Obrazy na stronie
PDF
ePub

Etenim si usum loquendi biblicum spectas, praeterquam quod linguarum orientalium peritia non omnes carebant ), lingua graeca Patrum graecorum erat vernacula, Patribus latinis vix non omnibus satis nota ). Itaque ratione quoque V. T. fuerunt, qui possent adire textum originarium; hebraici vero idiomatis imperitis versione Alexandrina, quae magna pollebat auctoritate, vel aliis translationibus hexaplaribus uti datum erat. Ratione N. F. textus originarius per se vix alicui impervius fuit. Et si fors uni alterive accuratior sermonis graeci peritia defuisset, praesto érant versiones latinae, inter quas saltem Itala commode et cum securitate adhiberi poterat, utpote quae teste Augustino erat verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Quae cum ita sint, defectus cognitionis linguarum non potuit impedire, quo minus in sensum s. Scripturae penetrare possent. Nec minus certe affirmare licet, etiam notitias historicas, quae expositionem biblicam praeparant atque adjuvant, Patribus praesto fuisse, utpote quibus res biblicas, partim quod loca regionesque, quae in Scriptura commemorantur, invisere, partim quod veterum Judaeorum consuetudinem, vel recentem majorum traditionem consulere liceret, discere melius quam nobis erat concessum *).

Nec quod nimio allegoriarum studio traherentur, et sensum literalem justo plus negligerent, eos generatim accusare licet. Et imprimis quidem haec accusatio de ea sanctorum Patrum interpretatione, qua sensus mystici explorationi, quam justae suadebant rationes, operam dederunt, minime valet. Etenim si verum est, quod alio in loco firmis argumentis demonstrasse nobis videmur, auctores biblicos revera saepius a Spiritu sancto ita directos fuisse, ut orationi suae praeter sensum grammaticum et historicum, alium sublimiorem subjicerent, profecto Patres, qui talem sensum, ubi sufficientibus rationibus ducti eum sub rebus litera expressis latere intellexerunt, expositione proferendum existimarunt, servatis justis, quos leges hermeneuticae praescribunt, limitibus, bene processerunt, ideoque non reprehendendi, sed laudandi sunt.

Deinde quamvis plures eorum, praesertim qui Origenis vestigia presserunt, quod non inficiamur, sensu mystico, qui certis indiciis proditur, non contenti eo progressi sint, ut eventibus quoque sensus sublimiores tribuerent, quibus tales ab auctoribus subjectos fuisse ostendi nequit, non minus verum est, plures alios,

praecipue Scholae Antiochenae asseclas, magis sensui literali vel mystico, qui a loquentibus vel a Spiritu sancto reapse intentus fuit, quam arbitrariis allegoriis sectandis operam dedisse. Sed neque acriores allegoriarum patroni temere et absque ratione justa, vel plane ob ignorantiam interpretationis literalis illis inquirendis tantopere insudabant 5). Etenim, praeterquam quod sensum literalem pro fundamento ponere, eique expositiones allegoricas superstruere solebant ), ii quoque, qui hoc interpretandi genus ultra modum sectabantur, ideo allegoriis delectabantur, quia earum studio tum genio aetatis indulgendum, tum sanctitati et auctoritati s. Scripturae consulendum esse existimabant'). Nec allegorias ad probandum et demonstrandum, ad quod eas aptas non esse bene noverunt, sed ad doctrinas fidei et morum illustrandas et ad pietatis sensa excitanda et nutrienda, ad quod idoneae erant, adhibebant ). Quae s. Scripturae applicatio, cum haud sine magno fructu aedificationis, ut vocant, fieret, minime reprobanda est 9).

Ex quibus facile intelligitur, quam immerito sanctorum Patrum interpretatio vilipendatur, licet fatendum sit, nequaquam omnia eorum opera exegetica, si ad communes interpretandi leges, prout successu temporis in systema redactae et mire excultae nostra aetate habentur, et ad doctum, qui nobis praesto est, apparatum exiguntur, omnibus numeris absoluta esse. Ast eximia, quae laboribus sanctorum Patrum exegeticis a nullo aequo rerum aestimatore denegari possunt merita in praestantibus potissimum ingenii et animi dotibus, atque in peculiari, qua utebantur, interpretandi ratione, divinae indoli s. Scripturae attemperata, quaerenda sunt, quibus solis via ad genuinam divinorum eloquiorum intelligentiam munitur. Cum singulari perspicacitate, mente ab omni praejudicio libera, ardente veritatis amore, et spiritu divina gratia disposito conjungebant sacrarum literarum studium per multos annos, saepe per totam vitam continuatum, in quo ita versabantur, ut doctrinam Ecclesiae a viva Apostolorum concione derivatam pro norma haberent, cui suam expositionem accommodarent 10). Inde eo pervenerunt, ut nullus detur majoris momenti locus biblicus, cujus sancti Patres non egregiam nobis reliquerint expositionem, et ut eorum opera exegetica omnibus subsequentium temporum interpretibus exemplo sint, quod modo in sensu genuino explorando ac exponendo, modo in applicandis sacris literis ad veritates religiosas illustrandas at

que ad mores formandos saluberrime sequantur 11). Id adeo manifestum est, ut ipsi protestantes, nostrae potissimum aetatis caeteris aequiores, praestantiam Patrum in exegesi biblica disertis verbis praedicent atque eo potissimum comprobent, quod in explicanda s. Scriptura saepe illos duces adhibeant 12).

