Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis: Sie scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Quibus verbis Dominum praecipue praenuntiatam sortem suam ultimam, nempe mortem cruentam et resurrectionem spectasse, ex omni contextu (coll. Luc. XXIV. v. v. 17–27. 46. liquet. Jam vero istam sortem quod attinet, in lege Mosis vaticinia verbis immediate expressa, quae ad eam spectant, non deprehenduntur. Quam ob rem dubitare non licet, Christum adducto effato veteri Scripturae rationem typicam attribuisse, eumque aperientem Scripturae sensum ostendisse, antiquis rerum sublimiorum adumbrationibus suo adventu res ipsas successisse.

4) Ejusmodi est, quod Joan. XI, 49–52. legitur, ubi cum Caïphas Synedrio dixisset: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat." Evangelista subjungit: Haec a semetipso non dixit, sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente etc. Quo in loco, ut contextus manifesto docet, Caiphas monuit, magis conducere Jesum e medio tolli, quam ut totus Judaeorum populus manibus Romanorum pereat. Cui sententiae verbis proxime significatae, teste Joanne, ex intentione Spiritus sancti subest sensus alius longe sublimior hic: morte Christi expiatoria totum genus humanum esse redimendum. 5) Exemplum hujus rei praebet locus supra §. 190. not. *) commemoratus Hebr. IV, 3. sqq.

6) Ejusmodi discrimen inter sensum Prophetae et inter sensum a Deo revelante intentum hinc inde obtinere videtur in vaticiniis de regno Messiano. Etenim Prophetae hac de re nonnunquam ita loquuntur, ut regnum Messiae gloriosissimum quidem, ast terrestre prae oculis habere videantur. Quia vero Deus regnum Messiae spirituale constituere voluit, recte concluditur, Prophetis obscuram tantum imaginem hujus regni fuisse monstratam, ita ut ipsi sublimiorem ejusdem naturam non plene perspicerent. Conf. supra S. 85. not. 6. De sensu subjectivo et objectivo vide Ackermanni Introductionem, S. 76. pag. 223--225.

7) Exempla interpretationis Ecclesiae, e quibus ejusdem mentem sensui mystico patrocinantem cognosces, vide S. proxime sequente.

8) Quantopere mysticam interpretandi rationem Judaei et Christiani, et quidem Catholici et Protestantes coluerint, dicetur infra Parte II. Sect. II. in historia exegeseos. Conf. Fr. Münter, Handbuch der ält. Dogmengeschichte. Gött. 1802. T. I. p. 206-230.

S. 192. Regulae pro sensu mystico explorando.

Jam ex natura sensus mystici intelligi potest, ejus investigationem sat difficilem et incertam esse, nisi firmis praeceptis dirigatur. Etenim quia locorum, quibus hic sensus subesse censendus est, eam rationem esse diximus, ut duplicem sensum, praeter eum nempe, quem verba immediate exprimunt, alium sub

limiorem, rebus per verba indicatis peculiari divini numinis efficacia ac directione subjectum complectantur, quorum utrumque ea, qua par est, ratione respicere oportet, etiam interpreti attentio eo magis duplicanda est, quo minus sensum posteriorem communibus interpretandi legibus explorare datum sit. Quapropter in hoc sensu indagando saepius haesitabit, imo a recto tramite plane aberrabit, nisi certas regulas a peculiari duplicis sensus indole abstractas sibi prae oculis ponat, quarum ope cohibeatur, ne suae potius phantasiae figmenta, quam sensum a Spiritu s. intentum inquirat. Et profecto historia exegeseos abunde testatur, antiquiores et recentiores interpretes, sensu mystico non ea, qua oportet ratione quaesito, interpretamenta plane arbitraria ac omni fundamento destituta in medium protulisse, contra primum Hermeneuticae principium peccantes, quod e s. Scriptura eundem sensum, quem auctores sacri consideratis legibus, a quibus loquentes dependebant, in ea deposuisse censendi sunt, eruere jubet.

Regulae vero, quibus interpres hac in re dirigatur, sequentes sunt:

1. In sensu mystico explorando sensus literalis nunquam negli gatur, sed potius pro fundamento ponatur, cum res verbis immediate expressa typum seu imaginem rei sublimioris praebeat, ita ut sensus mysticus praeter vel super literalem datus hunc tam parum excludat, ut potius eum ulterius evolvat, rem sublimiorem ipsam exhibens, cujus ille obscuram umbram dedit. Licet vero hoc sit certissimum, plures tamen tum Judaeorum tum Christianorum interpretes hac in re ita alucinati sunt, ut defenderent, quosdam Bibliorum locos sensu literali penitus carere, et nonnisi mystico pollere 1).

