Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod jam attinet A. F., revelationes patriarchis factae, inprimis lex mosaica efficiebant doctrinarum complexum, quas omnes Hebraei, nullo repugnante, ratas habuere, quibusque convenienter ex hac ipsa ratione loci A. F. fors ambigui, et qui contradicere illius veritatibus videntur, definiendi veniunt 1). Quia tamen lex paedagogus noster fuit, ducens ad Christum *), et ita sapientiae divini legislatoris convenit, ut humanum genus a tenuioribus ad perfectiora, a facilioribus ad difficiliora perduceret, non mirum est, quod videmus, in libris A. F. divina consilia, inprimis illud de salvando homine per Messiam, sensim hominibus innotuisse, plura etiam primum tantum obscure adumbrata et dein secundum varias aetates quasi indies clarius fuisse revelata. Caveat igitur interpres, ne in usu analogiae A. F. ullum sensum verbis Scripturae tribuat, quem illius temporis conditio, qua liber exaratus est, non ferret 3).

1) Sic Deus jam inde ab initio Geneseos per omnem saeculorum subsequentium seriem Dominus totius universi, spiritualis, sanctus et justus, et adeo eminens et sublimis describitur, ut ab omni affectu et labe humana et mutatione aut limitatione alienissimus cognoscatur. Conf. Genes. I, 1. sqq. Jes. XL, 13. 17. sqq. Deut. IV, 12. sqq. Levit. XI, 44. Deut. XXXII, 4. Ps. CXLV, 17. Genes. III, 9. sqq. IV, 10. sqq. VI, 1. VII. 31. Job. XI, 7-10. I. Reg. VIII, 27. Jerem. XXIII, 24. Ps. L. Num. XXIII, 19. I. Sam. XV, 29. Ps. CII, 26-28. Mal.. III, 6., quibus accenseri possent innumera Mosis, Prophetarum et Psalmorum effata, quae supremi numinis perfectiones aut diserte docent, aut notissimas ponunt. Quare loci, quibus Deus sistitur numen Israelitarum nationale, aut poenitentia ductus, aut dormivisse et evigilasse, aut descendisse, aut ei animi motus affectionesque attribuuntur, illis fidei hebraicae capitibus de Dei natura et attributis convenienter exponantur.

2) Ὥστε ὁ νόμος παιδαγωγὸς ἡμῶν εἰς Χριστὸν, Itaque lex nobis paedagogus fuit ad Christum, i. e. cohibita hominum vitiositate perfectiorem Evangelii religionem praeparavit Gal. III, 24.

3) Quapropter interpres ea, quae Moses Deut. XII, 13. 14. coll. Levit. XVII, 4-7. praecepit de sacris in tabernaculo tantum aut templo faciendis, non exigat ad illa, quae Malachias scribit I, 11.,,Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda", quia in posteriori loco jam clarius praenuntiatur sacrificium N. F., cujus perfectior indoles Mosis tempore tali ratione nondum erat revelata.

§. 161. Usus analogiae pro N. F. interpretatione.

Magis adhuc conspicua est congruentia doctrinarum, quas libri N. F. complectuntur. Plures enim doctrinae Jesu Christi palmares ab omnibus certo et clare proponuntur, aliae ex ingenio integrae N. F. disciplinae evidenter cognoscuntur. Ad analogiam istarum doctrinarum omnibus communium ii Scripturae N. F. loci exigendi et explicandi sunt, qui illis minus convenire aut omnino contradicere videntur *).

*) Ad doctrinas, quas omnes N. F. auctores certo ac manifesto tenent, e. gr. spectant, Jesum Christum verum Deum simulque verum hominem esse; cum fide in Jesum Christum bona opera necessario esse conjungenda etc. Quae capita ex summa N. Foederis firmiter tenens interpres, Joan. XIV, 28. Quia Pater major me est et Marc. XIII, 32. De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater non de Christo Deo, sed de Christo homine, contra Joan. X, 30. Ego et Pater unum sumus non de eo homine, sed de eo Deo explicabit. Nec minus ex eadem N. F. doctrina intelliget, locum Joan. I, 14. ó λóyos σὰρξ ἐγένετο exprimere sensum, eum praeter verum corpus etiam animam humanam assumsisse. Pari ratione effatum Pauli Rom. III, 28. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. ita exponendum est, ut cum Gal. V, 6. I. Cor. XIII. Jac. II, 14. sqq. et cum omni legislatione evangelica consentiat. Convenienter omni Evangelii ingenio etiam sententiae, quales sunt Matth. VI, 19. de non quaerendis thesauris terrestribus, et VII. 1. de vitando judicio cum restrictione intelligendae sunt.

§. 162. Usus analogiae fidei in utriusque Foederis expositione.

