Obrazy na stronie
PDF
ePub

2) Juvat exemplum hujus expositionis psychologicae adferre ex Commentario citato in Lucam I, 5 25. de apparitione et colloquio genii coelestis cum Zacharia, ubi Dr. Paulus narrationem Evangelistae sequenti modo in suos sensus detorquet: Sistit Zachariam, qui jam dudum frustra sibi optaverat filium, enixis precibus plenum et variis adjunctis ad animum commovendum valde aptis adeo occupatum, ut extra se raptus genium coelestem, nuntium exoptatum afferentem, se conspicere opinaretur. Correptus ecstasi cogitationes in animo subortas voces angeli esse credit, eique respondet. Hac ratione Dr. Paulus angeli apparitionem ejusque nuntium, quae ab Evangelista referuntur, in summa rei ad lusum phantasiae, et colloquium Zachariae cum semet ipso habitum ad sui ipsius deceptionem revocat. Defectus loquelae, quo juxta textum sacrum Zacharias ab angelo punitus fuit, ei non est nisi silentium voluntarium, quod vir religiosus sibi ipse in poenam imposuerit, cum reputaret, se sua fluctuatione inter spem et metum, fiduciam et dubitationem peccasse. Quam arbitraria et primis sanae Hermeneuticae principiis adversa haec sint, in promtu est. 3) Praecipui, qui inter Catholicos hanc interpretandi rationem impugnarunt, sunt: Al. Sandbichler, Eine Stimme des Rufenden in der Wüste, oder Bemerkungen zu dem philologisch - krit. und histor. Commentar über das N. T. von Herrn H. E. G. Paulus. I. Heft, Linz 1805. II. Heft, München 1811. III. und IV. Heft, Salzburg 1814. 1816; et J. L. Hug, qui (Zeitschrift für d. Geistl. Freiburg 1828. II. Heft, p. 91 sqq. III. Heft, p. 158 sqq. VII. Heft. p. 115 sqq.) docet, quam arbitraria sit haec methodus, quantisque contradictionibus involvatur. Confer etiam: Handbuch der christlichen Kirchengeschichte von Dr. J. N. Hortig, fortgesetzt und beendigt von Dr. J. J. Ig. Doellinger, Landshut 1828. Tom. II. Sect. II. pag. 937 sqq. E Protestantium numero magni nominis viri huic methodo totis viribus adversantur. Sic C. F. A. Fritzsche in Comment. in Matth. Lips. 1826. p. 332. ad Cap. VIII. 28 34. scribit:,,Eorum portenta, qui hoc miraculum sibi credibilius reddere annixi sunt, reticeo, quae ejusmodi sunt, ut non homines, qui Matthaeum interpretentur, sed histriones, qui suam quamdam fabulam doceant, audire tibi videare." Item p. 505. ad Cap. XIV. 13. sqq.:,,Frustra sunt, qui miraculorum impatientes haec loca in omnes partes versant, ut emergat res, quae ipsis fieri potuisse videatur. Quae ratio omni est destituta fundamento, quum grammaticas linguae leges, quod eos pudere oporteat, violarent, tum suas quasdam narrationes componerent, non Evangelistarum explanarent, ut hoc loco fecisse videmus Paulum, contra quem non est, ut fusius disputem." A. Tholuk vero (Literar. Anzeiger, Halle 1836. p. 11.) haec habet : Diese Methode vollendet sich in demselben Manne, in dem sie sich endet, und sogar begraben wird, in Doctor Paulus." Mittimus alios.

§. 241. Interpretatio mythica.

Interpretationem mythicam, quae longius adhuc in libera interpretandi ratione progreditur, narrationes V. et N. T. charactere

historico, si ita nobis dicere licet, plane exuendo, recentiori tempore introducere, haud pauci conati sunt, statuentes, plures factorum biblicorum relationes non esse, nisi vel involucra doctrinarum philosophicarum, physicarum et moralium, (eo fere modo, quo Stoici et postea alii philosophi antiqui, e studio nimirum excusandi absurditates mythologicas, alium, quam quem litera prae se fert, sensum mythologicis narrationibus subesse alucinati sunt), vel monstrosas fabulas, in quas simplicia facta per ora hominum tradita successu temporis abierint. Utrumque dicendi genus dicunt mythicum.

Mythi itaque non sunt, nisi narrationes, quas aut ingenium scriptoris qua veritatis involucra effinxit, aut traditio in portenta convertit. Priores, qui etiam philosophemata audiunt, in mythos philosophicos et historicos dividunt, prout nempe ad ideam repraesentandam aut ad factum vel statum explicandum fuerint effictae 1).

