEBRAICAE BIBLICAE.

§. 28. Materiae conspectus.

Quantopere linguae semiticae, ad quas hebraica referenda est, ab aliis, praesertim nostris occidentalibus, discrepent, supra (S. 20) pluribus indigitatum est, et insuper nemo rerum peritus ignorat. Quodsi proprietatibus universi Semitismi adduntur ea, quae Hebraismo sunt peculiaria, justa indolis hujus posterioris, generaliter accepti, notio habebitur. Ast linguae hebraicae, qualis in libris sacris occurrit, diversae partes probe secernendae sunt. Et primum quidem haud exigua inter scripta ante exilium exarata et ea, quae durante exilio eoque finito confecta sunt, discrepantia conspicitur, ita quidem, ut haud inepte priora, utpote generatim puritate linguae, concinnitate ac elegantia orationis conspicua, ad

« PoprzedniaDalej »