2. Sensus mysticus vero locis biblicis non temere, sed tunc solum adstruatur, quando certis indiciis comprobatur. Etenim sensus s. Scripturae sicut cujusvis alius orationis in regula unus est (§. 6); extant tamen argumenta indubia, auctores in quibusdam locis peculiari Spiritus s. virtute ita directos fuisse, ut sensui obvio verbis expresso alium sublimiorem, ast arcanum superadderent (§. praeced.). Cum vero Spiritus sancti intentio ejusmodi vim in loquentes exserendi, nisi ab ipso manifestetur, cognosci non possit, interpreti s. Scripturae alia certa sensus mystici indicia non relinquuntur, quam ipsius Spiritus s. testimonia. Spiritus s. vero sensum mysticum attestatur:

a) Per auctores s. Scripturae inspiratos, inter quos primum locum occupant scriptores A. F., qui nobis sensum mysticum produnt, ubi res verbis significatas esse imagines rerum sublimiorum, nempe Christi ejusque sortis vel institutorum innuunt, licet ejusmodi locorum sensus nonnisi accedente historiae evangelicae comparatione, quae typicae praedictionis eventum exhibet, clare cognoscatur *). Sequuntur auctores N. F., qui non tantum sensum mysticum quorumdam locorum A. F. attestantur, dum vel res et personas ibidem ad literam significatas qua typos rerum et personarum N. F. diserte declarant3), vel illas ita adducunt, ut eas indole typica generali, quam institutis et eventibus A. F. adscribunt, comprehensas esse facile intelligas *), sed etiam dictis et factis N. F., quae ipsi commemorant, praeter sensum, qui verbis immediate subest, alium sublimiorem et arcanum attribuunt"). Quod vero attinet locos A. F. in N. F. alio, quam qui verbis proxime ac immediate subest, sensu adductos, difficile nonnumquam est dijudicare, num eis revera sensus mysticus subsit, an solum illustrationis vel ornatus causa ad rem, de qua agitur, applicentur. Hoc loco generatim observasse sufficiat, ejusmodi citatis sensum mysticum necessario attribuendum esse, quam primum adparet, auctores N. F. inspiratos reapse credere, iis ejusmodi sensum esse subjectum, quod inprimis obtinet, quando e sua sententia loquentes locos A. F. ad res novae legis comprobandas adhibent.

b) Nec minus Spiritus s. per Magisterium Ecclesiae loquitur. Etenim licet Ecclesia interpretationem singulorum locorum mysticam nullibi decisione dogmatica proposuerit, non desunt tamen s. Scripturae loci, quorum sensum mysticum sive in Conciliis innuit "), sive in libris liturgicis sat perspicue profitetur. Equidem dissimulandum non est, in precibus et ritibus Ecclesiae dicta biblica ad ornatum et vigorem augendum et ad pietatis sensa fortius excitanda frequentissime ita solum adhiberi, ut non nisi meram accommodationem exhibeant. Saepius tamen aliter res se habet. Nam si eventus et instituta A. F., quae cum rebus N. F. singularem similitudinem praeseferunt, et ejus generis sunt, ut eorum ratio typica manifesta sit, ab Ecclesia quasi studio ac diserte qua figurae

rerum sublimiorum, quae in nova salutis oeconomia extant, adducuntur, de illius mente, typicam indolem ejusmodi rerum antiquarum agnoscendi dubitare non licet. Quodsi ejusmodi indiciis in decretis et liturgia Ecclesiae obviis plus minusve clarum suffragium scriptoris inspirati aut magnus ss. Patrum consensus accesserit, certitudo haud parum augetur 2). 1) Hujus generis interpretes, qui sensum literalem negligerent, et in sectandis sensibus arcanis omnem modum excederent, fuisse Judaeos Alexandrinos, praecipue Philonem, et inter antiquiores Christianos Origenem et qui ejus partes secuti sunt, infra in historia exegeseos uberius exponetur. 2) Exempla hujus rei vide §. praeced. nota 1.

3) Huc spectat locus Joan. XIX, 33. 36. „Ut viderunt (milites) Jesum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. Facta sunt enim haec,

ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo;" quibus verbis Evangelista dicta, quae sensu literali ad agnum paschalem Judaeorum spectant, typice accipienda et in Salvatore mortuo adimpleta esse asserit. 4) Profecto quum Apostolus, ut monitum est (S. 191. not. 2.), legem veterem generatim umbram et imaginem novae legis declarasset, facile colligitur, ei, cum I. Cor V, 7. verbis:,,Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus," speciatim ad Exod. XII. respiceret, agnum paschalem Judaeorum typum Christi, agni paschalis N. F. longe sublimioris fuisse, licet id manifesto non dicat.

