Obrazy na stronie
PDF
ePub

davit H. N. Klausen opere: Hermeneutik des N. T. sus dem Dänischen übersetzt von C. O. Schmidt-Phiseldeck. Leipz. 1841.

2) Confer §. 158. nota §. 167. et S. 170. nota 2.

§. 247. Praecipua Acatholicorum opera exegetica.

Cum auctores sic dictae reformationis sacra Biblia solum revelationis fontem esse vellent, exspectandum erat, quod, qui illos sequebantur, theologi Scripturarum studio singularem curam impenderent, et praecipue in iis interpretandis seduli essent. Et revera ingens inter eos prodiit operum exegeticorum copia, quibus aut integram s. Scripturam, aut ejusdem partes majores vel minores illustrabant. Licet vero plurimis Protestantium interpretibus ratione eruditionis et accuratae, quam in Bibliorum interpretatione usui loquendi ac historiae applicuerunt, investigationis merito laus tribuenda sit, magni tamen momenti, si opera respicimus, quae ediderunt, inter auctores observatur discrimen. Alii, praesertim antiquiores, et qui recentissime ad illorum vestigia redierunt, agnita divina Scripturae indole, debitam ejusdem venerationem prae se ferentes, recta, si Magisterium Ecclesiae catholicae, quod omnes repudiant, excipias, principia sequuntur, nec non analogiam fidei suae Ecclesiae respiciunt; alii contra, recentiores potissimum, rejecta illa analogia scripta biblica ex auctorum profanorum genere vix eximunt, eaque sicut quaevis alia scripta tractanda et interpretanda praecipiunt, in ipsis principiis, quibus adstipulantur, hallucinati §. 238. Nos praecipua utriusque generis interpretum opera exegetica tum in integram s. Scripturam, tum in singulas ejus partes in nota subjecta recensebimus *).

(* Plura opera Acatholicorum exegetica per nostri operis decursum, praesertim SS. 240. 241. 244. 245. in notis subjectis jam commemorata sunt. Hoc loco quosdam adhuc tum Augustanae tum Helveticae confessionis interpretes potiores adjicere oportunum existimamus. Quo in negotio ut aliquem ordinem teneamus, modo supra assignato distinguemus inter auctores, qui ad divinam Bibliorum indolem plus minusve attendentes methodum rectiorem sequuntur, et inter eos, qui principiis liberioribus addicti sacris Scripturis in classem librorum profanorum rejectis interpretandi rationem mere rationalem applicant, et haud raro eo usque progrediuntur, ut rebus omnibus humanam rationem superantibus, quae dis plicent, eliminatis placita recentioris philosophiae, qua delectantur, textui sacro obtrudant. Quod tamen plures eorum attinet, sat incertum est, num ad priores an ad posteriores sint referendi, cum sibi parum constent, utpote qui modo ad interpretationem justae Bibliorum notioni attemperatam ac bonam adjiciunt,

quae purum rationalismum involvunt, modo aliorum perversas expositiones afferunt, quin iis debita ratione refutatis meliora substituant.

I. Ad opera rectiori interpretandi ratione elucubrata referenda videntur, et quidem quantum ad totam Scripturam :

Ludovici de Dieu Critica sacra, sive Animadversiones in loca difficiliora V. et N. T. Amstelod. 1693. quibus inprimis antiquae versiones excutiuntur, et voces et dictiones hebraicae ex dialectis orientalibus, quarum cultor peritissimus auctor fuit, bene illustrantur.

Hugonis Grotii Annotationes ad V. et N. T., quae ob amplam eruditionem magnam laudem tulerunt, licet auctori vitio verteretur, quod in scriptis propheticis nullibi fere Christum viderit. Caeterum Annotationes in N. T. eis, quas in V. T. scripsit, praeferuntur, Prodierunt vero Annotationes in V. T. Parisiis 1644. III T., recusae cum Dilucidationibus J. G. L. Vogel T. I., quas continuavit J. Ch. Doederlein, T. II. et III. Halae 1775-79. Annotationes in N. T. Tom. 1. Amstelod. 1641. T. II. et III. Parisiis 1646 1650. Cum praef. Chr. de Windheim, Erlang. 1755 57. II T. et Halae 1769. II T. Denuo emendate editae Groningae 1826.