Cum Jesus non tam sustulerit, quam potius adimpleverit A.F.), quippe qui legibus ceremonialibus, culturae ac circumstantiis illius temporis adcommodatis, sublimiorem cultum substituit 2), doctrinas in A. F. vix indigitatas aut obscure tantum adumbratas perspicue proposuit ), alias ad majorem perfectionem perduxit *), imo et novas omnibus temporibus ac locis aptas adjecit3), non quidem promiscue doctrinae A. F. ad doctrinas N. F. et vice versa istae ad illas revocari et exigi possunt "); attamen haud pauca principia Bibliis superstructa Judaeis et Christianis sunt communia, quae propterea haud leve ad mutuam sententiarum utriusque foederis interpretationem subministrant ").

1) Nolite putare, ait Dominus Matth. V, 17., quoniam veni solvere legem aut Prophetas, non veni solvere sed adimplere.

2) Dum Judaeorum Deum colendi modum, cxternis potissimum ritibus occupatum et certo loco adstrictum, ad cultum evexit naturae Dei magis accommodatum, qui imprimis in interna hominis perfectione, recta nempe rerum divinarum cognitione atque integerrima vitae sanctitate ponatur, ubique terrarum peragendus Joan. IV, 21-24.

3) Huc spectat mysterium ss. Trinitatis, quod in antiqua lege vix obscure indicatum, Evangelium claris verbis docet. Conf. Matth. III, 16. 17. XXVIII, 19.

4) Inter capita ad majorem perfectionem perducta referimus matrimonium, quod Christus sublata polygamia et rejecto libello repudii legis mosaicae unum atque non solvendum declaravit. Matth. XIX, 5. sqq. Marc. X, 2—12. Luc. XVI, 18. I. Cor. VII, 10. 11. 39.

5) Ad nova per Christum data pertinent: Religio et Ecclesia omnibus gentibus destinata et accommodata atque usque ad finem mundi duratura; salutis subsidia efficacia, cujus generis sunt novae legis Sacramenta et Sacrificium Missae.

6) Profecto frustra se exerceret interpres, si in expositione A. F. omnes illas veritates, quas de tribus ss. Trinitatis personis, de gratia ac justificatione, de praestantia virginitatis cognovere Christiani, et in isto inveniri contenderet, et jam aetate legis mosaicae populo Hebraeo innotuisse vellet evincere. Vice versa duriora A. F. statuta de jure talionis, de conditione uxorum et servorum aliaque hujus generis ad legem charitatis et libertatis in N. F. commendatam exigere non licet.

7) Sic plures notiones de Deo, de providentia atque hominis dignitate, nec non leges morales Novum Foedus communes habet cum A. F.; quapropter sententiae biblicae, quae circa has res obscurae sunt, ex analogia utriusque foederis explicari possunt.

res

Licet vero, ut ex dictis patet, doctrinae N. F. illis A. F. perfectiomagis completae ac perspicuae sint, repugnantiam tamen inter has et illas locum habere non posse ob divinam Scripturae originem, Sect. Il. Cap. I. §. 170. dicetur.

§. 163. Usus doctrinae primorum Ecclesiae Patrum in expositione

s. Scripturae.

Sicut ex assertis Xenophontis placita Socratis, magistri ipsius, edocemur, et generatim discipuli sententiarum, quas magistri profitebantur, difficiliorum optimi interpretes censendi sunt, suis effatis rationem subministrantes abstrusiora illorum sensa explicandi: ita quoque ex doctrina primorum Ecclesiae Patrum, qui Joannis, Pauli aliorumque Apostolorum discipuli, vel aetatis proxime sequentis fuerunt, jure merito eruendum est, quid Apostoli, adeoque quid ipse Salvator Jesus credendum agendumque proposuerit 1). Unde ex natura rei jam nemo sanus traditionem

primitivae Ecclesiae pro interpretanda s. Scriptura rejicere potest). Dolendum solummodo est, pauca tantum Patrum ex primis aerae nostrae temporibus restare scripta, quibus doctrinae christianae consignatae inveniantur.

1) Itaque ex antiquissimis Patribus, haud dubie viva Apostolorum eorumve discipulorum praedicatione instructis rite cognosces, verba Domini in s. Coenae institutione usurpata sensu proprio ac literali, et ita de vera, reali ac substantiali praesentia corporis et sanguinis Jesu Christi in Eucharistia esse accipienda. Juvat unum alterum ve illorum Patrum nominare. Ignatius M. in epistola ad Smyrnenses haereticis adnumerat eos, qui non confitentur, Eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quae pro peccatis nostris passa est. Justinus M. Eucharistiam cum incarnatione comparat in Apologia I. „Quemadmodum, inquit, Jesus Christus carnem et sanguinem exhibuit nostrae salutis causa, ita etiam eam alimoniam incarnati illius Jesu carnem et sanguinem esse edocti sumus." Eandem doctrinam habes in Irena ei libro V. advers. haeres. cap. II. n. 3., in Tertulliani libro de Resurr. carnis, cap. VIII. et libro IV. advers. Marcion., in Clementis Alexand. libro I. Paedag. cap. VI., ut mittamus citerioris aetatis hac de re testimonia, e. g. Cypriani in epistola ad Caecilium, Cyrilli Hierosolymitani in Cateches. mystagog. IV., Chrysostomi in hom. LX. aliorumque. 2) Analogiam fidei ita intellectam (quod nempe ab initio religionis christianae veritates principales exstiterint, non fundatae disertis ac indubitatis s. Scripturae testimoniis, attamen vel manifesto ex summa doctrinae ipsius resultantes, vel ab Apostolis ore traditae suis successoribus) interpretationis subsidium esse, ipsi Protestantes a partium studio remotiores agnoscunt, natura rei postulante, utut caeterum Ecclesiae et traditioni divinae nullam auctoritatem dogmaticam hac in re attribuentes. Ita in opere: Theologie und Dogma, oder über das Verhältniss der theol. Wissenschaften, Leipz. 1817. p. 46. legitur: Mit Unrecht hält man die Analogie der Lehre und des Glaubens für ein willkührlich erfundenes Gesetz aller verrufenen Dogmatiker, indem man nicht erkennt, dass sie ja ebenfalls vom Anfange der Wissenschaft für das Princip einer biblischen Interpretation gegolten hat und nothwendig gelten muss, wenn diese consistent, und nicht eine vage Profanauslegung der heiligen Urkunden seyn soll." Confer Augusti, Historisch-dogm. Einleitung SS. 8. 104. not. III. et Le Clerc, Briefe einiger holländischen Gottesgelehrten. T. I. p. 79.

Quodsi a quibusdam Patres doctrinae Christi et Apostolorum ex ingenio suo exornatae atque ad sententias et placita philosophorum, praecipue Platonicorum transformatae insimulati fuerunt, ab ista suspicione jam eo absolvuntur, quod nonnulli quidem Patres rationem scribendi philosophicam retinuerunt, placita vero philosophica, nominatim Platonica, religioni christianae adeo non immiscuerunt, ut potius illa ad hanc com

probandam adhibuerint. Conf. C. A. Theoph. Keil, Diss. de Patribus a culpa corruptae per philosophiam Platonis doctrinae christianae liberatis, et J. Fr. Baltus, defense de saints Péres accusès de Platonisme. Paris 1711.

De auctoritate dogmatica, qua unanimis Patrum consensus ad interpretandam s. Scripturam in rebus fidei et morum apud Catholicos gaudet, sermo erit sect. II. Cap. II. §. 180.

S. 164. Conclusio Sectionis.

His itaque ea, quae ex Hermeneutica universali petimus, principia pro reperiendo sensu biblico absoluta existimamus. Exposuimus enim omnia, quae tum ad indolem et fontes usus loquendi, tum ad legum universalium efficaciam spectant, vi cujus cogitatus loquentis verbis expressi ea virtute gaudeant necesse est, ut inter se cohaereant, et cum relationibus loquentis conveniant, ita quidem, ut respecto orationis contextu et auctore, quae usus loquendi obscura, incerta et vaga reliquit, illustrentur et determinentur. Quibus capitibus pertractatis in subjecta speciali praeceptione ostendimus, quantopere interpres per plures locos inter se comparandos in explorando usu loquendi et adhibendis iis subsidiis, quae ex cogitandi legibus derivantur, adjuvetur. Cum jam loquens biblicus, si s. Scriptura ex humana tantum indole spectatur, sicut quilibet alius loquens cogitatus suos cum aliis communicaturus, a loquendi consuetudine auditorum lectorumve et ab universalibus ideas procreandi et consociandi normis unice pendeat, et in his tanquam conditionibus omnis cujusvis orationis mere humanae sensus explorandi apparatus resideat (§. 13), patet Hermeneuticae universalis ad s. Scripturam applicatae ea subsidia, quae ad sensus inventionem faciunt, praeceptis hujusque traditis esse absoluta.

Cum vero s. Scripturae ea sit origo, ut in ipsius elucubratione praeter humanam scriptorum industriam etiam divina operatio efficax fuerit, interpres biblicus peculiarium quoque, quae ex divina Bibliorum promanant indole, legum rationem habeat necesse est, de quibus jam in Sectione altera dicemus.

« PoprzedniaDalej »