Obrazy na stronie
PDF
ePub

PARS II.

DE SENSU EXPLORATO EXPONENDO.

S. 196. Dicendorum conspectus.

Altera Hermeneuticae biblicae pars in expositione sensus explorati versatur. Ut vero, quae interpres in hoc munere obeundo observare debeat, magis illucescant, ita procedemus, ut prius ostendamus, quomodo sensus s. Scripturae exploratus rite exponi debeat, dein subjungamus, quomodo sensus s. Scripturae ab exegetis pro diversitate systematis hermeneutici, plus minusve recti, quod sequebantur, et dexteritate, qua gaudebant, reapse expositus sit. Itaque haec pars discedit in duas sectiones, quarum altera theoriam sensus expositionis, altera historiam exegeseos tradit.

SECTIO I.

THEORIA SENSUS EXPOSITIONIS.

S. 197. Divisio hujus sectionis.

Quemadmodum supremae sensus explorandi conditiones, ita etiam prima, ex qua sensus explorati expositio pendet, norma immediate ex summo Hermeneuticae biblicae principio descendit. Etenim quia hoc principium interpretem curare jubet, ut ex s. Scriptura idem percipiatur sensus, quem hagiographi in ea deposuisse censendi sunt, ipsius est efficere, non tantum, ut quae loquentes biblici oratione sua exprimere intenderunt, cogitata ipse intelligat, sed ut eadem etiam iis, quibus fit expositio, innotescant (§. 12).

Qua vero ratione posterioribus partibus ab interprete satisfaciendum sit, duplici iterum, qua s. Scriptura ex origine sua gau

det, natura decernitur. Quantum enim humanae est indolis, easdem sequatur leges, quibus recta sensus explorati expositio cujusvis orationis tenetur; quantum autem divinitatis insignita est dignitate, peculiares, qui huic debentur, observet respectus. Quare omnis sensus biblici exponendi theoriâ ad duo capita reductâ, altero supremam qua Hermeneutica universalis utitur, normam ad s. Scripturam applicatam proponemus, altero, quid in sensu s. Scripturae exponendo ob divinam ipsius indolem peculiariter observandum sit, ostendemus.

CAPUT I.

SUPREMA HERMENEUTICAE UNIVERSALIS PRO SENSU EXPONENDO NORMA AD S. SCRIPTURAM APPLICATA.

§. 198. Quae haec norma sit?

Ad quam normam sensus explorati expositio cujusvis orationis conformata esse debeat, natura rei, quam continet, et finis, in quem suscipitur, docent. Natura rei exigit, ut idem plane sensus, quem verbis loquentis inesse, leges hermeneuticae ostendunt, exponatur, adeoque nec plures nec pauciores, nec perfectiores nec tenuiores notiones verbis subjiciantur; sed eaedem prorsus, quas loquens intendisse cognoscitur. Ast non solum materia, sed etiam forma orationis, utpote quae a dicentis conditionibus atque a dictorum vi majore aut minore haud parum pendet, quantum fieri potest, in expositione sollicite respicienda est, ne eâ mutatâ sensus ipse afficiatur, id est, vel augeatur vel minuatur. Expositionis autem finis, ut per se patet, alius non est, quam ut per eam adjuvetur lector vel auditor in assequendo sensu loquentis, quo perspicue eum cognoscat.

Quam ob rem norma, ad quam recta sensus explorati cujusvis orationis, adeoque etiam s. Scripturae expositio dirigatur, haec est: Expositio sensus sit accurata, non tantum quoad materiam, sed etiam, in quantum linguarum indoles permittit, quoad formam *}, necnon clara et perspicua.

*) Quanti momenti sit, ut hanc supremae sensus exponendi normae postulationem exegeta biblicus sedulo prae oculis habeat, experientia docet, cum haud raro in libris theologicis, non tantum asceticis, sed etiam dogmaticis et moralibus sat multa invenias textibus e s. Scriptura adductis

substrata, de quibus hagiographi profecto non cogitarunt, et Rationalistae, uti Kantius, s. Scripturam nonnisi vehiculum habeant, cujus ope non doctrinam revelatam, sed sui cerebri opinionem commendent.

S. 199. Variae sensus biblici exponendi rationes.

Licet vero norma universalis, qua sensus inventi expositio accurata et clara atque perspicua esse jubetur, nunquam non observanda sit, quum tamen applicatur ad exponendum sensum biblicum, varia ratione vim suam exserit, quia quaevis expositio tum consilio speciali, quod exegeta sequitur, tum captui, votis et indigentiis eorum, in quorum gratiam suscipitur, accommodata sit oportet. Consilium quod attinet, alius verba et loquendi usum illustrare, alius generatim explicare, alius in specie ex textu biblico historias vel fidei et morum doctrinas eruere, alius materiam pro instruendis cultioribus aut incultioribus parare, paucis alius alia per expositionem biblicam quaerere potest. Ex natura rei omnis consilii diversitas plus minusve diversam expositionis rationem requirit.

Nec minus ob diversitatem capacitatis, ut dicunt, et desideriorum ac indigentiarum eorum, quibus explicatio fit, diverso modo in exponendo procedendum esse, haud difficulter intelligitur. Etenim multa ejus naturae sunt, ut vix alia, quam forma historica ad captum incultorum deduci possint, et docte et subtiliter tractata intellectum potius obruerent, quam illustrarent. Alii contra magis culti, qui non acquiescunt expositioni historicae, solidiorem rei explicationem capiunt et exoptant. Nonnulla a quibusdam non desiderantur. Sic vulgus disputationes de rebus biblicis fere abhorret, alii vero accuratiorem earum rerum expositionem, difficultates solutas, exhibitam cum principiis philosophicis convenientiam et alia hujus generis audire vel legere gaudent. Denique, quae aliis non tam bene cognita sunt, ut ipsis non sine utilitate explicentur, aliis ita nota adparent, ut fusius exposita minus placeant, aut etiam nauseam creent *).

