Obrazy na stronie
PDF
ePub

2) Locus I. Tim. II, 14. Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit, illustretur Genes. III, 1. sqq., ubi hac de re accuratior sermo est.

3) Quo referes, si Jesus, quando divinam suam naturam tueri intendit, se aequalem (unum) cum Patre Joan. X, 30. XVII, 21., quando vero humanam suam naturam potius attendi vult, se minorem Patre Joan. XIV, 28. dicit. Aliud exemplum habetur Ezech. XVIII, 20., ubi Deus per Prophetam dicit: filium non luere peccata patris, cum contra Deut. V, 9. dicatur: Ego sum Dominus Deus tuus, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem. Qui loci inter se pugnare non videbuntur, si intellexeris, loquentem priori loco justitiae distributivae rationem habere, posteriori vero describi cursum providentiae ordinarium, vi cujus ex peccatis parentum mala redundant in filios, e. g. ex prodigalitate, ex vitiis carnis.

4) Huc spectat, si Jesus loquens de se modo humano accommodatione utitur, quia auditores nondum praeparati erant ad percipienda accuratiora, ut Joan XI, 34. Ubi posuistis eum? Quae ergo non repugnant divinitati Jesu Christi, ab ipso ejusque Apostolis in aliis locis assertae. Sunt, qui et Antichristum I. Joan. II, 18. coll. I. Thess. IV, 15 17. huc trahunt, ac si Apostoli Christianos illius metu percelsos ad vigilantiam impellere voluissent, quin mundi finem adeo propinquum putaverint. Conf. Unterkircher, Herm. p. 242.

5) Sic usus loquendi biblicus rite cognitus componit controversiam inter II. Cor. V, 21., ubi Christus dicitur pro nobis factus peccatum, et I. Petr. II, 22. qui (Christus) peccatum non fecit. Constat enim, peccatum ex usu loquendi hebraico in s. Scriptura variae esse notionis, uti peccatum, concupiscentia et fomes peccati, sacrificium pro peccato, poena peccati etc., ut adeo in priori loco significet hostiam pro peccato, in posteriori peccatum ipsum.

6) Profecto nemo non videt, N. F. non contradicere A. F., si dogma de ss. Trinitate, cujus hoc vix obscura vestigia habet, clare proponit.

§. 155. Pugna locorum moralium.

Cum pugnarum locorum moralium iidem fere sint fontes, quam dogmaticorum, eaedem sunt illas tollendi rationes. Scilicet prodeunt hae pugnae :

1. Ex scribendi ratione minus exacta 1).

2. E loquentium consilio, vi cujus quaedam ita dicuntur, ut

non pro omni suo rigore sumi possint 2).

3. Ex accommodatione morali, cujus gratia quaedam concedebantur).

4. E diversa linguarum indole *).

5. Contradictionem moralem non esse, ubi leges quaedam A. F. in N. F. abrogatae aut mutatae fuerunt, per se intelligitur 3).

6. Denique consilia a legibus discrepant, quod discrimen probe tenendum est ).

1) Sic Paulus 1. Cor. VI, 18. minus accurate scribit: Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat; cum nemo nesciat, homines etiam frequenter violentas sibi inferendo manus, mutilando corpus, temerariis ausibus, gula aliisque vitiis in suum corpus peccare. Conf. §. 108. not. 3. 2) Hinc, quia Christus verbis Matth. V, 34. sqq. „Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, Sit vero sermo vester: Est, est, non, non, quod autem his abundantius est, a malo est," potissimum juramenti abusus, qui ejus tempore inter Judaeos irrepserant, dum vel res obvias sacramento confirmabant, vel certis quibusdam, iisque fallacibus formulis utebantur, perstringere, non vero justum ejusdem usum prohibere voluisse, merito censetur, hic locus non pugnat cum Matth. XXVI, 63., ubi Dominus ipse suae divinitatis professionem solemni quasi juramento confirmare non dubitavit, neque cum Rom. I, 9. IX, 1. II. Cor. I, 23. Philipp. I, 8. al.

3) Talis accomodatio est, si Act. XV, 29. concilium Hierosolymitanum interdicit esum sanguinis et suffocati caeterum licitum, quia ad cogitandi rationem et conscientiam Judaeo-Christianorum descendit.

4) Cujus generis est Luc. XIV, 26., ubi sectatores Christi jubentur odio habere piov parentes, qui alibi liberis honorandi et amandi declarantur; etenim si respicis ad Matth. X, 37., ubi eadem ita traduntur: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, verbum pov ex ingenio linguae hebraicae ut, Genes. XXIX, 31. Malach. I,

3. coll. Rom. IX, 13., interpretandum esse: minus diligere (nempe parentes, quam Deum) liquet.

5) Huc spectat, si poena talionis et pluralitas uxorum in A. F. permissae in N. F. Matth. V, 38. XIX, 4-9. perfectiori Christi doctrinae non amplius convenientes interdicuntur. Conf. S. 147. not. 6.

6) Ita e. g., quod Jesus diviti adolescenti de vendendis et erogandis omnibus facultatibus in usum pauperum Matth. XIX, 21. per modum consilii dixit, ne sumas pro praecepto coll. Act. V, 4. Conf. §. 144. not. 7.

§. 156. Pugna locorum propheticorum.

Prophetis litem moveri non posse, si eorum vaticinia, ubi fuerint conditionata, conditione non posita eventum non habuerunt, docet Introductio in libros sacros A. F. (Vide Ackermanni Introd. §. 82). Hic sequentia tantum notamus:

1. Si Prophetae qua tales ipsi secum pugnare videntur, considerandus est diversus respectus, sub quo ob temporis, loci aliarumque circumstantiarum diversitatem vaticinii argumentum ponunt 1).

