Obrazy na stronie
PDF
ePub

Väter) bei denselben (dogmatischen und moralischen) Stellen, so ist der katholische Ausleger nach unserem Canon und der ganzen Gesinnung der Kirche natürlich auch daran gebunden. Hier ist dann die Auslegung des katholischen Auslegers eine blosse Nachexeges, aber auch nur hier in diesem äusserst seltenen Falle, und in dem eben so seltenen, wo die Kirche einen gewissen Schriftsinn dogmatisch bestimmt hat."

2) Cujus rei exemplum habetur in Frint's theolog. Zeitschrift, IX. Jahrgg. Tom. I. p. 246 sqq., ubi locus biblicus Joan. XX, 23. ab Ecclesia solemniter declaratus (conf. supra §. 179. not. 3.) etiam contra aliorum perversas expositiones vindicatur.

§. 186. In quantum libertas catholici interpretis expositione Ecclesiae authentica non restringatur.

Quamvis catholici interpretis arbitrium authentica, quam hucusque exposuimus, interpretatione ita restringatur, ut teneatur non solum omnem interpretationem respuere, quae fidei catholicae sive generatim, sive quoad speciales Ecclesiae de sensu biblico decisiones repugnaret, sed etiam locos ab Ecclesia dogmatice definitos positive juxta sensum Ecclesiae interpretari; in pluribus tamen catholicus quoque interpres fidei suae obligatione adeo non stringitur, ut integra doctae interpretationis libertate gaudeat. Liber quippe est

1. in exponendis locis, qui ad dogmata morumque praecepta stricte talia non spectant, qui maximam s. Scripturae partem constituunt 1).

2. His accensendi sunt etiam loci ex aliquorum solummodo judicio dogmatici, quin ab Ecclesia qua tales declarati fuerint *).

3. Libera quoque est expositio textuum dogmaticorum et moralium, dummodo non dogma definitum, sed meram Theologorum opinionem concernat 3).

4. Denique in ipsis dogmatice definitis locis eruditionem suam multiplici ratione exercere potest, nec non debebit, qui officio suo satisfacturus ejusmodi locos modo supra indigitato (§. 185) tractare), et praecipue contra adversarios, qui auctoritatem Ecclesiae non agnoscentes illos pervertunt, paribus armis defendere voluerit 5).

1) Egregie in hanc rem Lud. Ant. Muratorius 1. 1. libr. I. cap. XXIII. scribit:,,In profanae literaturae partibus, imo in ipsis Scripturis interpretandis, ubicunque non agitur de salutari illa fidei et caritatis doctrina, nunquam ita premimur auctoritate aut sanctitate aut eruditione majorum,

ut si quid melius, verius, aut saltem verisimilius ac probabilius nobis

occurrat, proferre atque etiam adoptare non liceat, dum Scripturae sanctae veracitas dignitasque ubique intacta servetur."

[ocr errors]

ma be a Vulg. Scio enim, quod Redemtor meus vivit,

et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo;" qui locus, licet eum plurimi gravibus ducti rationibus ad doctrinam de resurrectione mortuorum referant, salva tamen fide aliter, puta de spe recuperandae sanitatis exponi potest, quum ab antiquioribus ac recentioribus interpretibus vario modo translatus et expositus sit, et dogma de resurrectione mortuorum salvum maneat, etsi locus iste de illa non agere asseratur. Conf. ad hunc locum Allioli, Heil. Schrift. T. III. p. 37. 3) Sic, quamvis ex Matth. XVI, 18. 19. summi Pontificis infallibilitatem plures adstruant, authentica tamen interpretatione non cogimur, haec verba de ea exponere; nec contra Ecclesiae fidem peccaret, qui e Gal. II, 11. ejusdem infallibilitatem negaret, quia infallibilem esse summum Pontificem solum, non dogma decisum, sed Theologorum opinio est, licet caeterum ejusmodi usus loci posterioris, ad justam interpretandi rationem aestimatus, nobis minime probaretur. Conf. §. 91. not. 4.

4) Valeat illud Vincentii Lirinensis, Commonit. cap. XXVII. „Intelligatur te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen, quae didicisti, doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.” 5) Bene de hac re monuit Jos. Pletz in Frint's theolog. Zeitschrift, Jahrg. IX. T. I. pag. 258 sqq., ubi, cum demonstrasset, interpretationem locorum ab Ecclesia definitorum stricte dogmaticam esse firmiterque tenendam, ita prosequitur: „Ich rede aber von der katholischen Interpretation an katholische Leser oder Zuhörer; denn dass man bei jenen, welche die Principien des Katholicismus nicht anerkennen, auf eine andere Weise verfahren, und sie aus ihren Principien belehren und überweisen müsse, wird jeder eingestehen und, wenn er nicht thōricht ist, auch befolgen."

