Obrazy na stronie
PDF
ePub

Singulis quoque pericopis introductio, cogitatorum seriem, circumstantias sermonis externas, aliave ad intelligentiam partis explicandae conducentia exponens, commode praemittitur.

sunt:

§. 217. Commentarii vitia.

Expositis muniis facile cognoscuntur vitia commentarii, quae

1. Si commentator occupatur discussionibus, quae nullius prorsus sunt momenti, utpote ad sensum biblicum melius perspiciendum aut comprobandum nihil conferentes. Quo spectat, si ad quasque lectionum minutias excutiendas descendit, vel obvias voces aut formulas explicat, vel res aliunde notas ac indubias dilucidat, vel denique notitias a re alienas corradit, ad vanam tantum eruditionem ostendendam 1).

2. Quodsi exegetae biblico monita, quae vel ad fidem vel ad mores pertinent, iterato commendavimus, licet haec a proximo interpretationis fine aliena sint, minime tamen probandum est, si commentarius in longiores dissertationes dogmaticas, morales aut polemicas evagatur, vel asceticis et homileticis usibus advocandis tanquam ex professo occupatur 2), vel denique interpretationi mysticae ultra limites indulget, locos biblicos, praesertim difficiliores, sine praemissa interpretatione literali frequenter mystice exponens, ubi sufficientia talis sensus indicia non adsunt 3).

3. Quodsi vero peccant, qui minutias discutiant, et aliena commentariis immisceant, multo magis vitio vertendum est, si loci vexati, qui accurate dilucidari possent, aut leviter absolvuntur, aut prorsus negliguntur, quod vitium, utut palmare, s. Scripturae studiosus in perlustrandis commentatoribus biblicis haud raro non sine indignatione observabit.

4. Denique, ut Jahn (Enchirid. herm. p. 158.) monet, vitiis accensendae sunt explicationes ad rigorem dialecticae exactae, vel e definitionibus philosophicis haustae, quod quidem vitium antiquis et recentioribus commune est; porro expositiones longe petitae, quaesitae, artificiosae et argutae, aut ex sectis philosophicis arcessitae, quarum exempla nec olim defuerunt, nec nostra aetate desunt, licet regulis Hermeneuticae e diametro repugnent *).

1) Accomodate ad rem nostram Quintilianus lib. I. c. 5. §. 8. de interpretatione et enarratione authorum scribit: „Persequi quidem, quod quisque

unquam vel contemtissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis jactantiae est, et detinet atque obruit ingenia, melius aliis vacatura."

2) Conf. §. 2. §. 203. 4. §. 216. 7.

3) Conf. S. 190. et sequentes.

4) Sic Dr. Paulus Comment. in N. T. Tom. I. pag. 496. πр¤ùs hebr. ex Aristotele explicat. Caeterum quemadmodum medio aevo plures interpretes Aristotelis philosophiam Bibliis intulerunt, ita nostra aetate haud raro sectis philosophiae recentioris addicti placita sua s. Scripturae obtrudere conautur. Exemplum hujus rei habes in Imm. Kant, Religion innerhalb der Grenzen der blossen Vernunft, Königsb. 1793. et in operibus eorum, qui ipsius philosophiam secuti sunt. Imo Gust. Billroth (Commentar zu den Briefen des Paulus an die Corinther, Leipz. 1833.) philosophiam sic dictam identitatis necessario ad interpretationem adhibendam esse contendit, et exemplis ostendere studet.

Praestantiores interpretes, qui commentarios elucubrarunt, et in hoc interpretandi genere exemplo esse possunt, infra S. 230. et sequentibus indicabimus.

§. 218. Discrimen inter doctam et vulgarem expositionem.

Quia sacrarum Scripturarum expositio captui, desideriis atque indigentiis eorum accommodanda est, in quorum gratiam suscipitur, sequitur, aliam esse debere expositionem, quae disciplinam theologicam proprie profitentium, aliam, quae illiteratorum ac populi usibus destinata est, quarum priorem doctam, posteriorem vulgarem nuncupant. Prior, quae studio ac muneri conveniat theologorum, qui codicis revelationis omnes partes accurate cognoscant, omnes libros sacros, omnesque eorum partes, quoddemumcunque complectantur argumentum, ad suam provinciam revocat; posterior contra eas materias, quae hominibus rudibus aut minus cultis inperviae vel inutiles, vel omnino nocivae sunt, praetermittit 1).

Majus inter utramque interpretationem discrimen forma inducit. Docta nempe expositio non solum sensum exploratum rite indicat, sed simul adhibito apparatu scientifico erudite et firmiter demonstrat, atque aliorum explicationes vanas ac falsas, vel tamen minus fundatas esse ostendit. Vulgaris quidem etiam est, sensum Scripturae accurate proponere; ast magis perspicuitati studet, et proin, ubi illustratione aut demonstratione opus est, explicationem ac argumentationem breviorem et subsidia captui illiteratorum accommodata adhibet, et praecipue forma historica utitur;

contra disputationes prolixas et subtiles de vocibus ac formulis atque rebus biblicis, quas populus nec capit, nec amat, nec requirit, evitat *).

Quodsi quaeritur, ad quodnam eorum, quae modo descripsimus, interpretationis generum singulae, quae ratione formae recensitae sunt, sensus exponendi species sint referendae, responsio facilis est. Ex rei natura enim intelligitur, ad expositionem doctam analysin, versiones verbales, scholia et glossas, saltem quae subtilioribus discussionibus de expressionibus et rebus biblicis occupantur, tractatus atque commentarios; ad vulgarem vero versiones vel liberiores, vel saltem notis brevibus ac facilibus dilucidatas, paraphrases et homilias referri debere 3).

1) Inde est, quod jam antiqui Judaei Canticum canticorum juventuti non permiserint, quibus Origenes in Praef. in Canticum suffragatur. S. Hieronymus vero in Prologo in Ezechielem scribit: „Aggrediar Ezechiel Prophetam, cujus difficultatem Hebraeorum probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum canticorum nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanae naturae tempus accedat." Et profecto, si etiam alios spectas libros, praesertim V. T., consulere populo videbimur, si minus cultis non omnia quae continent integra, sed potius extracta quaedam proponimus, ita ut ea mittantur, quae vel ad illorum aedificationem nihil conferunt, uti e. g. minutae notitiae geographiae biblicae et descriptiones rituum leviticorum, nec non imagines grandiores ac luxuriantes, quibus Prophetae saepius utuntur, vel plane talia sunt, ut timendum sit, ne homines inculti et imperiti eorum narratione offendantur, e. g. quae Genes. XIX, 31. sqq. de filiabus Lot, XXXIV. de Dina, XXXVIII, 8-10. 14. sqq. de Onan et Juda, II. Sam. XIII, 1. sqq. de incestu Amnonis cum sorore Thamar, porro quae Levit. XV. XVIII. de immunditiis legalibus et peccatis contra naturam referuntur. Conf. J. P. Silbert, Die heilige Schrift, ihr Character, ihre Bedeutung, und wie sie zu lesen. Würzburg 1840. p. 29–35. VI. 2) Conf. Aug. Herm. Niemeyer Comment. de interpretatione s. Scripturae populari certis regulis adstringenda, non arbitraria. P. I. Hal. 1798. 3) Versionem ad verbum factam ad expositionem doctam, liberam vero ad vulgarem accensendam esse, descripta utriusque indoles (§. 209.) docet. Nihilominus tamen versiones quoque literam pressius sequentes, et propterea semper nonnihil obscuras, per notas breves atque planas usui populi attemperari posse, per se intelligitur.

CAPUT II.

QUID IN SENSU S. SCRIPTURAE EXPONENDO INTERPRETI OB DIVINAM ILLIUS INDOLEM PECULIARITER INCUMBAT.

§. 219. Capitis divisio.

Quemadmodum pro sensu s. Scripturae inquirendo ex respectu, qui debetur divinae illius origini ac Ecclesiae catholicae Magisterio, quae divina dispositione omnis doctrinae revelatae custos atque interpres infallibilis constituta est, utilissimae leges petantur: ita etiam pro sensu quaesito rite exponendo ex consideratione ejusdem sublimioris sacrarum literarum indolis ac divinae, quae spectat earum intelligentiam, dispositionis peculiaria prodeunt praecepta ab exegeta observanda, quae tum materiam tum formam expositionis biblicae concernunt. Itaque priori loco dicemus, quae in sensu exponendo ratione materiae, posteriori quae ratione formae observanda sint.

ARTICULUS I.

OBSERVANDA RATIONE MATERIAE, ET QUIDEM

§. 220. in genere.

Expositionis materiam in genere quod attinet, non potest fieri, quin ex consideratione sublimioris sacrarum literarum indolis pro sensu earum rite exponendo saluberrimae cautiones et monitiones deducantur. Quo pertinent:

1. Exegeta, cui persuasum est, s. Scripturam esse supernaturalis revelationis codicem ab auctoribus, qui divino gaudebant auxilio, conscriptum, eo ipso graviter se obligatum esse intelliget, ut in eo exponendo huic persuasioni convenienter procedat, et hanc ob rem ab ea exponendi methodo, qua utuntur rationalismi sectatores, facta et effata biblica, quae vires naturae et intelligentiam hominum superant, variis artificiis ita extenuantes et detorquentes, ut in eventus et doctrinas naturales convertantur, sollicite sibi caveat, utpote quae divinae s. Scripturae indoli, imo omni religioni positivae plane adversatur.

2. Dein cui divina sacrarum literarum origo explorata est, etiam in recta exponendi ratione sequenda ad singularem diligentiam excitabitur, ita ut summae, quae haberi potest, fidei ac perspicuitati studeat, ne, si forte in expositione sensus quaesiti plus minusve alienas a mente auctoris sacri notiones vel sententias proponat, aut easdem obscure reddat, mutilationis vel immutationis verbi Dei se reum faciat, aut gravibus ex Scriptura male intellecta enascituris erroribus ansam praebeat.

3. Denique revelatio ac inspiratio, quibus gaudebant auctores biblici, exegetae ad comprobandum et vindicandum sensum, quem ab illis intentum fuisse liquet, licet forte difficultate laboret, firmum subministrant argumentum, quod respuere non licet. Quamprimum enim exploratum est, quod expositio docet, esse reapse idem, quod scriptores sacri cum lectoribus suis communicare voluerunt, nulli amplius exceptioni locus dari potest, ne auctoritati divinae derogetur.

§. 221. In specie

a) si spectas miracula et vaticinia biblica.

Cum genuina V. et N. T. miracula et vaticinia constituant divinae revelationis criteria stricte talia, exegeta, cui fides religionis revelatae cordi est, nihil negliget, ut miracula et vaticinia biblica ita exponantur, ut de ipsis qua talibus certo constet.

Quo modo ea generatim tractari debeant, ut auditoribus vel lectoribus, in quorum gratiam explicatio fit, accurate et perspicue innotescant, supra (S. 201. et 202.) ostendimus. Quia vero in his rebus, quae humanam intelligentiam superant, facile oriri possunt dubia, num forte auctores biblici non erraverint, ponentes facta, quae naturali modo evenerunt, pro miraculis, vel praedictiones futurorum, quae humani ingenii sagacitate praevisa sunt, pro vaticiniis, exegetae non potest esse nisi exoptatissimum peculiare et irrefragabile, quod in fide inspirationis datum est, argumentum, quo ejus expositio, qua locis biblicis miracula vel vaticinia tribuit, quibus talia ex narratione ac mente sacrorum scriptorum inesse aliunde per subsidia hermeneutica communia liquet, contra quascumque exceptiones confirmatur et vindicatur.

« PoprzedniaDalej »