Obrazy na stronie
PDF
ePub

infallibili suo Magisterio indivulso nexu conjunctam tenebat, et exigente necessitate exercebat (§. 174.), sibi etiam successu temporis diserte vindicavit. Etenim ut acta antiquiorum Conciliorum mittamus *), Ecclesia in Synodo Tridentina congregata, cum tempore sic dictae reformationis novatores, plura doctrinae catholicae capita respuentes, s. Scripturam ad suos sensus contorquere conarentur, quaestionem de interpretatione s. Scripturae solemni decreto definire suum esse duxit. En ipsa decreti, quod Synodus Tridentina in Sess. IV. de editione et usu sacrorum librorum sanxit, verba : „Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat, statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat. Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei e morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium sacram Scripturam ad suos sensus contorquens contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimen consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent."

Cum itaque per rationes adductas extra omne dubium positum sit, ad Ecclesiam spectare, s. Scripturam juxta depositum fidei, quod in sinu suo custodit, authentice interpretari, porro inquirendum est, qua ratione Ecclesia catholica authenticam interpretationem praebeat, et quis sit hujus interpretationis usus.

*) Concilium Trullanum (alias Quinisextum appellatum) anno 692. celebratum Canone 19. iis, qui praesunt Ecclesiis, injunxit: Si ad Scripturam pertinens controversia aliqua excitata fuerit, ne eam aliter interpretentur, quam quomodo Ecclesiae luminaria et doctores suis scripturis exposuerunt. Conf. M. L. Bail, Summa Conciliorum omnium. Patavii 1723. Tom. I. p. 336.

Concilium Lateranense V. Sess. XI. hanc statuit legem :

Mandamus

omnibus (qui evangelicam veritatem populum docturi sint), ut Scripturam juxta interpretationem Doctorum, quos Ecclesia vel usus diuturnus approbavit, explanent (Bail 1. c. Tom. I. p. 64.).

B.

RATIO AUTHENTICAE INTERPRETATIONIS ECCLESIAE CATHOLICAE.

§. 177. Ecclesia catholica varia ratione sacram Scripturam exponit.

Quodsi itaque Ecclesia catholica authentica est s. Scripturae interpres, quaerendum porro est, quomodo interpretationem sacri codicis edat. Rationem quod attinet, qua Ecclesia catholica sacras literas exponit, ipsi tum generalem earumdem interpretationem, tum speciales circa sensum biblicum decisiones in acceptis referimus. Et primum quidem, quia recta s. Scripturae intelligentia ab Apostolorum eorumque discipulorum institutione ore tradita pendere inde a primis temporibus merito credebatur, eo ipso Ecclesia catholica generatim s. Scripturam explicare dicenda est, utpote quae totum fidei depositum ex eadem viva Apostolorum praedicatione acceptum sine omni immutatione ac erroris admixtione in sinu suo custodit et credendum proponit. Dein ea quoque munere interpretis s. Scripturae speciali ratione fangitur, dum eidem traditioni apostolicae insistens sensum biblicum circa singulas doctrinas fidei et morum vel per decreta Conciliorum, vel per unanimem sanctorum Patrum consensum, vel denique per universalem fidei professionem ac usum, in administratione Sacramentorum et cultu religioso observatum, definit. De quibus jam singillatim pauca dicemus.

S. 178.

1. GENERATIM PER DEPOSITUM FIDEI, SEU ANALOGIAM

DOCTRINAE CATHOLICAE.