§. 187. An querendum sit de authenticae interpretationis jugo ?

Ex dictis abunde patet, vana esse, quae de frenis ab Ecclesia catholica suorum interpretum judicio injectis jactitantur. Cum vero Protestantes haud raro submissionem, qua Ecclesiae Magisterium in exponendis Bibliis veneramur, servilem et progressui scientiarum adversantem esse autument, appendicis loco ad hujus capitis finem sequentes observationes subjungere liceat:

1. Ipse religionis nostrae sanctissimus auctor ejusque Apostoli doctrinam suam, ut jam supra dictum est (S. 175), declara

runt immutabilem. Unde nec ipsi Protestantes, qui sincere sese subjiciunt fidei christianae, quae in se semper eadem manet, a jugo Christi liberi sunt, utpote immutabilibus ipsius praeceptis adstricti1).

2. Si auctoritas Ecclesiae, prout persuasum nobis est, revera ex institutione ipsius Salvatoris normam interpretationis biblicae constituit, haec ab omnibus Christianis eodem animo erit recipienda, quo alias dispositiones divinas recipere convenit 2).

3. Ipsi Protestantes legibus Hermeneuticae universalibus, imo, nisi rationalismo indulgentes revelationem materialem ac inspirationem respuerint, peculiaribus etiam, ex divina Scripturae origine derivatis, libertatem suam subjiciant oportet; si nobis insuper regula ex Ecclesiae catholicae fide addatur, quid adeo querendum erit? Nonne mox inde ab origine sic dictae reformationis usque ad Semlerum omnes fere Protestantes uno ore interpretem biblicum Ecclesiae fide teneri dixerunt 3) ?

4. Magisterium vero Ecclesiae eo gratiori suscipere animo oportet, quo exoptatior est in tanta s. Scripturae obscuritate quaedam lucerna, quae tenebras lumine suo collustret *).

5. Experientia ipsos Protestantes docuit, quo spretum Ecclesiae catholicae Magisterium et privatus Scripturam interpretandi spiritus illimitatus perducat, cum fere nesciant, quid credant, quidve in fide negent; quid? quod plurimi eorum omnem revelatam religionem prorsus abjecerint 5). Nobis autem Ecclesiae doctrina est anchora, quae in necessariis fluctuare non sinit, in dubiis vero, et quae ad dogma non pertinent, libertatem interpretationis biblicae non impedit ). In necessariis interpretatio nostra non ipsius interpretis humani intelligentiae, sed divinae Spiritus sancti directioni innititur, et proin summa veritate gaudet.

6. Denique exortis de genuino s. Scripturae sensu controversiis judicium Ecclesiae catholicae est plane necessarium. Etenim Scriptura ipsa, ad cujus tribunal Protestantes, ii saltem, qui auctoritatem librorum symbolicorum excusserunt, omnes, quae de recta illius intelligentia exoriuntur, lites revocant, judex mortua est, quae nec litigantes audire, nec sententiam dicere valeat 7).

1) Hac de re legi meretur liber, qui verba Christi Matth. XI, 29. 30. graece in fronte habet. "Αρατε τὸν ζυγόν μὲ ἐφ ̓ ὑμᾶς κ. τ. λ. Sind die Symbolischen Bücher ein Joch für die freie evangelische Kirche? gegen den Oberconsistorialrath Büsching untersucht von Wettengel 1790.

2) Sicut omnibus praeceptum est, qui Christi signa sequuntur, ut baptismum ab eo ordinatum suscipiant, ita quoque pari submissione Magisterium Ecclesiae, quod Dominus ad doctrinas revelatas, adeoque etiam biblicas declarandas ac definiendas constituit, admittere oportet.

3) Quantopere antiquiores Protestantium Theologi in interpritatione biblica librorum Symbolicorum rationem habendam esse existimaverint, infra §. 238. not. 2. dicetur.

Propter hanc s. Scripturae obscuritatem etiam in iis, quae ad fidem et mores pertinent, interprete non minus indigemus, quam ille eunuchus legens prophetiam Jesaiae, in qua sermo habetur de Christo, interrogatus a Philippo: Putasne intelligis, quae legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi, Act. VIII, 30. 31. De necessitate interpretationis sacrarum literarum dogmaticae propter earum obscuritatem legi merentur, quae erudite scribit J. Perrone 1. 1. Vol. III. P. II. cap. III. pag. 76 sqq.

5) Dissidia et pessima interpretationis consectaria, ad quae recentiores Protestantes rejecta omni auctoritate deducti sunt, historia exegeseos abunde testatur, et ipsi cordatiores Protestantium Theologi amare deplorant. Conf. §. 239. not. 3.

6) Inde est, quod in exponendis effatis biblicis, quae ad fidem et mores pertinent, interpretes catholici omnes conveniant, licet in aliis magna sententiarum diversitas ipsis quoque non desit, e. g. Gal. III., 20. Etenim, ut scribit s. Augustinus in epist. 54. ad Januarium, cap. 2.,,In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus charitas statuitur." 7),,Scriptura judex est mortuus, qui nec litigantium utrinque rationes audire, nec sententiam ipse eloqui valet. Quodsi in humana aliqua republica talis judiciorum forma esset praescripta, ut nulli essent judices vivi, sed solis exaratis literis controversia finiretur, praeterquam quod forma judicandi stultissima esset, nullus esset ligantium finis." Melch. Canus, De locis theolog. Lib. II. cap. VII.

S. 188. Conclusio.

Itaque tantum abest, ut libertas et progressus Hermeneuticae biblicae per authenticam Ecclesiae catholicae interpretationem impediantur, ut potius ejus ope singulari modo promoveantur. Profecto ampliorem in quovis scientiarum genere excolendo libertatem requirere non potes, quam ut mentem tuam excussis cunctis praejudiciis ac erroneis hominum opinionibus soli veritati subjicere cogaris; nec majorem disciplina quaevis perfectionem aspirare potest, quam ut ad scopum praefixum adhibitis aptissimis, quae haberi possunt, subsidiis feliciter pertingat. Jam Hermeneutica biblica, cujus est genuinum hagiographorum sensum omnibus, quae praesto sunt, adminiculis rite applicatis eruere, si cum legibus sci

entiae, quibus superstructa est, simul Ecclesiae Magisterium conjungit, interpretem in omnibus, quae ad salutarem fidei morumque doctrinam pertinent, a recto tramite aberrare non permittit, et praecluso, in quem interpretes acatholicos incidisse videmus, errorum labyrintho, utpote non ipsorum hominum intelligentiae innixa, sed Spiritus s. testimonio confirmata indubitata gaudet auctoritate, ita ut summam sensus biblici veritatem subministret. Quae cum ita sint, manifestum est, Hermeneuticam biblicam, ubi interpretatio Ecclesiae accesserit, remotis errandi periculis, quibus omne, quod est humanum, sine altiori adjumento obnoxium est, vere liberam esse, et ad summum, qui haberi potest, perfectionis gradum attingere. Equidem interpres catholicus auctoritate Ecclesiae impeditur, quo minus in rebus fidei et morum in medium prolatis hypothesibus audacioribus splendeat, et novis, quae mutabili genio temporis arrident, commentis nominis celebritatem venetur. Haec tamen eum non movent, quia, sicut quivis scientiae genuinae vere studiosus, solam veritatem quaerit, quae una et immutabilis est, sicut Christus ipse, qui eam annuntiavit. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula; et: Fundamentum alind nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus *).

*) Hebr. XIII, 8. I. Cor. III, 11. Confer etiam S. 175. not. 1. 2. Si quaeris opera, quae de authentica Ecclesiae catholicac interpretatione agunt, praeter alia commendari merentur:

1. Institutiones hermeneuticae, et quidem: D. Czerny, Institutiones Hermeneut. Lib. I. cap, XV. pag. 285-300. Lib. II. cap. VI. VII. pag. 80-142. Joan. Ranolder, Herm. bibl. gen. Principia rat. christ. et cath. P. III. pag. 243 - 335. Mich. Wittmann, Principia catholica de s. Scriptura. Ratisbonae 1793. Deutsch: Katholische Principien von der heil. Schrift, übersetzt von Handwercher. Landshut 1834. Cap. VII. pag. 170-185.

2. Libri dogmatici, quo spectant: Fr. B. Liebermann, Institutiones theol. Edit. III. Moguntiae 1831. Tom. II. P. II. cap. I. Art. III. §. III. pag. 393 sqq. J. A. Moehler, Symbolik. Edit. III. pag. 358–394.

140.

J. Perrone, Praelectiones theol. Vol. III. cap. III. p 74 -
3. Scripta periodica, ex quibus nominamus: Jac. Frint's theol.
Zeitschrift: Die Aussprüche des christlichen Alterthums über die richtige
Erklärung der heil. Schrift, von Jos. Pletz. XII. und XIII. Jahrg. Wien
1824. 1825. J. Pletz, Neue theol. Zeitschrift: Ueber die Anwendung
der bibl. herm. Regel: Beachte die analogia fidei, von Wenz. Kozelka.
VI. Jahrgg. Wien 1833.

« PoprzedniaDalej »