-

1) Haec justo severior et iniquior censura interpretationis sanctorum Patrum in operibus, supra §. 226. in nota recensitis, praecipue in Rich. Simon Hist. crit. du V. T. B. III. et J. G. Rosenmüller Hist. interpretat. T. II. et III. habetur. De priori non minus vere, quam facete Bossuetus scribit:,,Pour venir aux Interprètes latins M. Simon est de si bon goût, qu'il ne paraît estimer veritablement, que le Diacre Hilaire schismatique Luciferien, et Pelage l'hérésiarque ajoûtant même, qu'il y a peu d'anciens Commentaires sur les epîtres de S. Paul, et même sur tout le N. T., qu'on puisse comparer à celui-là. Voilà donc les deux auteurs de M. Simon, et je ne sais lequel des anciens, selon lui, on leur pourrait comparer dans l'explication des livres saints. S. Chrysostôme n'apprend pas la lettre, S. Jerôme ne raisonne pas; S. Ambroise mis beaucoup au-dessous du diacre Hilaire. Que reste-t-il donc à l'église, si non Hilaire, et Pelage, qui joints avec Socin et Grotius lui apprendront le sens litteral?" Defense de la Tradition et des S. Perès. Liv. IV. chap. 14. Tom. I. p. 304 sqq. 2) Profecto Origenes linguae hebraicae non fuit rudis, Hieronymus in ea fuit versatissimus. Et quis credat, Ephraëmum Syrum, qui dialecto linguae hebraicae adeo affini utebatur vernacula, hujus fuisse imperitum? Conf. §. 231–233.

est

[ocr errors]

Am

3) Inter Patres latinos Hieronymum et Augustinum linguae graecae peritos fuisse, §. 233. nota 1. et 3. monuimus. Sed quis dicet, illam non etiam eruditissimos episcopos, Hilarium Pictaviensem, brosium, Gregorium M. aliosque calluisse, cum ea aetate in imperio Romano non tantum inter cultiores, sed in vulgo quoque esset usita

tissima.

4) Sic Origenes et Hieronymus, qui in Palaestina multos annos sedem habuerunt, et Gregorius Thaumaturgus, qui diuturniori tempore Origenis Caesareae in Palaestina discipulus fuit, geographiam et historiam terrae sanctae et vicinarum regionum, nec non mores et consuetudines Orientalium, quibus res biblicae illustrantur, tum ex aspectu, tum ex commercio cum incolis probe noscere debuerunt. Alii, uti Ephraëm Syrus et Cyrillus Alexandrinus, theatro biblico, ut ita dicam, tempore et loco propinqui, ex antiquiorum, nominatim Palaestinensium traditione illas notitias archaeologicas haud difficulter petierunt. 5) S. Basilius, caeterum Scholae Alexandrinae addictus, homilia III. nro. 9. in Hexaëmeron ita disserit:,,Aliquis etiam nobis adversus ecclesiasticos quosdam scriptores de discretis aquis (Genes. I, 7.) habendus est sermo, qui anagoges et sublimioris intelligentiae nomine confugerunt ad allego

rias, adeo ut spirituales et incorporeas virtutes asserant per aquas tropice designari. Tales sermones veluti somniorum interpretationes et aniles fabulas rejicientes aquam intelligamus aquam etc." Item homilia IX. nro. 1.,,Novi leges allegoriae. Scripturarum communes notiones qui non suscipiunt, aquam non aquam dicunt, sed aliam quamdam naturam, et plantam et piscem secundum suam ipsorum sententiam (pós tó éαvTots doxov) interpretantur; quin etiam reptilium et pecorum generationem ad suas allegorias detortam perinde exponunt, ut quidem rerum sese imaginationi per somnium objicientium interpretes, qui suas interpretationes ad proprium consilium accommodant. Ego vero cum foenum audio, foenum intelligo, et plantam et piscem et bestiam et pecus, omnia sicut dicta sunt, sic accipio. Non enim erubesco Evangelium." S. Basilii M. Opp. Tom. I. edit. Maur.