Si jam ex iis, quae hucusque disputavimus, notionem depositi, quod in Ecclesia catholica custoditur, fidei, ejusque ad s. Scripturam relationem probe cognoveris, facile intelliges, quantopere per illud doctrinae biblicae interpretatio adjuvetur. Quia enim depositum fidei aliud non est, quam Apostolorum, qui a Jesu Christo missi, a Spiritu s. illustrati et confirmati sunt, praedicatio in vivo Ecclesiae Magisterio perpetuo subsistens, et omnem

salutis doctrinam complectens, cujus magna pars successu temporis pro data occassione ac Ecclesiarum vel singulorum fidelium exigentia ab Apostolis et discipulis Domini adjuvante eodem Spiritu s. literis consignata est, quin unquam cessaverit aut immutata fuerit haec apostolica praedicatio, et quia proin ea est Apostolorum viva voce propagatam praedicationem inter et s. Scripturam relatio, ut ambae simul integrum veritatum divinitus revelatarum corpus a Jesu Christo in sinu Ecclesiae suae depositum complectantur, ita tamen, ut prior etiam sola omnem divinam revelationem scriptam et non scriptam, posterior vero partem literis mandatam solum comprehendat; per se patet, doctrinas s. Scripturae non posse discrepare ab iis, quae in vivo Ecclesiae deposito sunt custoditae, sed necessario cum iis plane consentire, imo, in quantum consignatae sunt, easdem esse 1).

Quae cum ita sint, facile sequitur, congruentiam in summa doctrinae revelatae tum scriptae tum viva voce traditae in Ecclesia catholica deposita et divina auctoritate constituta, quam recte analogiam doctrinae seu fidei in sensu catholico dixeris, esse principium hermeneuticum objective certum et omni exceptione majus, ad quod velut ad lapidem lydium omnis s. Scripturae interpretatio dirigi et dijudicari debet 2).

1) Non minus vere quam apte Moehler observat: „Der wesentliche Inhalt der heiligen Schrift ist der Kirche ewig gegenwaertig, weil er ihr Herzblut, ihr Odem, ihre Seele, ihr Alles ist." Symbolik. edit. III. pag. 383. 2) Ex dictis facile perspicitur, quantum discriminis inter analogiam fidei seu doctrinae generatim acceptam, quae etiam a Protestantibus, iis certe, qui inspirationem ac revelationem credunt, qua principium hermeneuticum adoptatur, et inter analogiam fidei in sensu catholico sumtam intercedat. Illa enim in summa doctrinae ponitur, quae e sacris literis et si placet, ex effatis quorumdam, qui sacris scriptoribus aetate proximi sunt, Patrum subjectiva diversarum religionis societatum, vel etiam singulorum interpretum intelligentia eruitur, et proin pro diversitate, quae in hominum ingeniis deprehenditur, variabilis est et multiplex (conf. §. 158. not. * S. 163. not. 2.), ita, ut humana tantum auctoritate polleat. Quare non est, quod miremur, teste historia reapse aliam sectam aliam doctrinae summam ex s. Scriptura sibi sumsisse. Longe aliter res se habet, si analogia fidei in sensu catholico accepta spectatur. Cum enim fidei catholicae complexum ex sacris literis et praedicatione Apostolorum desumtum et infallibili Magisterio definitum comprehendat, objectivam veritatem exhibet, et pro interpretatione s. Scripturae merito norma directrix omni exceptione major habetur.

II. PER SPECIALES DECISIONES, ET QUIDEM,

S. 179.

a) per decreta Conciliorum generalium.

Quemadmodum Ecclesia catholica per vivum fidei depositum, quod in sinu suo custodit, generatim pro interpretanda fidei et morum doctrina normam directricem nunquam non exhibuit, ita quoque exigente necessitate in conciliis oecumenicis congregata, respiciens ad illud depositum, speciales decisiones de sensu biblico edidit.

