Obrazy na stronie
PDF
ePub

(S. 5). Quam ob rem tum sensus mysticus tum symbolicus ad genus sensus mediati quidem referendus est, nam uterque non immediate verbis, sed rebus, quas verba exprimunt, subest; specie tamen alter ab altero differt. Etenim sensus mysticus habetur, ubi res verbis expressa rem sublimiorem ad Christum ejusque regnum spectantem prophetice designat; contra sensus symbolicus adest, ubi res vel actio verbis expressa etiam alius quidem rei sublimioris vel eventus futuri signum est, quin tamen, saltem proxime ad Christum pertineat (§. 190). Itaque sensus mysticus et sensus symbolicus nequaquam plane idem denotant, sed duae diversae sensus mediati species sunt.

Nonnulli Catholicorum recentioris aetatis non tantum commemoratas sensus mediati diversas denominationes permiscent atque confundunt, sed etiam eam sensus mystici, quem in historicum, moralem et propheticum dividunt, notionem tenent, ut, si sensum propheticum eminentiorem excipias, non habeant, nisi sensum symbolicum 3). Qui propterea interpretes nomen potius sensus mystici, quam ipsam rem tenent.

1) Anno 1763. J. D. Michaëlis in opusculo: Entwurf der typischen Theologie, interpretationi typicae patrocinatus est, et, licet justo frequentiores et arbitrarios typos antiquiorum interpretum restringere studuerit, in iis tamen assumendis ipse adhuc sat liberalis fuit. Quam ob rem contra eum insurrexit J. Guil. Rau edito opere: Freimüthige Untersuchung über die Typologie, Erlang. 1784., quo justos limites transgressus sensum mysticum prorsus respuit, inter protestantes multos sectatores consecutus. Inter Catholicos Altm. Arigler omnem sensum mysticum rejecit in Hermeneutica bibl. generali pag. 13 sqq. Eum hac in re presse sequitur G. J. Güntner, dum in Herm. bibl. pag. 176 sqq. loquens de erroneis quibusdam s. Scripturam interpretandi principiis et modis primo loco interpretationem mysticam ponit. Uterque nationem sensus mystici minus rectam tenet.

2) Quo spectant J. Jahn, Enchirid. p. 41 sqq. H. Janssens, Herm. lib. II. p. 260 sqq. C. Unterkircher, Hermeneut. p. 12 sqq. p. 213 sqq. Loehnis, Hermeneutik p. 28 sqq.

sensus

$) Ut discrimen, quo recentiores ab antiquioribus ratione notionis mystici discedunt, exemplo ostendamus, commemorare juvat sacrificia A. F., quibus hi et illi mysticam significationem tribuunt. Ast antiquioribus ea sunt typi prophetici mortis expiatoriae Redemtoris: contra recentiores nonnulli in iis non vident nisi actiones, quibus solum signis sensibilibus delineantur pia sensa sacrificantis, qui victimam in sui locum substitutam coram Deo destruens et quasi in nihilum redigens se ipsum in compara

tione cum Deo, rerum omnium auctore atque Domino, nihilum esse profitetur. Ita accepta sacrificia non sunt, nisi actiones symbolicae. Conf. SS. 190-193. et Al. Sandbichler, Darstellung der Regeln einer allgemeinen Auslegungskunst. Salzburg 1813. pag. 26-32.

Quod spectat ad auctores, qui de sensu mystico et interpretatione allegorica scripserunt, commendari merentur:

a) Inter Catholicos: D. Czerny l. 1. L. I. p. 128-140. Fr. Freindaller, Quartalschrift. Salzb. 1812. I. Jahrg. T. II. p. 266-129. M. Arneth 1. 1. p. 85-101. M. Wittmann 1. 1. Cap. XI. p. 250 sqq. C. Unterkircher 1. I. p. 12-27. 213-219. G. Riegler 1. 1. p. 58-74. J. Ranolder l. 1. p. 36-48. J. M. A. Loehnis l. I. 35. p. 28. J. V. Hofmann 1. 1. p. 1822. 181 184. J. A. J. Onymus, De usu interpretationis allegoricae in N. F. tabulis Bamb. et Würzburgi 1803.