5) Quod Scripturam N. F. attinet, exemplum interpretationis ejusdem mysticae ab auctore inspirato datae habes supra §. 191. not. 4. Quo etiam spectare videtur Joan. XVII, 12. coll. XVIII, 9.

6) Quantum ad Concilia, Synodus Tridentina Sess. XIV. cap. I. De institutione Sacramenti extremae unctionis statuit: Extremam unctionem esse

vere et proprie Sacramentum N. T. apud Marcum quidem insinua – tum, per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum. Quibus verbis Concilium sanationem aegrotorum ope unctionis Marc. VI, 13. commemoratam haud obscure qua typicam adumbrationem Sacramenti extremae unctionis Jac. V, 14. 15. clare propositi innuit.

7) Ejusmodi interpretationes mysticae in liturgia Ecclesiae catholicae plures deprehenduntur; paucas commemorasse sufficiat. In benedictione cerei paschalis canitur: Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille agnus occiditur, cujus sanguine postes fidelium consecrantur. Similia in praefatione paschali occurrunt: Cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi etc. Profecto inter agnum paschalem et victimas A. F. et inter sacrificium, quod Christus morte sua violenta pro salute mundi in cruce obtulit, similitudo tam aperta intercedit, ut ratio figurae et figurati non possit non observari. Quapropter cum Ecclesia in laudatis ritibus dicta A. F.

instituta sat perspicue et absolute ad sacrificium Christi referat, dubitare non licet, ipsam rerum illarum typicam rationem profiteri, praesertim cum etiam plures loci N. F., quibus Christus agnus sacrificalis nominatur, uti Joan. I, 29. I. Cor. V, 7. I. Petr. I, 19. Apoc. V, 6. 12. XIII, 8. eandem expositionem confirment.

Aliud exemplum hujus rei in Canone Missae habetur, ubi post recordationem sacrificii Abelis et Abrahami additur: Et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Quibus verbis Ecclesia sacrificium, quod Melchisedechus pane et vino obtulit, incruenti corporis et sanguinis Christi in Eucharistia sacrificii typum fuisse, haud obscure innuit, in quam interpretationem Psalmo CX, 4. et Hebr. VII, 21. sqq. confirmatam Patres graeci et latini omnes, quotquot Melchisedechi ejusque sacerdotii meminerunt, mire conspirant. Praecipuos eorum nominatim allegare juvat.

Patres graecos quod attinet, primum nobis occurit Clemens Alexandrinus, qui lib. IV. Stomat. pag. 439. Edit. Paris. 1641. ait: Melchisedech, rex Salem, Sacerdos Dei Altissimi, qui vinum et panem sanctificatum dedit nutrimentum in typum Eucharistiae. S. Joannes Chrysostomus, homilia 36. in Genesim: Vide, inquit, propter honorem in Patriarcham collatum, quomodo Sacramentum insinuatur. Protulit enim panem et vinum. Videns typum cogita, oro, et veritatem, admirare divinarum Scripturarum accuratam diligentiam, quomodo superioribus saeculis et ab initio futura praesignata sint.

et

S. Cyrillus Alexandrinus lib. I. Glaphyrorum in Genesim scribit Aptavit itaque divinus Paulus haec ex similitudine clara ac manifesta Melchisedech Christo. Statuit autem symbolum sive typum Sacerdotii praestantioris, quam est legale, benedictionem Abrahae factam, vinique et panum oblationem. Neque enim alia ratione benedicti sumus α Christo magno et vero Sacerdote. Et infra: Ipsum etiam Sacerdotii modum in exemplum rei manifestae ob oculos posuit. Panes enim et vinum obtulit Melchisedech. Qui erat similitudo ac typus Christi, non carnaliter Sacerdotium administrantis, sed secundum virtutem vitae indissolubilis. Nutrit enim nos in immarcescibilem vitam mysticis sacrificiis.

S. Isidorus Pelusiota, epistola 431.: Melchisedech, ait, panibus et vino Sacerdotis munus obiens, per quae divinorum mysteriorum typum adumbrabat.

Patrum latinorum agmen ducit S. Cyprianus, epist. 63. ad Caecilium scribens: Item in sacerdote Melchisedech sacrificii dominici Sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declaravit in Psalmis Spiritus 8. ex persona Patris ad filium dicens: Ante luciferum genui te, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo

« PoprzedniaDalej »