6) Testes hujus rei sint s. Augustinus et Gregorius M., qui ceterum expositionibus allegoricis magis favent. Ille in Sermone de tentatione Abrahae scribit:,,Admonemus, quantum possumus, et praecipimus, ut, quando auditis exponi Sacramentum Scripturae mandantis, quae gesta sunt, prius illud factum esse credatis sic gestum, quomodo lectum; ne subtracto fundamento rei gestae quasi in aëre quaeratis aedificare." Alter in Evangel. lib. II. hom. XL. in Dom. II. post Pentecost. dicit: „In verbis sacri eloquii, fratres carissimi, prius servanda est veritas historiae, postmodum requirenda spiritualis intelligentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter capitur,

prius per historiam in veritatis radice solidatur."

cum

7) Hoc consilio ductos Origenem ejusque discipulos, vestigia Judaeorum et Christianorum prioris temporis sequentes, sacras literas exposuisse, dictum est S. 231. not. 3.

8) Id s. Hieronymus, ipse sensus literalis magis studiosus, de ejusmodi explicationibus allegoricis attestatur. Cum enim in Comment. in Matth. XIII, 33. arbitrariam quamdam explicationem parabolae de fermento, qua quidam tria farinae sata ad fidem mysterii ss. Trinitatis pertinere ajebant, retulisset, subjungit:,.Pius quidem sensus, sed nunquam parabola et dubia aenigmatum intelligentia potest ad auctoritatem dogmatum proficere."

9) Huc pertinent, quae Joannes Obstraët, Loc. theol. Tom. III. Diss. VI. S. 1. de allegoriarum studio ss. Patrum scribit:,,Cum toti in scopum divinarum Scripturarum, id est in aedificationem caritatis Dei et proximi intenti forent, nec tam studerent instruere intellectum, quam cor accendere, opus esse non existimabant, grammaticalibus et criticis circa sensum literalem quaestionibus populum defatigare, sed credebant satis esse ea proponere, quae ad morum aedificationem faciebant, sensu literali aut penitus praetermisso, ubi clarus erat, aut nude proposito, ubi obscurus." Confer etiam Frint's Theol. Zeitschrift. Jahrgg. XIII. pag. 5 sqq. 10) Diuturnum ac indefessum studium, quod plures sanctorum Patrum, e. g. Gregorius Nazianzenus et Basilius, Hieronymus et Au

gustinus sacris literis impenderunt, notum est. Quam arcte Patres conjunctam esse voluerunt expositionem biblicam cum deposito fidei, uberius ostendimus §. 174.

11) Quam ob rem Lud. Ant. Muratorius (De moderat. ingeniorum in negotio religionis, Libr. III. cap. XVI. p. 612. Edit. Aug. Vindel. 1779.) confidenter asseruit, Patres ad justam expositionem omnium gravioris momenti locorum dogmaticorum ac moralium pervenisse, et ad hoc negotium eis vulgatum textum graecum aut latinum satisfecisse. Ipsum audiamus. ,,Constanter, ait, affirmare licet, nullum vel de Deo, divinisque legibus et decretis, vel de Christo, ejusque adventu, operibus ac documentis e sacra Scriptura dictum produci posse, ad quod intelligendum, explicandum et propugnandum non pervenerunt sancti Patres, ut satis non sit, ac perpetuo satis non fuerit ad ejus intelligentiam graeci aut latini textus vulgata fides." Quae cum ita sint, non minus vere quam apte ad rem nostram Bossuetus scribit:,,Quiconque veut devenir un habile theologien et un solide interprête, qu'il lise et relise les Pères."

12) Non possumus praetermittere, quae hac de re J. Chr. W. Augusti, ipse e Protestantium numero, in opere laudato: Versuch einer historisch dogmatischen Einleitung, pag. 107 sqq. dicit:,,Es war lange beliebter Ton, von der Interpretation der Kirchenväter verächtlich zu sprechen. Jetzt fängt man aber schon wieder an, sich der verrufenen Väter anzunehmen und einzuräumen, dass die meisten unter ihnen wenn sie auch mit dem Buchstaben nicht so vertraut waren, als man es wünschen möchte, den Geist der biblischen Schriftsteller weit besser aufzufassen und darzustellen wussten, als die meisten neueren Ausleger, welche ungeachtet ihrer gepriesenen Vergeistigungs-Methode dennoch als puxixoi, πνεῦμα μὴ ἔχοντες (Jud. 19.), oder wohl auch gar als πνευματομάχοι oder Osopax (Act. V, 39. XXIII, 9.) erscheinen." Exempla interpretum acatholicorum, qui in explicando sacro codice ad opera exegetica 88. Patrum recurrerunt, vide infra S. 247. nota * I.

CAPUT III.

CHRISTIANORUM EXPOSITIO A REFORMATIONE USQUE AD NOSTRA TEMPORA.

§. 236. Separatio expositionis biblicae Christianorum per sic dictam reformationem in duas partes vere diversas.

Quemadmodum tempore reformationis societas Christianorum ipsa in duas partes discessit, quarum altera, quae Catholicos complectitur, antiquam doctrinam, ex Apostolorum praedicatione derivatam, et in sinu Ecclesiae apostolica successione gaudentis sine omni erroris admixtione servatam fideliter retinuit, altera

« PoprzedniaDalej »