Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Multo minus omnino alterius significatus vocabula in versione substituantur, quam sunt in textu originali, ut novae notiones intrudantur, et sensus, qui displicet, destruatur o).

4. Nec quidpiam remittatur de notione originalis 10).

Versio vero Bibliorum, qui his regulis exacte respondeat, est opus profecto difficillimum. Oportet enim eam ita adornari, ut non tantum sensus auctoris accurate prodeat, sed ut quasi ipse auctor loquens audiatur. Quam ob rem etiam indicia antiquitatis, patriae atque cogitandi ac sentiendi rationis, quae verbis loquentis in textu originali aspersa inveniuntur, in versione accurate referantur "). Quae cum ita sint, facile intelligitur, cur vix talis Bibliorum translatio sperari possit, quae omnibus probetur. Quae enim pressius literam sequitur versio, et propterea literalis vel verbalis dicitur, justam perspicuitatis et concinnitatis rationem non habet, et hinc placere nequit. Sed neque, quae libera nominatur, quia a litera discedens phraseologiae biblicae exiguam aut prorsus nullam rationem habet, et formam orationis sine necessitate mutat, quod ornatiori sermone, aut saltem magis ad morem nostrae aetatis composito, utatur, quam antiquitatis ratio patitur, et hinc ipsorum translatorum opinionibus plus minusve dirigi creditur, rerum peritis arridet. Eam vero versionem, nimium audacem, ut vocant, qua translator de industria, officio suscepto graviter violato, sensibus Scripturae, qui minus placent, eliminatis sua sensa ingerit, plane reprobandam esse, imo ne nomen quidem versionis mereri, vix est, quod moneamus. Generatim labor versionis biblicae tot ac tantas dotes requirit, ut nemo illi perficiendo par existimetur, nisi qui sagacissimo ingenio ac subtilissimo pulchri ac decori sensu praeditus, omnis generis eruditione instructus, in Classicorum praecipue interpretatione versatissimus fuerit, ac perfectissima, quae haberi potest, linguarum notitia excelluerit. Ad quod hac in re enitendum est, in eo consistit, ut sensus biblicus a translatore accurate cognitus, nec perfectius nec imperfectius, quam in originali habetur, exprimatur, nec removeatur minima libri vertendi proprietas, si linguam excipias 12).

Quaestio ab eruditis mota, utrum poëmatum hebraicorum versio metro adstringenda sit, nec ne, a diversis diverso modo soluta est. Illi haud dubie errant, qui promiscue cujuscumque metri usum concedunt. Etenim cum hebraica poëmata metro stricto careant,

non hebraicum, sed graecum aut latinum opus exhiberi nobis existimabimus, si versio hexametris et pentametris incedit. Cum tamen parallelismus membrorum, quo utuntur Hebraeorum poëtae, efficiat quamdam expressionum harmoniam, prosae poëticae affinem, metrum jambicum aut trochaicum inprimis aptum non respuendum erit, utpote quod ad prosam proxime accedit.

1),,Die Uebersetzung ist die Reproduction einer Schrift in einer andern Sprache." K. Rosenkranz, Encyclop. der theolog. Wissenschaften. Halle 1831. p. 131.

[ocr errors]

2) Hinc inprimis reprobanda est translatio, quae vocabula peregrina sine necessitate retinet, uti e. g. Seb. Schmid, dum Malach. I, 11. reddit: Et in omni loco (erit) suffitum allatum nomini meo, et Minchah munda. Sed nec meram etymologiam sequens Rom. XVI, 18. évλoyías vertes cum Vulgata (per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium) per benedictiones, sed per adulationes, nec I. Tim. VI, 21. cum eadem versione (quam scientiam quidam promittentes circa fidem exciderunt) ayyɛλλóμɛvoi reddes promittentes, sed profitentes. 3) Ex hoc capite, quia ad proprietates linguae hebraicae pertinet, ut e. g. pro adjectivis substantiva, et pro numeris ordinalibus cardinales ponantur, Genes XLI, 42. 13 et 2727 ad verbum: Vestes byssi et torques auri, bene cum Vulgata vertuntur: stola byssina et torques aurea; et Joan. XX, 1. Τῇ δέ μιᾷ (της Di) τῶν σαββάτων, a Vulg. ad literam at non ad indolem linguae latinae redditum per Una autem Sabbati vertes: Primo autem hebdomadis die.

