Obrazy na stronie
PDF
ePub

B. FONTES, EX QUIBUS USUS LOQUendi peteNDUS.

§. 21. Usus loquendi historice cognosci debet.

Delineata jam usus loquendi indole, qualis tum ratione nexus, qui in quavis lingua inter voces et significationes intercedit, tum ratione relationis unius linguae ad alias observatur, restat altera quaestio, qua nempe ratione usus loquendi linguae nobis ignotae cognosci queat, ad quam responsio in promptu est. Etenim quas notiones homines certae nationis et aetatis vocibus ac phrasibus a se usurpatis, certo modo formatis atque constructis jungere soliti sint, seu quae eorum loquendi consuetudo fuerit, est res facti, adeoque testimoniis comprobanda, sicut res historicae omnes solis testimoniis firmantur. En legem pro usu loquendi cognoscendo gravissimam! Haec testimonia vero vel sunt, quae proxime et per se de significatione vocabulorum fidem faciunt, vel quae proxime et per se aliud factum probant, ope conclusionis autem plus minusve justae pro usu loquendi agunt; illa directa, haec indirecta vocantur *).

*) Conf. Morus 1. e. Vol. I. p. 74 seq. Jahn, Ench. Herm. p. 39 seq.

§. 22. Testimonia usus loquendi directa.

Quibus subsidiis in linguis vivis, e. g. arabica, germanica, gallica usus loquendi cognitio comparetur, res est apud omnes nota. Nec non linguae mortuae usus facile cognoscitur, cujus testimonia ex aevo, quo adhuc vigebat, sat ubera supersunt. Cujus generis testimonia petuntur:

1. Ex scriptoribus, qui aut ipsi eo sermone vernaculo usi1), aut ab iis, qui eodem vernaculo utebantur, edocti sunt3). Inter hos autem illi ipsi, in quorum interpretatione versamur, caeteris praeferendi sunt, qui, dum haud raro in eodem contextu vocabula definiunt, vel exemplis, synonymis aliisve additamentis explicant, aut in locis parallelis eandem vocem vel phrasin, qua utuntur, clariori in luce ponunt, merito dictorum suorum optimi censentur interpretes. Verum etiam aequales seu coaetanei vix minores habendi sunt, qui, quoniam cum scriptoribus explicandis eadem aetate vixerunt, eundem prorsus usum suppeditant 3).

2. Ex antiquis interpretibus, lexicographis, scholiastis, glossatoribus, aliisque auctoribus, qui illo aero, quo lingua ad

huc vivebat, voces ejus ac phrases interpretati sunt). Quid contra haec testimonia, quae omnia directe et immediate usum linguae emortuae comprobant, excipi queat, non patet, cum ab iis, qui factum, de quo agitur, optime noverunt, deposita sint, atque omnis sublestae fidei suspicio desit.

1) Sic ubi Xenophon voci graecae aut Cicero latinae tribuit quamdam significationem, directum ac immediatum habetur testimonium, quo intelligitur, hanc fuisse apud Graecos aut Latinos illius vocis vim, quam lingua graeca prioris, latina vero posterioris fuerit vernacula.

2) Quo referendus e. g. Terentius Afer, qui dum latine scripsit, non vernaculam habebat linguam illam, longo tamen usu cognitam; porro Marcus Antoninus, Josephus Flavius ac Philo, qui dum commentarios suos graece elucubrarunt, etsi prior Romanus, posteriores Judaei fuerunt, idonei tamen sunt testes linguae graecae, quoniam haec ipsorum aetate adhuc vigebat, ipsisque bene cognita erat.

Ita in epistolis Ciceronis explicandis inprimis scripta ejusdem auctoris, sed et Coelii, Sulpicii aliorumque epistolas interpres recte adhibet, quoniam hi Romani omnes cum Cicerone eadem aetate vixerunt, et usum latinum optime noverunt.

4) Dum e. g. Cicero multos Platonicorum dialogorum locos vertit, hi loci totidem testimonia suppeditant de vi ac potestate verborum Platonis. Scripsit enim Romanus ille lingua graeca adhuc viva, ejusque fuit peritissimus.

§. 23. Testimonia usus loquendi indirecta.

