Obrazy na stronie
PDF
ePub

utique hic est de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Num quis magis sacerdos Dei summi, quam Dominus noster Jesus Christus, qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem, quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem, Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit imago sacrificii Christi in pane et vino scilicet constituta, quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum vino obtulit, et qui est plenitudo, veritatem praefiguratae imaginis adimplevit.

S. Hieronymus in epist. 17. ad Marcellum: Recurre, inquit, ad Genesim, et Melchisedech, regem Salem, hujus principem invenies civitatis, qui jam tunc in typo Christi panem et vinùm obtulit, et mysterium christianum in Salvatoris sanguine et Corpore dedicavit.

S. Caesarius Arelatensis homilia 7. dicit: Hic ergo in Melchisedech, cujus genealogia vel origo notitiam temporis illius latuit, obla tione panis et vini Christi sacrificium praesignavit.

Similes aliorum Patrum sententias collectas exhibet Natalis Alexan` der, Hist. eccl. V. et N. T. Edit. Venet. 1778. Tom. I. pag. 160-162.

S. 193.

II. SENSUS SYMBOLICUS.

Ad alteram duplicis, qui quibusdam s. Scripturae locis subest, sensus speciem sensum symbolicum referendum esse diximus. Hoc vero nomine venit sensus mediatus, qui rei vel actioni verbis significatae ita subjicitur, ut alterius rei sublimioris vel eventus futuri signum sit, quin proxime ad Christum ejusque regnum spectet.

Ad symbolicum autem dicendi genus praeter res significativas, cujusmodi plures cultus Mosaici ceremoniae sunt, praecipue actiones quaedam Prophetarum pertinent. Prophetae enim haud raro actiones, quibus aliud quidpiam indicatur, aut reapse susceperunt, aut susceptas, quin eas vere susceperint, narrant1). Quamvis nos saepe lateat, utrum obtineat, exploratio tamen sensus neutro in casu exinde aliquid patitur, cum significatio actio nis, de qua quaeritur, prorsus non mutetur, sive vere peracta fuerit, sive solum qua peracta ponatur.

De quorumdam Catholicorum recentiorum divisione sensus symbolici biblici in historicum, moralem et propheticum, quos omnes ad sensum mysticum, significatu minus recto acceptum, referunt, jam diximus (S. 190). Historica symbola dicunt, quae

Herm. biblica. I.

19

ad eventus temporis praeterlapsi in memoriam revocandos faciunt, moralia, quae ad praecepta recte agendi spectant, et denique prophetica, quae eventus futuros designant. Prophetica porro in simpliciter prophetica, quae ejusmodi eventus futuros, qui proxime ad Christum ejusque salutis oeconomiam non pertineant, praesagiunt, et in prophetica per eminentiam, quae ad Christum ejusque regnum respiciunt, subdividenda esse existimant. Haec ultima symbola prophetica vere ad sensum mysticum, prout eum definivimus, reliqua ad sensum symbolicum referenda esse, ex dictis facile intelligitur ). Id vero adhuc notare juvat, quod hinc inde in s. Scriptura et in auctoribus profanis occurrant actiones singulares conjunctae cum verbis correspondentibus, quibus idem sensus simul mediate et immediate exprimitur, dum nempe scriptores aliique loquentes ponunt actiones, quae suapte indole idoneae sunt ad cogitata, quae elocuturi sunt, vividius describenda et animis auditorum et spectatorum acrius imprimenda. Ejusmodi itaque locis non tam sensus symbolicus purus et proprie dictus, quam potius symbolicus literali mixtus subest 3).

Cum vero sensus symbolicus proprie dictus sit sensus mediatus, sensui literali quorumdam locorum non minus quam mysticus peculiari divini numinis dispositione adjectus et superstructus, et propterea exceptio a regula, vi cujus singulis locis unus tantum sensus subesse censendus est, ubi adstruitur, certis indiciis probari debet. Ejusmodi indicia sunt:

1. Declaratio diserta, qua res vel actio descripta significativa asseritur, data ab auctore aut alio, cui fides habenda est *). 2. Actio ita comparata, ut jam sua indole aut datis adjunctis significationem quamdam innuat3).

3. Denique actio symbolice accipienda est, si a Deo vel homine, qui divina auctoritate gaudet, peracta aut ordinata narratur, quae sine ulteriori significatione careret prudenti consilio *).

Nihil refert, quod actionis significatio a spectatoribus fors cognita non fuerit, cum nec infans significationem ceremoniarum baptismalium noscat, quin haec propterea desit.

Minus certe tamen rem quamdam Dei auctoritate peractam eam solum ob causam symbolicam statui posse arbitramur, quod sensu literali nil Deo dignum referri videatur. Quis enim ubique definiri praesumat, quid Deo dignum sit aut indignum, quaeve

-

Dei consilia nobis fors hucusque incognita sensui literali actionis descriptae subsint? Nec magnae difficultates, quae sensum literalem premunt, certum actionis symbolicae indicium praebent, quia plura s. Scripturae facta leges naturae superant, adeoque sua natura intellectui hominis sibi soli relicto difficultates haud exiguas creant. Difficultates vero ab ejusmodi eventibus non interpretatione rationalistica, ut vocant, aut arbitraria assumtione sensus symbolici removendas, sed ad interpretandi praecepta, quibus sacrae literae ob divinam suam originem pendent, solvendas esse, ex dictis facile patet 7).

Quid vero res vel actio symbolica, quae occurrit, significet, aut ex adjecta explicatione, aut ex contextu, occasione et caeteris adjunctis, aut ex loquentis consilio plerumque sine difficultate cognoscitur ). Hinc inde tamen res manet aliquantum incerta ). Caeterum etiam in actionibus symbolicis plura non esse significativa, ex iis facile intelligitur, quae supra de imaginibus biblicis dicta sunt.

1) Exemplum rei symbolicae praebet lamina aurea in fronte summi Sacerdotis per vittam hyacinthinam alligata in signum, ipsum portare poenam eorum, quae Israelitae in muneribus et donariis deliquissent. Exod. XXVIII, 36-38. Actio symbolica reapse suscepta legitur Ezech. XII, 3. sqq., ubi Propheta jussus a Jehova egreditur vespere per parietem perfossum, et onustus vasis transmigrationis transit per populum ad indicandam sortem, quam subiturus esset Sedecias rex cum incolis Hierosolymorum. Actio symbolica narrata, quin revera suscepta fuerit, occurrit Jerem. XXV, 15. sqq., ubi narratur, Prophetam accepisse de manu Domini calicem furoris, et propinasse Hierosolymis, civitatibus Judae et cunctis regibus terrae; quo symbolo adumbrabantur calamitates illis imminentes. 2) Ad symbola historica pertinet celebratio Paschatis, ad recolendam memoriam liberationis ex Aegypto et salutis primogenitorum instituta, Exod. XII., nec non festum tabernaculorum, quo Hebraei octiduo tabernacula inhabitare tenebantur, in memoriam illius per Arabiam itineris introductum, in quo eorum patres etiam tabernaculis utebantur. Levit. XXIII, 42. 43. Symbolum morale est circumcisio juxta illud:,,Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius," Deut. X, 16. coll. ibid. XXX, 6. Jerem. IV, 4. Rom. II, 39. Symbolum simpliciter propheticum habetur Jerem. XXXII, 1 15., ubi Propheta Chaldaeis Hierosolyma obsidentibus divino instinctu emit agrum, actione hac symbolica indicans fore, ut Judaei in exilium abducti in patriam redeant. Ad symbola vero prophetica per eminentiam referimus typos ad Messiam ejusque regnum spectantes, quos supra §. 191. not. 3. §. 192. not. 6. 7. adduximus.

3) Hujus generis est, quod narratur I. Reg. XXII, 11.

„Fecit quoqué Sedecias, filius Chanaana (pseudopropheta) cornua ferrea, et ait (regi Achabo): His ventilabis Syriam, donec deleas eam."

*) Exempla hujusmodi declarationis haec sunto: Hos. I, 2-9. Propheta jussu Dei sumit conjugem, quae laborabat mala fama lasciviae et ab ipso Deo uxor Prophetae imago regni Israel, filius Jizreel vero, filia Loruchama et filius Lo-ammi ex hac conjunctione symbolica nati signa poenarum, regno Israel imminentium declarantur. Simili modo baptismus novae legis a Christo institutus a Paulo significativus monstratur, dum Rom. VI, 4. scribit: Consepulti sumus cum illo (Christo) per baptismum (per immersionem, qua tunc conferebatur) in mortem, in novitate vitae ambulemus.

ut

5) Ejusmodi actio est, qua summus Sacerdos die propitiationis egressus in atrium ante altare ambas manus capiti hirci graviter imponebat, quo symbolo eum omnibus peccatis, delictis et praevaricationibus Israelitarum oneravit, et demum viro tradidit, qui eum in loca deserta deductum liberum dimitteret, quo significabatur, Israelitas poena peccatorum liberatos esse. Levit. XVI, 21-22.