4) Ita Philipp. II, 5. Τοῦτο γὰρ φρονέισω ἐν ὑμῖν, ὃ και ἐν Χριστῷ Ἰησᾶ translatio Vulgata: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, quae nulla habita ratione perspicuitatis literae nimis inhaeret, clarior reddatur vertendo: Estote vos iisdem sensibus affecti, quibus Christus Jesus erat.

Confer A. Arigler, Hermeneut. §. 144. p. 250 sqq. S. 146. p. 255 sqq. 6) Quam ob rem maneant dicendi rationes, quae in s. Scriptura occurrunt, technicae et usu receptae, e. g. φῶς lux, ζωὴ υitα, πίστις fides, aut lusus verborum, ut Rom. I, 28. Καθὼς ἐκ ἐδοκίμασαν τὸν Θεὸν ἔχειν ἐν ἐπιγνώσει, παρέδωκεν αυτῆς ὅ Θεὸς ἐις ἀδόκιμον νοῦν, quem verborum lusum bene transtulit Vulgatus: Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum. 7) Exemplo sit verbum graecum σwypovɛ̃iv, quod Marc. V, 15. Rom. XII, 3. II. Cor. V, 13. I. Petr. IV, 7. occurrens tam peculiaris et ampli significatus est, ut certe in sermone latino unico verbo plene et exacte exprimi vix possit, et propterea circumlocutione transferendum sit. In loco laudato II. Cor. V, 13. (šíte owppovšμev úμiv) reddendum erit: moderate et modeste de se loqui, quam circumlocutionem ad hunc locum perspicuitatis causa Chrysostomus in ipsa interpretatione adhibendam existimavit, verbum istud explicans: μέτριον τι και ταπεινὸν λαλῶμεν. Prae

sertim in paronomasiis interdum respondenti translationi vix locus est, veluti Genes. II, 23. Propterea vocabitur E, quia ex v sumta est ipsa. Cui relationi inter utrumque nomen versio Vulgata bene respondet: Vocabitur virago, quoniam de viro sumta est. Ast Alexandrini, vertentes: άυτη κληθήσεται γυνὴ, ὅτι ἐκ τῶ ἀνδρὸς ἀυτῆς ἐλήφθη, sublata simul cohaerentia cogitatorum paronomasiam plane neglexerunt. Deterior adhuc est translatio Theodotionis: Vocabitur λñμμa, őtɩ éx τοῦ ἀνδρὸς ἐλήφθη. Symmachi versio: αυτη κληθήσεται ἀνδρὶς, ότι ἐξ ἀνδρὸς ἐλήφθη, responderet, si ἀνδρὶς Graecis diceretur. Cui ex pari ratione vix praestant nostrates, e. g. L. van Ess et J. F. Allioli vertentes : Sie wird Männin genannt werden, weil sie vom Manne genommen ist, cum Maennin tantum in compositis (e. g. Landsmaennin) usitatum sit.

8) Hinc e. g. Matth. IV, 1. sqq. diáßolos non reddes cum Stolzio atque Hezelio: Verführer, nec cum Kuinoelio: malus consultor, sed Satanas, malus genius, Teufel, nec Act. II, 4. étépais glwooais vertas cum Schottio: novis loquendi rationibus, sed aliis linguis, ut determinatio, quae in textu originali est, etiam in versione conservetur. Contra I. Petr. V, 13. Ασπάζεται ὑμᾶς ἡ ἐν Βαβυλῶνι συνεκλεκτή, quae in textu originali indeterminata sunt, arbitrario additamento perperam determinantur, si cum Schottio vertuntur: Salutem vobis dicit uxor (mea), una mecum electa. Quodsi Vulgatus, qui vertit: Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone collecta, cum paucis codicibus vocabulum,,Ecclesia" in textum recipit, illud, licet non sit genuina lectio, certe intelligendum, et translatio, si quaeris sensum, bona est.

9) Quod translationis vitium committitur, si e. g. Ferd. Hitzig Jes. VII, 14. reddit : Siehe das junge Weib (?) wird schwanger und gebiert einen Sohn, und nennt seinen Namen Gottmituns; vel si Schottius Col. II, 9. ὅτι ἐν ἀυτῷ κατοικει πᾶν πλήρωμα τῆς θεότητος σωματικῶς vertit: Si quidem ei omnis bonorum numinis divini copia revera inhaeret, quem locum accurate reddit Vulgata: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Quo etiam spectat versio, qua novae notiones, quae verbis translationis exprimi non possunt, per parentheses et adjectas notas intruduntur. Sic Coloss. I, 15. Christus ab Apostolo dicitur: Πρωτότοκος πάσης κτίσεως primogenitus omnis creatarae, quae verba Schottius in parenthesi ita explicat: aliis omnibus primus creatus atque praestantior. Idem translator etiam haud raro subjectis notis textui perversum sensum, genuino remoto, infert. Ejusmodi notam ipsius versio habet e. g. ad Act. II, 4., qua judicium, quod homines praesentes, qui v. v. 9. 10. recensentur, de eventu tulerunt, ab ipso eventu distinguens Apostolos variis linguis peregrinis locutos fuisse negat.

Matth. I, 21. σώζειν liberare a poenis pec

10) A notione originalis remitteretur aliquid, si e. g. àrò twv åμaptiã cum Kuinoelio redderetur: catorum, quod cum Vulgato vertendum est: sulvum facere a peccatis.

Similiter Gal. V, 12. verbo àлоxóжтε levior notio substituitur, si cum Stolzio atque Hezelio redditur: verstümmeln, quod potius cum Reichardo Chrysostomum atque alios antiquos secuto exprimendum est per: plane exsecare, cui accedit Vulgatus, licet minus determinate vertens: abscindantur.

11) Quapropter, ut exemplo utamur, in latina Psalmorum versione non audiatur poëta latinus, sed psalmista orientalis, Palaestinensis illius aetatis, qua Psalmi exarati sunt, id est Davides.

12) Generatim librorum s. Scripturae versio iisdem insignita sit virtutibus, necesse est, quae in quavis bona versione requiruntur, et de quibus plura habentur in Petri Dan. Huetii de interpretatione libris II. Paris 1661. (Edit. emend. Stadae 1680).

S. 210. Versionum censura.

Non est hujus loci, singulas, quae prostant, versiones ad traditas regulas accuratius examinare et dijudicare; sed tantum generale aliquod judicium ferre, et quasdam earum, quae tum a Catholicis tum a Protestantibus elucubratae notatu digniores sunt, paucis recensere juvat.

Versiones antiquae, si paucae excipiantur, omnes laborant defectibus quoad formam, id est, sunt nimium verbales, et proin obscurae 1); contra vitium recentiorum sat frequens est, quod sint nimium liberae, imo audaces, et propterea quidem clariores, ast minus accuratae.

Potiores, quae a tempore sic dictae reformationis prodierunt versiones latinae et germanicae ), et diversarum translationum exempla in notis subjiciuntur *).

1) De antiquis versionibus vide supra §. 36. Inter eas liberiores sunt plures libri versionis Alexandrinae, versio Symmachi, paraphrases chaldaicae, si eas ad versiones refere placuerit, et aliquantum versio syriaca Peschito.

2) A. Ut a Catholicis ordiamur, versiones notiores, quae ab his tempore reformationis vel mox postea editae comparuerunt, sunt; et quidem

a. latinae: Desiderii Erasmi Roterodami nova versio latina N. T. ex textu graeco, Basileae 1516, sermone elegantiori adornata, Vulgata haud raro clarior, non tamen ab omnibus naevis immunis ; dein V. et N. Testamenti nova translatio per Santen Pagninum, Lugd. 1528, quae ad verbum facta plurimum obscura est. Postea saepius recusa, et ab Aria Montano correcta etiam in Polyglottis Antwerpiensibus exhibetur.

b. Germanicae versiones edebantur ab Hieronymo Em s e r, Dresdae 1527, et a Joanne Dietenberger, Mogunt. 1534. Prior N.

T., posterior V. et N. T. a Luthero germanice redditum, juxta Vulgatam mutavit, hacque ratione Catholicorum usui accommodavit. At Joannes Eck, ipsam Vulgatam in sermonem teutonicum transtulit. Cum vero ejus translatio Ingolstadii 1537 edita, dictione satis impura et obscura exarata esset, Catholici in Germania versione Dietenbergica potissimum utebantur, donec ei alia praevaleret, quam Casparus Ulenberg ad Vulgatam, jussu Sixti V. emendatam meliore dictione expolivit Coloniae 1630. Versiones germanicas subsequenti et nostra aetate ab auctoribus catholicis exaratas, quae tum bonitate translationis tum approbatione ecclesiastica se commendant, vide infra §. 225. nota 4. et 6. B. Ad celebriores, quas Protestantes antiquiores ediderunt, siones numerantur sequentes, et quidem

a) latinae:

ver

A Calvinianis prodierunt: Versio Sebastiani Münster, Basileae 1534, quae solum V. T. complectens literam presse sequitur, et in parenthesibus ac notis adjectis Rabbinorum sententiis accomodata est. Biblia Tigurina, cura Leonis Judae et aliorum in lucem emissa Tiguri 1543, quae inter versionem literalem et liberiorem medium tenet. Biblia interprete Sebastiano Castalione, Basil. 1551, saepius recusa, de qua translatione Huetius de claris interpretibus pag. 190. hoc judicium fert:,,Quid vero de intemperantissima Seb. Castalionis conversione statuendum est, quae res purissimas fastidiosa venustate oblimavit, et omnem divini verbi vim nimia curatura elisit, et verba a Patribus et toto Christianorum coetu recepta et usurpata ineptissime repudiavit?"

Inter Lutheranos Sebastianus Schmid versionem latinam totius s. Scripturae ex ipso textu originali adornavit, cui post ipsius mortem Argent. 1696. editae locum cesserunt versiones Calvinianae, hactenus a Lutheranis usitatae, cum propter translationem ad verbum factam admodum accurata censeretur, quamquam in parenthesibus, quibus Hebraismi explicabantur, plura a sensu sacrorum scriptorum aliena proposita essent.

b) Germanicas quod attinet translationes antiquiores, Martinum Lutherum nominasse sufficiat, qui ob versionem utriusque Testamenti ab anno 1522 - 1534. Wittenbergae in lucem emissam magnis laudibus a suis extollitur.

Translationes tum totius s. Scripturae, tum praecipue N. T., tam singulorum librorum a Protestantibus recentioribus exaratae magno numero prodierunt.

a. Latinae notiores sunt: Chr. Guil. Thalemann Versio latina Evangeliorum, itemque Act. Apost. ed. a C. Chr. Tittmann. Berol. 1781. H. Gfr. Reichard, Sacri N. T. libri omnes veteri latinitate donati, Lips. 1797. II Tom. Henr. Aug. Schott N. T. graec. nova versione latine illustr. II Tom. Lips. 1809. Editio 3. ibid. 1825. Omnes tam libera agendi ratione utuntur, ut haud raro dictorum vis et plane sensus afficiatur. De Schottii versione in specie vide §. 209. not. 8. et 9.

« PoprzedniaDalej »