Equidem etiam antiquiora Concilia s. Scripturam in rebus fidei et morum speciali ratione exposuerunt, dum damnatis doctrinis heterodoxis perversas quoque, quibus auctores et patroni illarum locos biblicos ad suos sensus contorserunt, interpretationes vel directe, id est disertis verbis, vel indirecte reprobarunt (S. 174), falso haereticorum sensui verum, quem apostolica traditio suadebat, sensum substituentia 1); caeteris longe plura tamen hac in re praestiterunt Patres Tridentini, qui sui temporis iniquitate coacti, ex professo versionem latinam Vulgatam authenticam declararunt, et nonnullos N. T. locos sensu certo atque definito exposuerunt. Primum quod attinet, quia sacrosancta Synodus in decreto supra laudato (§. 176.) statuit et praecepit, ut Vulgata versio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, ad usum publicum pro authentica habeatur, et ut eam sub nullo praetextu rejicere liceat, sequitur, versionem hanc quoad substantialia esse fontibus conformem ita, ut nullo defoedata sit errore, ex quo perniciosum aliquod dogma fidei et morum colligi possit3). Dein decisiones, quibus Concilium nonnullos locos N. T. ad fidem et mores spectantes cum provocatione ad vivam traditionem in sinu Ecclesiae depositam sensu certo atque definito solemniter exposuit, vim et auctoritatem definitionis dogmaticae habent, ita ut sensus talium locorum sic declaratus ac propositus sit objective et absolute certus 3).

Ab his vero solemnibus sensus quorumdam locorum definitionibus bene distinguendi sunt loci biblici illi, quibus interdum Concilia ad dogmata confirmanda utuntur. Priores infallibiles judican

tur; posteriores tantum valent, quantum ad veritatem comprobandam pollent *).

1) Sic Concilium Sardicense, quod passim adpendicem Concilii Nicaeni I. habent, impiam et vitiosam appellat interpretationem, qua verba Joan. X, 30.,,Ego et Pater unum sumus" de mero consensu et concordia exponuntur, simulque verba illa de unitate substantiae, quae in Patre et Filio eadem est, intelligenda esse affirmat. Concilium Nicaenum II. quoad verba Exod. XX, 4. „Non facias tibi sculptile, neque omnem similitudinem" definivit, hoc praeceptum ad Hebraeos solum pertinuisse et cultui imaginum non obstare.

2) Synodum Tridentinam dicto sensu Vulgatam dixisse authenticam, testatur Andreas Vega, theologus Hispanus, qui Concilio interfuit: De Justific. libr. XV. cap. 9. Colon. 1572. pag. 692. Quodsi Dr. D. Haneberg, ad cujus uberiorem ac eruditum hujus rei tractatum (Geschichte der bibl. Offenbarung p.747-758) ablegamus, existimat, versionem nostram vi decisionis Tridentinae documentum esse, quo doctrinae, quae in sacris literis divinitus patefactae habentur, accurate et certe cognosci queant, quantum ad rem ipsam ad idem redit. Quo vero jure Vulgatae versioni tanta auctoritas tribuatur, vel ex doctissimorum Protestantium judicio patet, qui minime eam in suspicionem incurrunt, quod Ecclesiae catholicae faveant. Quia superfluum foret, illorum testimonia repetere, quae §. 36. nota 7., ubi de versionis Vulgatae praestantia ad explorandum usum loquendi bebraicum V. T. sermo fuit, laudavimus, hoc loco solum Hugonis Grotii effatum, ad rem praesentem accomodatissimum adducere placet:,,Tutissima omnium iis, qui nec hebraice nec graece didicere, est Vulgata versio, quae nullum habet malum dogma, sicut tot saeculorum et gentium consensus judicavit." Opp. theolog. Tom. III. Amstelod. pag. 674. in Voto pro pace ecclesiastica.

3) Tales loci a Concilio Tridentino dogmatice definiti sunt: Joan. XX, 23. de quo Sess. XIV. Can. III. sic legitur: Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, non esse intelligenda de potestate remittendi peccata in Sacramento poenitentiae, sicut Ecclesia semper intellexit, detorserit autem contra institutionem hujus Sacramenti ad auctoritatem praedicandi Evangelium, anathema sit. Quae sensus loci laudati definitio in eadem Sessione, cap. I. de necessitate et institutione Sacramenti poenitentiae uberius adhuc declaraPorro Jacob. V, 14. 15. (Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei) Sess. XIV. cap. I. de institutione Sacramenti extremae unctionis coll. Can. I—IV. sequentibus definivit: Quibus verbis, ut ex apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet (Jacobus Apostolus) materiam, formam, proprium ministrum et effectum hujus salutaris Sacramenti. Non minus

tur.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »