Obrazy na stronie
PDF
ePub

B. E germanicis sequentes nominare juvat: J. D. Michaëlis translationes V. T. cum notis pro indoctis, Göttingae 1769-1783. XIII Tom. sine notis 1789. et N. T. ibidem 1790-1794. VI Tom., quas quidem ea lege adornavit, ut figuras et imagines orientales conservaret; ast ne suis quidem placuit, cum non solum dicendi ratione latiori ac prolixiori uteretur, eaque re simul languidissimam redderet orationem, sed etiam suis copiosis conjecturis criticis et exegeticis haud raro parum fundatis indulgeret. Meliores sunt versiones V. et N. T., quae auctoribus Joan. Chr. Guil. Augusti et F. M. Lebr. de Wette, Heidelb. 1809-1814. VI Tomis, et auctore de Wette solo, ibid. 1831. III T. prodierunt. Laudantur, quod non solum sensum, sed etiam hehraicam loquendi rationem sat apte exprimant. Protestantibus etiam placet, quod ad genium versionis Lutheri propius accedant. Versiones N. T. exaratae a G. F. Seiler, Erlang. 1781. J. Jac. Stolz, Tigur. 1781. (edit. 3. cum annotationibus, ibid. 1806-1812.) et a G. Fr. Hezel, Dorpat. et Lips. 1809. liberiores, et proin minus accuratae deprehenduntur.

Conf. de his versionibus Acatholicorum C. A. Th. Keil, Hermeneut. latine redd. a Chr. A. Gfr. Emerling, Lips. 1811. p. 158 sqq. et 200 sqq. Ersch und Gruber, Allg. Encyclopädie, Artikel: Bibel, Bibelübersetzungen (von Gesenius), etiam separatim typis expressum, Bibel, Leipzig 1823 p. 138 sqq. Ed. Reuss, Geschichte der heil. Schriften, Halle 1842.

5) Exempli causa plures versiones latinas loci classici Rom. V, 12. Διά τοῦτο ὥσπερ δι ̓ ἑνὸς ἀνθρώπε ἡ ἁμαρτία ἐὶς τὸν κόσμον ἐἰσῆλθε, καὶ διὰ τῆς ἁμαρτίας ὁ θάνατος, καὶ ὅντως ἔις πάντας ἀνθρώπες ὁ θάνατος διῆλDev, éy'ű távtes nμaptov, adscribimus: Vulgatus ita vertit:,,Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt."

Desid. Erasmus Roterodamus, edit. Basil. 1522:,,Propterea quemadmodum propter unum hominem peccatum in mundum introiit, ac per peccatum mors et sic in omnes homines mors pervasit, quatenus omnes peccavimus."

[ocr errors]

Seb. Castalio, edit Gothae 1715:,,Propterea quemadmodum per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors, atque ita ad omnes pervasit mors, quatenus omnes peccarunt."

H. A. Schott, edit. Lips. 1825:,,Itaque quemadmodum per unum hominem vitiositas, et per vitiositatem mors inter homines exstitit, ideoque mors ad omnes homines propagata est, quippe qui omnes solent peccare (ita cum reconciliat. similiter se habet)."

Ex quibus facile intelligitur, translationes, quas adduximus, omnes, si Vulgatam excipias, quae ad literam vertens simplicitate ac fide se commendat, uti quidem sermone elegantiori, quoad materiam vero liberiores, imo versionem Schottii plane audacem dicendam esse.

§. 211. Paraphrasis.

Si versio biblica secundum normam a nobis praescriptam exarata est, eam solum, quantum licet, removet obscuritatem, quae a peregrino sermone proficiscitur; eam vero, quae cogitatis ipsis inest, omnino relinquit. Ut jam quaevis, quae textui biblico inhaeret, obscuritas tollatur, alia sensus exponendi specie utimur, nempe paraphrasi, quae est uberior, continuae tamen orationis biblicae terminis adstricta sensus elocutio ad perspicuam ejus cognitionem adjuvandam. Itaque paraphrastae, qui sicut translator personam auctoris tenet, est, ipsius sensa accurate conservata, ubi obscura fuerint, eum in finem circumloqui, ut auditoribus vel lectoribus, in quorum gratiam paraphrasis fit, clara atque perspicua reddantur. Inde sequentes derivantur leges:

a) Tollantur circumlocutione omnia obscura, sive ex brevitate sermonis, sive ex ambiguitate verborum et sententiarum, sive ex natura rei, sive demum ex difficultate nexus proveniant. Quem in finem interpres expressiones vagas et indeterminatas definiet, et notiones intermedias a loquente suppressas supplebit, necessaria ex locis parallelis vel analogis aut ex archaeologia inserendo. Quodsi obscuritas a propria linguarum biblicarum dicendi ratione proficiscitur, substituatur elocutio recentioris aevi lectoribus accommodata atque satis clara; si adsunt periodi complicatiores, et hinc minus liquidae, in plures simpliciores resolvantur; si nexus logicus expressus non est, restituatur, paucis omnia, quae luce indigent, illustrentur. b) Nonnisi obscura tollantur. Itaque sibi caveat paraphrastes, ne addat nova, vel plane a sententia auctoris aliena, aut talia, quae ad eum intelligendum nihil conferant; neque per se clara illustrentur, vel omnino prolixa circumlocutione onerentur, sed tantum quae insunt orationi biblicae obscura, et dilucidatione indigent, planius producantur.

Tironibus hoc interpretationis exercitium prae versione, quae difficilior est, commendamus; et si vertunt, paraphrastica potius ratione id faciant, quam nimia circa formam et elocutionem cura, dummodo notiones auctoris exprimantur.

Quo dicta clarius perspiciantur, in nota subjecta meliores utriusque Testamenti interpretationis paraphrasticae auctores no

minare 1), necnon librorum sacrorum, quos circumlocutione dilucidarunt, quaedam exempla dare juvat 2).

1) Paraphrastarum Catholicorum praeprimis nominandi videntur Gaspar Sanctius et Thomas le Blanc, qui in suis operibus exegeticis, infra S. 237. nota 4. recensitis, librorum V. T. potissimum, in quos commentati sunt, paraphrases quoque dederunt; dein Des. Erasmus Roterodamus et Dominicus de Brentano, quorum prior praeter versionem latinam ex textu originario adornatam (S. 210. not. 2. A. a.) paraphrasi latina, posterior praeter versionem germanicam, pariter ex textu graeco factam paraphrasi germanica et annotationibus (conf. infra S. 237. not. 5.) Biblia N. T. illustravit; denique Bernardinus a Piconio, qui in suo opere exegitico, etiam infra S. 237. not. 5. adducendo epistolarum s. Pauli praeter analysim et commentarium paraphrasim quoque exhibet.

Quod Acatholicos attinet, J. J. Hess prolixior est, et Commentatoribus potius, quam paraphrastis adnumeratur; J. A. Cramer, qui Psalmos circumscripsit, et J. S. Semler, qui paraphrases in Evangelium Joannis et plures epistolas Paulinas et Catholicas edidit, multa aliena inferunt, et obscuriores deprehenduntur.

2) Primum exemplum sit ex Psalmi CX. (Vulg. CIX.) sectione priore :,,Vers 1. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. V. 2. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominare in medio inimicorum tuorum. V. 3. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus Sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. V. 4. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech." Quae duo complectuntur, primo Christum esse regem, secundo esse sacerdotem.

Haec ita paraphrasi eloquitur Thomas le Blanc:

,,V. 1. Deus Pater, rerum omnium Dominus dixit Domino meo Christo de morte triumphanti, et post resurrectionem in coelos evolanti: Nunc tempus est, ut sedeas a dextris meis, et prae hominibus et angelis elevatus aequalem mecum in omnia potestatem exerceas, donec singulis seculis in te consurgentes hostes atteram, et tandem omnes in die universalis judicii tuis pedibus advolvam, ut eos pede proteras, tibique instar scabelli subjicias.

V. 2. Sceptrum tuum ego Dominus tuus regiamque potestatem in omnes orbis nationes proferam, dato a Jerosolyma initio, in die Pentecostes demisso in Apostolos Spiritu sancto: tu vel hostium effusorum in medio dominatum obtinebis, idola proterens, evertens haereses, tuosque servos gaudio gloriaque cumulans.

V. 3. Nunc in hac die coronationis tuae, gloriae et potestatis principatus tuus apparebit, in principum coelestium corona aeternis radiis emicante. Hic enim tibi principatus debitus est, cum sis filius meus unigenitus, ex mea substantia velut ex utero ab omni retro aeternitate, ante solem omnemque aliam creaturam productus.

Herm. biblica. II.

21

V. 4. Neque tantum regem illum hominum et angelorum Pater aeternus constituit, sed juravit et immutabili decreto, nunquam ulla poenitentia retractando, sancivit, dixitque: Tu sacerdotium aeternum obtinebis, secundum ritum et ordinem Melchisedeci, regis Salem, qui panem et vinum mihi sanctificavit, et Abrahae benedixit, ab eoque decimas accepit."

Alterum exhibet locus Amosi IX, 11. 12. „V. 11. In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea, quae corruerant, instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis; V. 12. ut possideant reliquias Idumaeae et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec." Quae ita circumscribit Gaspar Sanctius:

„V. 11. Postea vero Evangelii tempore advocatis gentilibus, qui quia mores expriment Israëlis, Israëlitae vocari et Abrahami filii merito poterunt, instaurabo tabernaculum David, et quidquid in illo hians videbatur et debile, complebo confirmaboque, excitabo collapsa, et praeclaram illam speciem restituam, quam habuerant antiquitus.

V. 12. Eo tempore nationes omnes, animo prius ac religione alienae, et ipsi etiam Idumaei, Israëlitici nominis hostes infensissimi, ad Davidis tabernaculum, id est Christi Servatoris Ecclesiam accedent, quia et latas a Christo leges accipient, et ab illius nomine compellationem assument. Haec dicit dominus, cujus hoc erit opus."

Tertium exemplum sumimus ex praedicatione Joannis Baptistae, Luc. III, 12. 13. qui locus versione Vulgata ita sonat: „V. 12. Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? V. 13. At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis."

Hos versus Erasmus Roterod. ita enarrat:

„V. 12. Venerunt et publicani, territi Joannis praedicatione, genus alioqui deditum rapinis, et ex publicis incommodis sua comparans commoda, religionis negligens, ac magis obsequens jussis principum, quam praeceptis Dei. Qui quum apud omnes nationes male audiant, apud Judaeos peculiariter habebantur abominabiles, et tamen tantum terroris incusserat omnibus Joannis severa praedicatio, ut hi quoque venirent ad Joannem, flagitantes baptismum ac discere cupientes, quo pacto placare possent divinam iram.

V. 13. Joannes autem verus praecursor illius, qui nullum, quamlibet magnis peccatis inquinatum, rejecturus erat, etiam publicanis leniter et placide respondet: Si nondum potestis vestra largiri, certe sit ille primus gradus ad meliorem vitam, ut abstineatis a rapiendis alienis. Habetis salarium a Caesare, praescriptum est, quid debeatis exigere a populo; ne quid extorqueatis in vestrum lucrum ultra id, quod praescriptum est."

Quartum exemplum suppeditat Gal. VI, 14-16., quem locum Vulgatus sequenti modo reddit: „V. 14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. V. 15. In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet,

heque praeputium, sed nova creatura. V. 16. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israël Dei."

Haec dicta ita circumloquitur Dominicus de Brentano.

,,V. 14. Aber verwünscht wäre mir eine Ehre, die ich der Ehre, ein Verehrer des Gekreuzigten zu sein, vorziehen sollte; ich suche in keiner Sache einen Ruhm, als in den Bedrückungen, die ich um der christlichen Religion willen erdulden muss. In ihrem Besitze bin ich todt für die Welt, wie sie es für mich ist.

V. 15. Denn nach der Lehre Jesu kommt es nicht darauf an, ob man Jude oder Heide ist, um sich des Beifalls Gottes würdig zu machen; ein Christ muss ein ganz umgeänderter Mensch sein, der allen Verbindungen entsagt.

V. 16. Heil allen, die diesen Grundsätzen treu bleiben, Heil allen ächten Israeliten !"

Demum quintum exemplum addimus ex II. Tim. II, 3—6. „V. 3. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. V. 4. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit. V. 5. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit. V. 6. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere."

Haec sequenti paraphrasi enuntiat Bernardinus a Piconio:

,,V. 3. Mala Evangelii causa ferto, sicut praeclarus Christi Jesu miles. V. 4. Adtende, quod qui Dei militiae adscriptus est, hujus vitae negotiis non implicatur, ut se totum det militiae, et placeat ei, qui se in militem elegit.

natur,

V. 5. Considera, quod et qui certat in publicis certaminibus, non coronisi secundum leges athletis praescriptas pugnaverit et vicerit. V. 6. Considera, et quod agricola in terra colenda assiduus, primus est in percipiendis agri sui fructibus."

Quodsi jam haec paraphrasis exempla laudamus, interpretationem tamen non ita approbamus, ac si nullibi accuratior et sensui auctorum convenientior esse possit.

§. 212. Homiliae.

Liceat saltem mentionem facere homiliarum, quo nomine veniunt familiares ad populum christianum sermones, quibus fragmenta s. Scripturae explicantur, et ad fidem ac vitam recte instituendam conferuntur. Quomodo ejusmodi homiliae sint adornandae, Homiletica docet, atque ex earum fine, qui est instructio populi, patet, explicationes ad captum populi esse accommodandas, eamque ob rem subtiliores disquisitiones et abstrusiores difficultatum solutiones ab eis abesse debere. brandis interpretatio allegorica, utpote ad christiani mores apta, non est vituperanda,

Contra in iis elucuformandos populi dummodo a sensu

« PoprzedniaDalej »