--

G. F. Hezel, cujus versio N. T. germanica liberior separatim emissa, supra SS. 209. 210. in notis commemorata est, edidit opus biblicum: Die Bibel des A. u. N. T. mit vollständig erklärenden Anmerkungen, in X Theilen. Lemgo 1786 91., quo versionem Lutheri, quam pro fundamento posuit, ad textum originarium ope uberioris, qua gaudebat, eruditionis, praesertim linguarum orientalium et archaeologiae cognitionis emendare et illustrare conatus magnam nominis celebritatem obtinuit, licet mendis non careat.

Quibus addere juvat celebriores Collectiones, quae plurium interpretum scripta complectuntur. Ejusmodi sunt: Critici sacri, etiam anglicani dicti, sive clarissimorum virorum in sacrosancta utriusque Foederis Biblia doctissimae annotationes atque tractatus theologico-philologici. Londini 1660. IX Tomis. Amstelodami et Francofurti ad M. saepius recusi. Matthaei Poli Synopsis Criticorum aliorumque 8. Scripturae Interpretum et Commentatorum. Lond. 1669 75. V Tomis; cura J. Leusdenii, Ultrajecti 1685; cum praef. J. G. Pritii, Francofurti 1712. Denique: La s. Bible avec un commentaire litteral composé de notes choisies et tirées de divers auteurs anglois. Haye 1742 sqq. Deutsch von Roman Teller, J. A. Dietelmaier und Jacob Brucker. Leipzig 1749 70. XIX Th. 4.

Partes Bibliorum majores exposuerunt:

J. J. Wetstein N. T. cum lectionibus variantibus nec non commentario pleniore Amstel. 1751-52. II Tom. fol. Ob notas satis prolixas ad explicationem textus non parum conferentes magni habetur, licet principia liberiora, rationalismo faventia frequenter sequatur.

1835.

E. F. Car. Rosenmüller Scholia in V. T. Lipsiae 1788 XXIV Tomis. Auctor merito ob principia grammatico-historica rite appli

cata, vastam eruditionem et quam plurimas acutissimas laudatur observationes, quibus frequenter ipsa sanctorum Patrum aliorumque auctorum catholicorum verba transscribit. Plures tomi iterato et multo emendatius correctis quoque sententiis liberioribus recusi sunt.

J. G. Rosenmüller, Scholia in N. T. Norimb. 1777 sqq. V Tomis. Edit. VI. Tom. I. 1815. post auctoris obitum curavit et praefatus est E. F. Car. Rosenmüller, T. II.-V. Norimb. 1827-31. Quod opus meliora, quae hucusque ab Acatholicis in exegesi praestita fuerunt, exhibens, generatim media inter principia hermeneutica antiquiora et recentiora via incedit. Hein. A. W. Meyer, krit. exeget. Kommentar über das N. T. Götting. 1832 - 1848. IX. Abtheil. Prodierunt hucusque Evangg. Act. App. et epistolae Paulinae usque ad epist. ad Coloss. cui adjecta est epist. ad Philem. Auctor ad fidem Ecclesiae ac libros symbolicos non respiciendum esse diserte profitetur (praefat. ad Matth. et ep. Coloss.), SS. Patres tamen non negligit, caeterum moderatior est, et eruditione philologica ac archaeologica, nec non dexteritate interpretandi excellit.

W. L. M. de Wette, kurzgefasstes exegetisches Handbuch zum N. T. Leipzig 1836 - 1848. III Bände in XI Abtheilungen; qui auctor haud exigua eruditione gaudens multum in aliorum expositionibus afferendis ac dejudicandis versatur.