Licet jam ejusmodi mythos sacris literis attribuere, adeo absurdum sit, ut mythica eas interpretandi ratio nulli sano rerum aestimatori arridere possit, quia tamen inter Acatholicos haud obscuri nominis patronos habet, et nuperrime eo processit, ut totam historiam evangelicam in fabulam romanensem convertere tentaret3), minime a nostro munere alienum esse videtur, in maturius rei examen descendere, quo facilius intelligatur, mythicae interpretationi in sacris literis exponendis locum dari minime licere, sive duplex commemoratum mythice dicendi genus generatim consideretur, sive ad praecipuas mythorum species singulatim respiciatur.

1) Mythus philosophicus esset, si Phaëton, currum solarem male regens, nonnisi cautae prudentiae specimen praebere nobis diceretur, ne nimia audeamus; aut si cui per narrationem diluvii et eversionis vallis Siddim solummodo doctrina de justitia Dei punitiva repraesentata videretur, quin eventus ipsi unquam contigerint; aut si narratio jejunii et tentationis Jesu inventa poneretur ab iis, qui existimabant, notionem Messiae ad exemplum Mosis et Eliae tale vitae publicae initium postulare. Mythus historicus vero esset, si narratio de Tereo, ejusque uxore Procne, in hirundinem conversa (Ovidii Metamorph. lib. VI.) explicaret tantum, cur hirundines in hominum domibus nidos construere soleant; aut si seductio primorum parentum per serpentem tandummodo ad explicandam naturae humanae corruptelam excogitata diceretur. Porro hujus generis mythus esset, quo laudata narratio jejunii et tentationis Jesu inventa esset ab iis, qui inquirerent, qui factum sit, ut Jesus per quadraginta dies in deserto commoraretur, antequam doctoris partes susciperet.

2) Postquam consiliarius aulicus Hayne in Comment. in Apollodor. P. III., pag. 923. Göttingae 1783. statuerat, omnem historiam prodire ex mytho, et propterea narrationes antiquitatis involucro mythico exuendas esse, ut si quae vere historica subsint, retegantur, alii hanc sententiam, primum pro explicanda antiquissima Graecorum historia in medium prolatam, mox ad primos Hebraeorum libros interpretandos transtulerunt. Licet ei viri docti, uti Herder (Aelteste Urkunde des Menschengeschlechtes. Sämmtliche Werke, zur Religion und Theologie. Stuttg. und Tübing. 1827. V. Th. p. 98. VI. Th. p. 19.), antistes Hess (Bibliothek der heil. Geschichte, II. B. p. 152–254. Zürich 1792.), aliique adversarentur, et mythos in s. Scriptura minime admittendos esse accurate demonstrarent, conatus tamen mythicam interpretandi rationem in Biblia non solum V. sed etiam N. T. introducendi continuo redierunt. Praecipui hujus interpretationis fautores fuerunt: J. G. Eichhorn in operibus: Repertorium der bibl. und morgenl. Literatur, Leipzig 1777-1786. XVIII Theile; Allgem. Bibliothek der bibl. Literatur, Leipz. 1787 1801. X Tomi, et Einleitung in das A. T. Edit. IV. Götting. 1823-1824. V Tomi; G. L. Bauer, Hebräische Mythologie des A. u. N, T. Leipz. 1802. P. Bohlen, Die Genesis, historischkritisch erläutert, Königsberg 1835. Nuperrime Dr. D. Fr. Strauss, omnem modum excessit, qui in opere suo: Das Leben Jesu, kritisch bearbeitet, Tübing. Edit. II. 1837., ut ipse profitetur Tom. I. p. X., interpretationem mythicam non tantum ad singulas, sed ad omnes historiae evangelicae partes applicare conatus est.

§. 242. Cui in s. Scriptura non potest dari locus, sive

a) mythicum dicendi genus generatim consideratur.

Quodsi jam duo commemorata mythica dicendi genera generatim consideramus, facile intelligemus, ea s. Scripturae minime esse attribuenda. Prius quod attinet, licet negari nequeat, historiam, qua vitae magistram locupletissimum suppeditare utilissimarum veritatum et doctrinarum thesaurum, minime tamen concedimus, facta biblica mythice esse interpretanda ita, ut non vera facta historica, sed tantum involucra alterius veritatis ab auctoribus efficta esse dicantur. Nam

1. per se patet, ad summum possibilitatem quandam hujus mythici dicendi generis adstrui posse, a qua ad ejus veritatem non licet concludere, nisi graves rationes, quales pro imaginibus, typis et symbolis biblicis assumendis prostant, facta, quae mythica esse praetenduntur, revera ita accipienda esse, manifesto suadeant. Tales autem rationes desunt.