Quid vero si ejusmodi testimonia usus loquendi directa aut prorsus desint, aut non sufficiant? Tum in subsidium vocanda sunt testimonia indirecta, ad quae spectant:

I. Traditio domestica, quae nobis est cognitio linguae, quam ab antiquitate ejusdem gnara vel viva voce vel scriptis propagatam accepimus. Neque hujusmodi traditionis subsidium scrutatorem linguae mortuae facile prorsus destituet, quum nulla lingua, nisi natio ipsa, cujus vernacula fuit, penitus subjugata et ad alienas leges vivere coacta fuerit, ita exstirpata sit, ut non ejus cognitio apud cultiores, et eo certior ac amplior, quo viciniores fuerint viventi linguae, servaretur et ad posteros propagaretur1). Fontes vero hujus traditionis sunt:

1. Cognitio linguae mortuae institutione in scholis propagata 2. Scripta post linguae fatum exarata, veluti versiones immediatae, verbales praesertim ac etymologicae, lexica, scholia et glossae, libri grammaticorum atque commentarii philologici, pro

fecta a viris eruditis, qui institutione scholari, vel alia ratione, linguam mortuam edocti erant.

II. Subsidia philologica, ad quae referuntur:

1. Etymologia et analogia linguae.

Prior est investigatio aut primigeniae significationis ex elementis linguae, aut secundariae ex similitudine quadam aliove nexu cum primigenia petita. Unde per se patet, elementorum et originis significationem historice prius cognitam esse debere, ut significationes derivatae exinde statuantur 2). Etsi autem omnia, quae modo innuimus, prius diligenter degustata fuerint, nihilominus etymologia est res aleae plena, cum significatio etymologica frequenter differat ab ea, quam usus loquendi cum vocabulo conjunxit, et praeterea nemo hominum quasi a priori ex sola cognitione radicis divinare queat, quasnam alias significationes gens quaedam cum significatione illius connexuerit ), sed id nonnisi ex testimoniis auctorum vocabulis utentium erui possit, qui testes idonei sunt usus loquendi. Caeterum alia commoda, quae interpreti etymologia praestat, non negantur *).

Analogia pro majori vel minori similium formarum vel dictionum eadem potestate venientium numero significationem similis formae vel dictionis definit, licet etiam haec certitudine careat, cum exceptiones vix unquam abesse soleant. Quia tamen homines, ut plerumque fit, similitudinis rationem sequuntur, et revera similes formae et dictiones ratione potestatis suae frequenter congruunt, hoc subsidium non repudiandum, et eo majoris momenti erit, quo major est similitudo, et quo major est numerus similium exemplorum, quae eandem significationem praeseferunt 5).

2. Cum collatione linguae mortuae interiori conjungenda est comparatio dialectorum. Etenim quia inter omnes linguas, praesertim inter dialectos ejusdem stirpis, quaedam cognatio, eaque sive major sive minor tum quoad lexicalia tum quoad grammaticalia intercedit (§. 19), cum lingua emortua etiam aliae linguae, nominatim dialecti cognatae optime conferuntur ad usum ejus illustrandum ac confirmandum; attamen ad eum constituendum minus certum exhibent subsidium, quum non solum linguae magis diversae, sed etiam singulae dialecti ejusdem familiae plurima propria habeant (§. 20), et posteriores vocabulis quoque ex lingua matre aut sorore assumtis novas non raro, plus minusve discrepantes, signi

ficationes addant, demantque antiquas, ita ut ex significatione vocabuli in dialecto ad eandem significationem in lingua matre aut sorore certo concludi non possit ). Circa phrases major observatur omnium, inprimis cognatarum, linguarum convenientia 7).

1) Exemplo sit lingua latina, quae medio aevo,

cum in ore populi dudum jam conticuisset, imo nostro adhuc aevo quasi viva, et in rei summa usu loquendi immutato remansit.

2) Sic significatio verbi compositi pooxomośw vitulum facio, prius cognitis partibus μόσχος et ποιέω, et significatio translata substantivi γάμος convivium, perspecta hujus vocis potestate primaria: nuptiae, ad quas convivium apparabatur, perspicua est.

3) Quis e. g. ex cognita significatione radicis o aut in conjicere poterit quasnam significationes Graeci cum derivatis et compositis conjunxerint? Hoc ex usu loquendi Graecorum discendum est.