Singulorum librorum expositiones notatu digniores sunt:

Martini Geier, Commentarii in Ecclesiasten, Lips. 1647, et in Proverbia Salomonis, ibid. 1653. quorum auctor, caeterum a dexteritate non minus, quam ab eruditione philologica et historica laudatus, in captandis emphasibus nimius est.

J. Adami Osiander Commentarius in Pentateuchum, Tub. 1675—78. pro conditione culturae theologicae illius temporis sat bene elaboratus.

Martini Chemnitii Harmonia quatuor Evangelistarum, cum continuatione Polyc. Leyseri et Jo. Gerhardi, Hamb. 1652., cui Commentarius critico - philologicus insertus est, qui haud raro locos grammatice et philologice tractat, et propterea olim in magna aestimatione fuit, licet multa aliena, dogmatica potissimum, admixta habeat.

Seb. Schmid, cujus versionem latinam supra SS. 209. 210, citavlmus, Commentarios in Josuam, librum Judicum, libros Samuelis et Regum, Jesaiam, Jeremiam, Hoseam, Psalmos, Ecclesiasten, nec non in plures epistolas Pauli exaravit, quibus potissimum sensum grammaticum, ast mere juxta explicationes antecessorum suorum eruere conatus est. Prodierunt Argentorati, Francof. et Hamb. 1684 et sequentibus. Compegius Vitringa praeter alia Commentarium in Jesaiam edidit Leovardi 1714-20. II Tomis, in quo quidem saepius minutiis occupatur, attamen vaticinia accurate exponit, eorumque eventum ostendit.

Albertus Schultens in suis Commentariis in librum Job et Proverbia Salomonis, qui prodierunt Lugduni Bat. 1737. 1748. dictiones Hebraeas praecipue ex dialectis cognatis egregie illustrat, Arabicae tamen nimium tribuisse carpitur.

Christiani Theoph. Kuinoel Commentarii in libros historicos N. T. Lipsiae 1807-1818 IV T. Edit. III. 1824 -27. aliis recentioris aevi moderatiores sunt, et propter diligens studium interpretationis grammaticae et varias variorum sententias sedulo expensas magni habentur, licet expositiones justo liberiores eis non desint. Ejusdem auctoris Commentarius in epistolam ad Hebraeos, ibid. 1831. et Commentarii in duas epistolas ad Thessalonicenses et in epistolam ad Galatas a J. A. Schott, et J. F. Winzer, qui Kuinoelium continuarunt, ibid, 1834 editi, ad eandem interpretandi rationem confecti sunt.

Guil. Gesenius, Der Prophet Jesaia übersetzt mit einem vollständigen philol. krit. und histor. Commentar, Leipz. 1820. ob philolologicam et historicam eruditionem, nec non ob diligentem antiquorum interpretum collationem merito laudatur, licet caeterum plura probari non possint. Confer infra S. 248. nota 1 et 3.

C. F. A. Fritzsche, Quatuor N. T. Evang. rec. etc. commentariis perpetuis Lips. T. I. Evang. Matth. 826. T. II. Evang. Marci 830. Epist. ad Rom. Hal. 836. Auctor linguarum cognitione eminet; ast licet nonnunquam meliora principia prodat (conf. supra §. 240. not. 3.) saepius tamen ipse liberiori interpretationi indulget.

Recentissimo tempore majori fidei christianae, ss. Patrum aliorumque antiquorum interpretum studio eminuerunt:

[ocr errors]

Chr. Gf. F. Lücke, Commentar zu den Schriften des Johannes, Bonn 1820.