6) Huc referendus est locus Matth. XXI, 19. sqq. Macr. XI, 13. 14., ubi Christus ficum quamdam, quam juxta viam viderat, et in qua nihil repererat praeter folia, execratur, ita ut confestim exaresceret.

7) Ex hoc capite, quod Num. XXII, 20. sqq. de asina Balaami loquente narratur, quia res plane extraordinaria leges naturae superans est, non licet ita accipere, ac si esset actio symbolica, quae veritate historica carens suscepta narratur, quin reapse locum habuerit.

8) Explicatio actionis symbolicae extat Act. XXI, 10. sqq., ubi Agabus, qui sumta Pauli zona suos pedes et manus ligaverat, confestim hanc rem de futura Apostoli captivitate exposuit. Porro Ezech. V, 5., ubi Propheta disertis verbis indicat, quod symbolis praecedentibus III, 22. V, 4. adumbraverat. Actio vero Jerem. XXVII, XXVIII., qua sacer vates jugum ligneum gestat collo, quod etiam ad civitates et reges mittit, et pseudopropheta in collo ipsius frangit, Jeremias autem a Deo jussus jugum ferreum sibi faciendam curat, tum ex indole sua tum ex contextu aliisque adminiculis hermeneuticis sensum hunc habere facile intelligitur: futuram populi captivitatem primum mitiorem deinde duriorem esse. 9) Ita Hos. III. non certo liquet, num actione symbolica exilium decem tribuum longe tempore duraturum ante adventum Messiae; an recentior populi Israelitici dispersio et conversio Israelitarum ultimis temporibus secutura designetur.

§. 194. Opiniones de duplici s. Scripturae sensu minus rectae.

Limites vero, intra quos justam sensus mystici et symbolici explorandi rationem circumscribendam esse praeceptis praecedentibus monuimus, vario modo interpretes transgressi sunt.

1. Plurimi interpretes sensu mystico et symbolico, qui certis indiciis ostendi potest, tam parum contenti erant, ut non solum pluribus rebus ac personis biblicis vim typicam tribuerent, quibus hanc a Spiritu s. subjectam esse probari nequit, sed omnem modum excedentes sensu literali plane neglecto ubique nonnisi sensus sublimiores quaererent. Arbitraria haec Scripturae tractatio passim interpretatio allegorica, nonnumquam etiam mystica appellatur, licet a genuina, quam professi sumus, interpretatione mystica longe distet, imo proprii nominis interpretatio, cujus est sensum ab auctore spectatum eruere, non sit, sed mera accommodatio seu applicatio, qua sententiae biblicae ad alias, ac loquens intendit, transferuntur. Unde sensum allegoricum seu accommodatum, qui ejusmodi agendi ratione profertur, veri nominis sensum non esse, jam observatum est (S. 6. not. 2). Quam late usque ad recentiorem aetatem propagata interpretatio allegorica nihilominus fuerit, historia exegeseos abunde demonstrabit. Caeterum sobrius ac ordinatus interpretationis allegoricae, seu accommodationis exegeticae usus, qui cura sensus genuini non neglecta ad aedificationem populi christiani adhibetur, a nobis minime reprobatur. Conf. infra §. 235.

2. Altero demum saeculi XVIII. dimidio magna hujus rei mutatio facta est. Cum enim allegoriarum sectatores omnes limites transgrederentur, alii hoc abusu offensi in alterum extremum deflexerunt. Inter Acatholicos Jo. Guil. Rau opere contra Theologiam typicam a Jo. Dav. Michaelis delineatam edito plurimis confessionis suae asseclis auctor fuit, ut non solum allegoriarum venationem, sed omnem quoque sensum mysticum tanquam inanem et otiosum ingenii lusum respuerent, quibus quidam Catholicorum, ast pauci tantum, plus minusve suffragari non dubitarunt 1). Quantopere ejusmodi repudiatio sensus mystici testimonio s. Scripturae, menti ac usui Ecclesiae et ss. Patrum, nec non consensui Theologorum catholicorum vix non universali adversetur, ex dictis manifestum est.

3. Denique plures sunt interpretes recentiores, quibus sensus mediatus, mysticus et symbolicus idem notat3). Nos non habent consentientes. Etenim sensum mediatum, qui et realis nuncupatur, eum diximus, qui non immediate verbis, uti sensus verbalis seu literalis, sed per res verbis significatas indicatur

« PoprzedniaDalej »