2. Si ad profanas et mythologicas narrationes provocant statuentes, narrationes biblicas more illarum non esse, nisi involucra diversarum doctrinarum, sat infirma argumentantur ratione, quia minime constat, illas narrationes primitus eum in finem, ut sublimiorum veritatum signa sint, fuisse excogitatas, eum potius posteriore tempore, ut observatum est, studio eas ab absurditatibus purgandi ejusmodi explicationem sint nactae. Dein jam dicendi ratio s. Scripturae, quae brevitatem et simplicitatem sine omni fuco sectatur, atque consilium introducendi et conservandi veram religionem (§. 133.) eam cum gentilium mythologia in eundem cumulum referri non patiuntur, imo aperte notam factorum biblicorum mythicam respuunt. Denique

3. si plurima facta, quae in s. Scriptura occurrunt, veris factis accensentur, quia ab auctoribus qua talia referunter, quo jure asseritur, alia ab ipsis eodem modo narrata mythica esse, licet cum illis arctissime cohaereant, et sine omni mutati consilii indicio narrentur?

Ratione alterius mythorum generis, quos in adulteratis factorum narrationibus ore traditis reponunt, Introductionis in s. Scripturam provincia est, fidem ipsius historicam probare, et contra dubia defendere. Hic pauca in hunc finem adnotasse sufficiat.

Si ex analogia cum historia profana, quae teste Varrone apud antiquas nationes in tres aetates, nempe aetatem obscuram, quo nomine appellabatur antiquissima, mythicam, quae illi successit, et falsa admixta veris refert, et historicam dispescitur, historiam sacram ejusdem cum illa indolis esse autumant, non tantum minus recta argumentandi ratione utuntur, sed praeterea, ad ingens, quod sacram inter et profanam historiam ratione materiae et formae intercedit discrimen, non attendunt. Id enim tale est, ut qui tum res narratas, tum narrandi rationem s. Scripturae cum antiquissimis aliarum gentium relationibus vel obiter comparaverit, non possit non videre, illas ab his adeo discrepare, ut aetas obscura et mythica s. Scripturae minime conveniat, sed in ea omnia historica habenda sint. Ita in Hebraeorum libris, qui licet ratione aetatis multo priores, quam aliarum nationum libri, non a polytheismo, uberrimo mythorum et fabularum fonte ordiuntur, non occurrunt Dearum Deorumque connubia, adulteria atque

obscoena non solum inter se et cum hominibus utriusque sexus, sed etiam cum pecudibus habita commercia; nec in iis Deorum bella et seditiones narrantur, nec homines in aves et lupos, lapides in homines, dentes in exercitum conversi referuntur. In illis occurrit potius purissima unius Dei cognitio, qui semper a creaturis in immensum distinguitur, ubivis spiritualis, sapiens et sanctus sistitur; miracula biblica semper Deo dignissima existunt, cum nunquam non ad conservationem et propagationem cognitionis et cultus veri Dei inter homines patrata, et in hunc finem necessaria esse intelligantur.

Nec minus conformatio et propagatio narrationum biblicarum ea esse deprehenditur, ut manifestum sit, illas a mythis esse alienissimas. Antiquiores enim aliarum gentium narrationes ea potissimum ex causa adulteratae et in fabulas conversae creduntur, quod per longum tempus orali tantum traditione conservabantur. Ast vel antiquissimae Canonis Judaeorum partes non continent res, ore tantum propagatas. Sic Pentateuchus, si prima Geneseos documenta excipias, ea refert, a quibus auctor Moses non longe distabat, imo maximam partem facta, quorum ipse non tantum spectator, sed et particeps fuit. Sed neque quae ex praecedentibus, inde a primis parentibus elapsis saeculis mandavit scriptis suis, cum homines illis temporibus adeo longaevi essent, per ora multarum generationum transire debuerunt, donec scriberentur. Accedit, quod religionis studiosissimi Judaeorum majores et patriarchae antiquas librorum suorum notitias, utpote fundamentum religionis et rei publicae maximi fecerunt, filiis sedulo commendaverunt et centies repetierunt, ita ut suspicioni vix detur locus, quod minus recte intellectae vel mythicis figmentis adulteratae fuerint. Et profecto tale quidpiam non contigisse probat praesens antiquorum librorum hebraicorum conditio. Historiae profanae quo sunt vetustiores, eo copiosiores sunt, eo plura minus solita et mirabilia immixta habent; contra antiquissima Hebraeorum monumenta, quae omnia aliarum gentium scripta aetate longe superant, pauca referunt, et praesertim per illos 1656 annos usque ad diluvium, quod temporis spatium monstrosis fingendis ingens fuisset campus, non solum pauca prodigiosa habent, sed insuper singulari narrationis simplicitate et brevitate adeo distinguuntur, ut facile intelligatur, auctorem omnia incerta

« PoprzedniaDalej »