Quod jam spectat multiplices adeo ac varias, quas consilium exegetae et ratio habenda eorum, quibus expositio fit, postulant Scripturae explicandae rationes, hoc loco de iis solum, specialia quaedam praecipienda videntur, quarum cognitio theologis inprimis necessaria vel utilis est, quasque distinguere licet ratione

habita materiae, qua occupantur, et formae, qua pertractantur, De discrimine inter doctam et vulgarem, quam et popularem vocant, expositionem ad finem capitis pauca adjiciemus.

*) Ex hoc capite exegeta biblicus textum sacrum tractabit alia ratione, eruditum s. Scripturae Commentarium scribens, alia theologiae dogmaticae vel moralis praeceptorem agens, alia tandem usus homileticos vel asceticos prae oculis habens. Orator sacer in explicatione aliter iterum procedet ad populum christianum loquens, aliter pueros scholarum elementarium erudiens, aliter denique studiosos Gymnasiorum et Academiarum Ut exemplo utamur, exegeta, qui opus et linguarum gnaros instituens. sex dierum (creationis) Genes. cap. I. populo christiano explicat, captui et votis illius se accomodans forma historica utatur necesse est, ut auctoris narrationi acquiescat; contra vero qui eandem materiam pro eruditis pertractat, solidiorem dare expositionem oportet, ita ut descendat ad varias interpretationes, quas antiquiores ac recentiores hac de re in lucem protulerunt, ut solvat objectiones, quae contra eam moveri solent, et ut in specie refutet mythicae interpretationis patronos, qui historiam Mosaicam in fabulam romanensem convertere nihil dubitant.

ARTICULUS I.

EXPOSITIO SENSUS S. SCRIPTURAE RATIONE HABITA MATERIAE.

§. 200. Articuli conspectus.

ita

Ratione materiae, qua exercetur expositio s. Scripturae, speciatim attendendum est ad textus historicos, propheticos, dogmaticos, morales et prudentiales. Quaeritur jam, quomodo singulae hae textuum biblicorum species a theologis apte et utiliter pertractari debeant?

S. 201. Textus historici.

In exponendis historici argumenti textibus interpres ita versari debebit, ut

1. praeprimis statuat, quid narretur. Quem in finem videat: a) in quo consistat integrum, quo exponendo occupatur, factum; b) quae sint hujus facti adjuncta per narrationem inducta 1). c) Quodsi facti adjuncta vel plane praetermissa vel paucis tantum indigitata sunt, ea aut ex locis parallelis, aut ex nexu cum factis praecedentibus vel sequentibus, aut ex archaeologia vel rerum natura suppleat, aut fusius exponat 3).

d) Praesertim vero eo enitatur, ut factum narratum quasi oculis conspiciendum exhibeat, adeoque se et eos, in quorum gratiam explicationem suscipit, in circumstantias facti, ut ita dicam, transferat.

2. Dein hinc inde non absque re erit, in causas moventes ad actionem 3), aut fidem narrationis historicam inquirere, aut generatim indicare, quomodo factum, quod refertur, capiendum sit *). 3) Cum gravissimi momenti facta utriusque foederis sint miracula, de eorum expositione speciatim sequentia praecipienda videntur :

a) Caveat sibi interpres s. Scripturae, ne miracula inferat, ubi auctor sacer talia narrare non intendit, nec elimineț, ubi ille talia rei narratae inesse ipse censuit 5).

b) Dignoscat miracula aut ex narrantis declaratione, aut ex facti indole, aut ex narrationis contextu "). Sunt, qui in narrationibus miraculorum inter judicium hagiographi et aliorum, quorum opinio refertur, vel inter illud et verum rei eventum hinc inde distinguendum esse existiment), perperam statuentes, auctorem sacrum vel opinionem vulgi retulisse, quin sibi miraculum persuasum haberet, vel contra, miraculum quidem credidisse et narrare voluisse, ast veritatem historicam non attigisse.

c) Ostendat, quo factum narratum vires naturae excedat, et in quo miraculi indoles sit posita. Quo in negotio quae ex causis naturalibus possunt explicari, ex his exponat, cum sit naturalis expositio ordini providentiae divinae communi consentanea, supernaturalis vero exceptionem a viribus naturae supponat, adeoque tum solum assumenda sit, quando textus sacer eam manifesto postulat ).

4. Denique cum historia sit vitae magistra, utique pro ejusdem usu nec theologus negligat inquirere, quid e facto penitus et rite cognito discendum sit, et quidem in specie ratione Dei, sui ipsius et aliorum hominum ').

1) Sic e. g., si historia resuscitationis Lazari vel conversionis Sauli exponenda occupatur, ante omnia videat, in quo juxta verba narrantis Joan. XI. vel Act. IX. factum consistat, et quae sint adjuncta notata.

2) Exempla haec sunto: Adjuncta praetermissa, brevius perstricta et minus perspicua in conversione Sauli Act. IX, 3. sqq. ex loco parallelo Act. XXII,

« PoprzedniaDalej »