A. L. Chr. Heydenreich, Commentarius in priorem D. Pauli ad Corinthios epistolam. Marb. 1825.

A. Tholuk, Commentar zu dem Evangelio Joannis. Hamb. 1827. Auslegung des Briefes Pauli an die Römer. 1824. Auslegung des Briefes an die Hebraer. Hamb. 1836. J. F. v. Flatt, Vorlesungen über den Brief an die Römer, herausgegeben von Ch. D. F. Hofmann, Tübingen 1825; über die Briefe an die Corinther, herausg. von Ho fmann, Tüb. 1827; über die Briefe an die Galater, Ephesier, Philippenser, Colosser, Thessalonicenser und an Philemon, herausgegeben von Chr. F. Kling, Tüb. 1828 29. Denique G. Ch. R. Matthaei, Auslegung d. Evangeliums Joannes, zur Reform der Auslegung desselben. Götting. 1837. II. Quod attinet interpretes liberiori interpretandi rationi addictos, paucos nominasse sufficiat. In totam sacram Scripturam commentati sunt: G. C. Horst, J. L. W. Scherer u. A. Bibel-Commentar zum Handgebrauch für Prediger und Laien nach den jetzigen Interpretations-Grundsätzen. Alt. 1799 sqq. VII. T.

Partes exposuerunt:

1

J. C. F. Schulz, Scholia in V. T. Tom. I. III. continuat. a G. L. Bauer T. IV. — X. Norimb. 1783-85. et 1790-98. Conf. §. 238. nota 2. J. O. Thiess, Das N. T. oder die heiligen Bücher der Christen, neu übersetzt mit einer durchaus anwendbaren Erklärung, Leipz. 1794 sqq. IV. T.

Ejusdem: Neuer krit. Commentar über das N. T. Hal. 1804. II. T.

J. E. Chr. Schmidt, Phil. crit. Clavis über das N. T. für Akademien. Giessen 1796 sqq.

Singulos libros interpretati sunt:

Sev. Vater, Commentar über den Pentateuch, mit einer Einleitung von Al. Geddes, Halle 1802 - 5. III T. In tractatu tertiae parti adjecto auctor contendit, Pentateuchum ex singularibus narrationibus et legibus successive exortis, quarum aliquae fortasse Mosi debeantur, brevi ante exilium tempore conflatum fuisse.

J. Gf. Eichhorn, Die hebräischen Propheten, Göttingen 1816-19. III. T. Confer §. 238. not. 2. S. 241. not. 2. Quos recentissimo tempore secuti sunt:

Gust. Billroth, Commentar zu den Briefen des Paulus an die Korinther, Leipz. 1833.

Con. St. Matthies, Erklärung des Briefes Pauli an die Galater, Greifsw. 1833; an die Epheser, ibid. 1834; an die Philipper, ibid. 1835. Leonh. Usteri, Commentar über den Brief Pauli an die Galater. Zürich 1833.

§. 248. Cautiones in Protestantium usu.

Quamquam multi Acatholicorum interpretes maxima eruditione, inprimis philologica et historica, ingenioque acri et sagaci praediti, insuper plures, praesertim antiquiores, imo nonnulli recentisimae quoque aetatis fidei christianae studiosi sint, et stupenda haud raro ad Scripturas perscrutandas incubuerint diligentia, usus tamen illorum Catholicis promiscuus commendari non potest. Nam

1. a partium studio, ut fieri solet, ne meliores quidem eorum interpretes sunt alieni. Unde haud raro data, imo etiam quaesita occasione sat inimico animo suis expositionibus adspergunt nonnulla, quibus Ecclesiae catholicae dogmata, instituta atque praecepta contemnantur et impugnentur, quo facile fieri potest, ut aliquid in animis imbecilliorum haereat, quod venerationem fidei et disciplinae catholicae minuat 1).

2. Acatholici interpretes haud pauca suis placitis accommodare, et textus, qui recte expositi sat perspicua doctrinae catholicae subministrant argumenta, artificiose et argute ad suos sensus contorquere solent, quo imperitiores facile in dubia erroresque trahuntur 2).

3. Imo ex quo tempore crassior rationalismus in Protestantium interpretationem introductus sensim majores progressus fecit, et demum omnem modum excessit, factum est, ut eorum

« PoprzedniaDalej »