b) Inter Acatholicos: J. P. Hebenstreit, Dissert. de s. scripturae literario et mystico sensu. Jenae 1704. J. Ch. Burgmann, Dissert. de eo, quod in indagando sensu mystico nimium sit. Rostoch. 1742. J. Rambach, Instit. Herm. Jenae 1743. p. 67-82. est: De sensus mystici criteriis. Edit. II. Jen. 1731. Jo. Gottl. Koerner, Dissert. de allegorica interpretandi ratione. Lips. 1782. G. C. Storr, Opuscula acad. Vol. I. Tab. 1796. p. 86-88. J. A. Ernesti, Opuscula theol. Edit. II. Lips. 1792. p. 476 sqq. Schütz, De causis interpretationis librorum sacrorum allegoricae, iisque, qui ante Philonem apud Judaeos Scripturam sacram allegorice interpretati sunt. giomontii 1614. J. Arn. Kanne, Christus im A. T. Untersuchung Ueber die Vorbilder und messianischen Stellen. 2 Theile, Nürnberg 1818. H. Olshausen, Ein Wort über den tiefern Schriftsinn. Königsb. 1824. Idem, Die biblische Schriftauslegung. Noch ein Wort über den tiefern Schriftsinn. Hamb. 1825. Fl. Th. Hartmann, Die enge Verbindung des Alten Testamentes mit dem Neuen. Hamb. 1831.

S. 195. Loci V. T. in N. F. adducti,

Re

Cum inter locos V. F. in N. F. laudatos plurimi sint, qui vel in sensu literali ad Messiam spectant, vel typice eum praefigurant, et eam ob rem ad leges quoque peculiares expendi debent, quas ratione habita divinae s. Scripturae originis generatim spectatae, Magisterii Ecclesiae et sensus duplicis observandas statuimus, alii vero, licet accommodationibus sint accensendi, attamen nonnunquam iisdem fere vel similibus citandi formulis inducantur, haud inepte ad finem hujus sectionis de his locis per modum appendicis agendum esse existimamus. Qui loci itaque duplicis generis esse intelliguntur ;

1. Allegantur haud raro vaticinia, quae sive in literali sive in mystico sensu ad Messiam spectant, et tempore Christi jam completa sunt, vel in ejus regno hujus aut futuri saeculi adhuc complebuntur 1).

2. Dein satis crebro N, F. auctores morem scriptorum profanorum secuti, quae ab A. F. scriptoribus dicuntur vel referuntur, subjecto sensu ab illis proxime non intento, at ob aliquam similitudinis rationem auditoribus vel lectoribus probato et accepto per modum argumenti, ut dicunt, ad hominem, aut illustrandi vel ornandi gratia ad rem suam transferunt 2).

Quodsi loci A. F. in N. F. eo, quem auctor ipse intendebat, vel quem, ipso etiam nescio, Spiritus sancti directione ejus dictis subjectum fuisse constat, sensu adducuntur, habentur citationes proprie dictae seu allegationes, secus sunt citationes improprie sic dictae seu applicationes, etiam accommodationes nuncupatae. Utrum vero locus A. F. ab auctoribus N. F. laudatus inter citationes proprie dictas sit referendus, an per modum argumenti ad hominem aut accommodationis aestheticae seu exegeticae sit adductus, hinc inde perquam difficulter definitur). Ad quam difficultatem, quantum fieri potest, remo¬ vendam vix aliud restat, quam

a) ut redeatur ad textum A. F., qui ex omnibus partibus examinetur *),

b) ut eadem subsidia adhibeantur, quorum ope eruendum esse supra monuimus, utrum auctor e sua, an ex aliorum sententia loquatur. Itaque quia, qui loquitur, e sua sententia loqui censendus est, ita ut, si ab isto more discedit, id rite probari debeat, non minus firmiter tenendnm est, auctoribus N. F. persuasum fuisse, locis ex A. F. citatis inesse sensum, quem iis tribuunt, nisi rationes sufficientes aliud suadeant. Quod eo magis asserendum, ubi in N. F. etiam ex contextu, orationis consilio, aliisque subsidiis hermeneuticis certo intelligitur, Jesum et Apostolos proprie citare effatum V. F. Quo in casu profecto extra dubium positum est, eos loco adducto non qua argumento ad hominem, sed potius qua dicto prophetico usos esse ad alios convincendos, et propterea ejusmodi effatum ipsis esse argumentum verum et positivum ad veritates, de quibus agi

tur, comprobandas. Sane ubi id fit, argumentum ad hominem vel accommodationem aestheticam adstruere, idem ac fidem personarum auctoritate divina loquentium in dubium vocare esset 5).

4) Huc referendum est raticinium Jes. VII, 14.,,Ecce virgo concipiet et pariet filium," quod Virginis partu Matth. I, 22. ad literam impletum asseritur. Confer etiam Matth. II, 6. cum Mich. V, 2. et alia. Sensu mystico vero Joan. XIX, 36. in Christo impletum dicitur, quod Moses Exod. XII, 46. de agno paschali Judaeorum, qui typus fuit Christi, praescripsit: Nec os illius confringetis. Exemplum vaticinii mystici in altera vita implendi habes supra S. 190. in nota (Hebr. IV, 3. sqq. coll. Psal. XCV, 11.).

*) Sic Christus Matth. IX, 13. ad defendendam suam, et XII, 7. ad defendendam discipulorum agendi rationem laudat locum Hos. VI, 6. Misericordia mihi magis probatur, quam sacrificium," quibus verbis Propheta cultum divinum Judaeorum sui temporis sine vera pietate et benignitate erga alios reprobat. Accommodationes aestheticas reperies quam plurimas, uti I. Maccab. VII, 16. 17. coll. Psalmo LXXIX, 2. 3. Matth. XV, 7-9. coll. Jes. XXIX, 13. Act. XIII, 41. coll. Habac. I, 5 et alias. De more Graecorum et Romanorum, nec non Hebraeorum ac Patrum Ecclesiae antiquiorum sententias in alium sensum translatas sermoni suo inserendi, plura habes in Ranolder Hermeneuticae bibl. Principiis pag. 214 222.

3) Frequenter loci A. F. ab auctoribus N. F. adducuntur, adhibita formula iva пλnpády, ut impleretur, aut alia simili dictione. Verum etsi loci A. F. ejusmodi formulis adducti saepe vera vaticinia exhibeant, iis tamen solis de consilio auctorum N. F. effata V. F. ceu prophetica citandi certiores non reddimur.

Audi Joannem Maldonatum Comment. in Evangelia ad Matth. II, 15. hac de re disserentem:,,Dicitur autem prophetia, quantum equidem observare potui, quatuor modis impleri. Primum, quum id ipsum fit, de quo proprie et literali, ut dicitur, sensu intelligebatur, sicut Matthaeus I, 22. dixit impletam in Maria Jesaiae prophetiam fuisse: Ecce virgo concipiet et pariet filium. Secundo, cum fit non id, de quo proprie intelligebatur prophetia, sed id, quod per illud significabatur, ut II. Sam. VII, 14. ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium, quod proprie de Salomone dictum esse, perspicuum est, tamen Paulus de Christo, cujus Salomon figura erat, interpretatur Hebr. I, 5. quasi in eo impletum esset. Tertio, cum nec id fit, de quo proprie intelligitur prophetia, nec id, quod per illud significatur, sed quod illi simile est, et omnino ejusmodi, ut prophetia non minus apte de eo, quam de quo dicta est, dici posse videatur. Nam populus hic labiis me honorat, de Judaeis, qui tempore Jesaiae erant, Deus dixerat, Jes. XXIX, 13., Christus autem in iis, qui suo erant tempore, impletum significat

Matth. XV, 7. 8. Simile est exemplum apud Matthaeum XIII, 14. et in Actis XXVIII, 26. Quarto cum id ipsum, quod per prophetiam aut Scripturam dictum erat, quamvis jam factum fuerit, tamen magis ac magis fit. Tunc enim Scriptura impleri dicitur, id est, quod per eam dictum erat, cumulatissime fieri, Illa ergo Hoseae prophetia: Ex Egypto vocavi filium meum (XI, 1.), proprie de populo Israel, quem Deus filium suum primogenitum appellare solet Exod. IV, 22, intelligebatur, ut ex verbis prophetae manifestum est: Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Dicitur autem nunc impleta secundo et tertio modo. Nam et populus ille, in Aegypto exulans Christi ibidem exulaturi figura dici potest, et Christus populo in eo est similis,

[ocr errors]

quod uterque Dei filius appellatur."

*) Quodsi ex hoc capite locum Psalmi CX, 1. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, a Jesu Matth. XXII. 44 adductum e suo contextu bene examinaveris, facile intelliges, eo nequaquam argumentum ad hominem contineri, sed de Messia proprio sensu referri, quo summa ipsius dignitas declaretur. Haec et alia, quae ex V. F. citantur in N. F. bene expensa, et qua vaticinia Messiana vindicata invenis in J. Jahn Appendice Hermeneut. Fasciculus I. et II. Viennae 1813. 1815; licet hic auctor caeterum in iis assumendis justo parcior videatur.

5) Exemplum habes in textu Psalmi CX, 1. nota praecedente laudato, qui non solum ex loco, ex quo desumtus est, sed etiam ex loco, in quo adhibetur, veri nominis allegatio esse intelligitur. Contextus enim Matth. XXII, 44. et orationis consilium clare docent, Jesum ex laudatis verbis argumentum positivum petiisse, quo propositis quaestionibus contra Pharisaeos ita argumentatur, ut pateat, eum voluisse illos de summa Messiae dignitate convincere. Confer etiam Act. II, 25 31, ubi Petrus demonstrat, Psalm XVI, 8. sqq. agere de Messia, et minime convenire Davidi cum hic sepultus sit, ejusque monumentum adhucdum exstet Hierosolymis. Plura hac de re vide in Danielis Toben z Instit. s. Scripturae. Viennae 1814. P. II. pag. 433 sqq.

« PoprzedniaDalej »