4) Cujus generis sunt: dum etymologia investigat primam vocabulorum significationem, et modum, qua ad alia significanda translata sunt, hoc ipso illustrat significationes derivatas, easque clariores et distinctas reddit. Cur e. g. ixy significet infernum, receptaculum mortuorum, ex significatione radicis rogavit, poposcit, liquet, quia nempe ad locum istum omnes mortales requiruntur. Pari ratione significatio formae mediae verbi spiέpai desidero, ex significatione prima formae activae spinu mitto, remitto super, ad vel versus (aliquam rem) declaratur. Porro syntaxis, quae videtur singularis, ex significatione primitiva lucem capit. Cur e. g. 2 amavit cum by et construatur, ex significatione prima admiratione alicujus ductus est, patescit. Et quae sunt alia hujusmodi. 5) Similitudinis ratio, quae analogia vocatur, in eadem lingua aut in pluribus (cognatis, imo et diversis linguis) locum habere potest, et in formis vocabulorum, phrasibus ac significationibus vim suam exserit. Quatenus in eadem lingua obtinet, alias etiam analogia grammatica appellatur; quatenus vero comparatis pluribus linguis observatur, analogiam dialectorum, linguarum cognatarum et linguarum diversarum distinguunt. Nos hoc loco per analogiam linguae intelligimus similitudinis rationem in eadem lingua, analogiam plurium linguarum ad dialectorum subsidium referentes. Caeterum conf. Morus 1. c. Vol. I. p. 168 sqq. Lochnis, Hermeneutik p. 52 seqq.

Exempla analogiae haec sunto: Quia formae verborum latinorum activae etiam significatio activa adhaeret, recte concludimus, talem significationis rationem verbis: amo, doceo, lego, audio annexam esse; ast verba vapulo et veneo contra omnem analogiam cum forma activa significationem passivam conjungunt. Pari modo quia & vocibus graecis junctum notat affectare aliquid, et proin eλóoopos est affectator sapientiae, et ɛɛλómovos dicitur, qui vanae gloriae captandae causa laboriosus videri affectat, hinc voci ɛɛλάσɛlos recte tribuitur significatio urbanitatem et elegantiam affectans; ast sλódulos deserta hac ana

logia est, qui se sponte in servitutem dedit. Similia in omnibus linguis

occurrunt.

6) Quantopere studium linguae mortuae collatione dialectorum seu analogia linguarum adjuvetur, Tib. Hemsterhusius ratione linguae graecae et latinae, et Alb. Schultensius ratione linguae hebraicae et arabicae, licet non ubivis recte (conf. infra §. 33 not. 2) ostendit. Nihilominus magna cautione opus esse, ne, quae uni dialecto priva sunt, alii tribuantur, innumera fere exempla discrepantiae dialectorum abunde evincunt. Talia sunt: Hebr. est inquit, arab.

jussit, hebr. 72o periit, arab.

perennavit; phμn (dorice páμn) a Graecis etiam de responsis Deorum, de auguriis avium etc. ponitur, qua potestate fama apud Latinos non venit. Similiter parens Latinis patrem matremve, Italis vero (parente) consanguineum indicat; mittere latine est ablegare, gallice vero (mettre) ponere; missus (gall. mets) notat ferculum, Anglis meat caro est; germ. Futter esca animalium, angl. vero food esca hominum est.

7) Ex copiosis hujus analogiae linguarum exemplis duo adduxisse sufficiat. Hebraei dicunt homunculus oculi, id est pupilla, in qua tanquam in speculo hominis imaginem conspicimus, Deut. XXXII, 10. Prov. VII, 2. Plenius na ji id est: pupilla filia oculi. Ps. XVII, 8.

Lepidissima haec imago a multis linguis frequentatur, veluti arab.

العين

انسان

, graec. κόρη, κοράσιον, κορασίδιον; lat. pupa, pupilla, pupuία;

vino obtusi. pervictus vino, Ps.

hisp. la niña del ojo. Pari ratione phrasis
cussi vel prostrati, Jes. XXVIII, 1. aut.
LXXVIII, 65. pro ebrio frequentatur, cum eadem locutione etiam utantur
Arabes (conf. Gesenii Comment, in Jes XXVIII, 1.), et apud Graecos oivorλý§,
sicut apud Latinos vino sauciatus (apud Livium), mero saucius (apud
Martialem) et percussus tempora Baccho (apud Tibullum) dicatur.

§. 24. Subsidiorum recensitorum ordo atque auctoritas.

Si quaeritur, quo ordine subsidia recensi a adhibenda sint, et quae singulis competat auctoritas, facile intelligitur, quoad certitudinem primo loco ponendos esse, si qui supersint, fontes ex ea aetate, qua lingua mortua adhuc vigebat, utpote argumenta usus loquendi subministrantes inprimis idonea. Inter eos vero primas partes deberi scriptoribus ipsis, in quorum interpretatione versamur, ex supra dictis (§. 22) patet, quum secum collati voces ac phrases vel in eodem contextu vel in aliis locis (parallelis) recurrentes saepius sat feliciter definiant, plurimasque observationes grammaticales exhibeant, testibus directis hac in re prae caeteris adnu

« PoprzedniaDalej »