2. Quaepiam Prophetarum vaticinia sunt merae imagines rerum futurarum multo cum ornatu propositae, in quibus proin explicandis rei summa quaerenda, non vero verbis inhaerendum vel að minutias descendendum est *).

3. Quodsi in quibusdam vaticiniis plura ratione vel sensus vel eventus incerta sunt, pugnam minime adstrui posse, per se intelligitur, sed ignorantia adest, qua vel sensus praedictionis, vel hujus adimpletae relatio nos latet; quin sunt, qui quorumdam vaticiniorum eventum adhuc exspectandum existiment 3).

1) Hinc pugna non est, si de Messia, ut Jes. XI. et LIII., jam magnifica jam humilia praedicuntur, sed diversa Messiae momenta, nempe vitae et mortis atque resurrectionis et ascensionis, nec non sessionis ad dexteram Patris attenduntur.

2) Ex hoc capite si praedictiones terrae motuum, defectionis solis et lunae, lapsus siderum etc. vere non evenerunt, nemo mirabitur, cum non sint, nisi grandiores magnarum rerum publicarum imagines, ita ut verba ipsa non sint urgenda. Conf. S. 111. not. 2. 3. Simili modo aetas Messiae a Prophetis saepius ita depingitur, ut non possis ad verbum interpretari, sed ut solum maxima, quae debebitur Messiae, felicitas praedicatur, cujus vero indolem vates ipsi non satis perspectam habuerunt. Conf. §. 85. not. 6. In interpretatione imaginum biblicarum singulas minutias non esse sectandas, S. 111. not. 10. monuimus.

3) Huc referenda sunt illa Prophetarum effata, quorum argumenti nulla vel nonnisi manca adest relatio, uti illorum, quae praedicta sunt Philistaeis, Moabitis, Aegyptiis et Aethiopibus, quorum eventus ostendi nequit, neque tamen negari jure potest. Nec illa vaticinia, quorum sensus sat obscurus et vix eruendus, vel quae nondum evenere, eventu caruisse dici posse, nemo non intelligit. Conf. Ezech. XL-XLVIII. Amos. IX, 11. sqq. coll. Rom. XI, 25. sqq.

TRACTATUS III.

DE LOCIS ANALOGIS.

S. 157. Quid sit analogia fidei seu doctrinae generatim sumta?

Fides dicitur summa veritatum theoreticarum et practicarum, quas aliqua societas religiosa suas fecit, sive in monumentis, quae

normalia veneratur, expresse sint contentae, sive ingenio doctrinarum in ipsis contentarum evidenter respondeant. Quodsi singula s. Scripturae effata ita exponuntur, ut ipsorum sensus complexui veritatum generalium, quas sacri scriptores eorumque discipuli docuerunt, conformis inveniatur, expositio juxta analogiam fidei *) seu doctrinae facta dicitur. Unde patet, quod loci analogi cum parallelismo reali didactico ita conveniunt, ut cum eo circa doctrinae congruentiam versentur, ab eo vero ita discrepant, ut non singulas ad eandem doctrinam pertinentes veritates, sed generalia solum principia tradant, neque semper ad verbum concepti, verum saepius ad totum solummodo doctrinae ingenium conformati in scriptoribus comparandis extent. *) Rom. XII, 6. ávaλoyiá tñs ríoτews non rationem fidei, sed mensuram donorum ob fidem subministratorum denotat coll. v. 3.

§. 158. Expositio juxta analogiam fidei non potest rejici.

Expositionem s. Scripturae juxta analogiam fidei fieri posse, imo debere, facile ostenditur. Nam

1. si dicta philosophorum singularia ex integra ipsorum disciplina, si leges ambiguae ex legislationis totius ingenio exquiruntur, cur id ipsum non de s. Scripturae sententiis valeat, quibus incertitudinis et ambiguitatis quidpiam inesse observatur?

2. Quamprimum corpus doctrinae apud asseclas societatis alicujus religiosae supponi debet acceptum, nullum illius societatis membrum alia tenuisse aut dixisse praesumendum est, quam quae illud corpus aut continet, aut certe non repudiat. Cum tale doctrinae corpus tum A. tum N. F. asseclis tribui debeat, et plurimae doctrinae utrique communes sint, eos disciplinae et peculiari sibi et communi convenienter sensisse ac dixisse, et propterea quidquid incerti vel ambigui habeant, ad istam doctrinae analogiam esse referendum et exponendum, merito censemus *).

*),,Auctoritas, quam haec analogia fidei in re exegetica habet, in eo consistit, ut sit fundamentum ac principium generale, ad cujus normam omnes scripturae expositiones tanquam ad lapidem lydium exigendae sint." J. J. Rambachii Institutiones herm. 1723. p. 72. Cum vero non solum singulae societates religiosae, sed etiam singuli fere interpretes sibi relicti pro ingenio suo doctrinarum complexum e sacris Judaeorum ac

Christianorum scriptis colligere et construere soleant, auctoritas analogiae fidei, quam generatim sumtum dicimus, quamque ipsi Protestantes, praecipue antiquiores admittunt, humana, et ita omni exceptione major minime est. De analogia fidei in sensu Catholicorum sermo erit Sect. II. Cap. II. §. 178.

S. 159. Principia expositionis ex analogia fidei faciendae.

In hujus jam expositionis usu tria videntur esse observanda, et quidem

1. Principia fidei, ad quae locus incertus vel ambiguus explorandus refertur, debent esse certa, alias enim ea auctoris fuisse, non esset certum.

2. Analogia fidei semper quidem negative valet, quia fidei contraria nullus hagiographus scripsisse putandus est.

3. Ast positive tum solum stringit, quando omnis expositio praeter unam repugnat fidei 1). Quodsi ex pluribus expositionibus nulla fidem destruit, eidem conformior prae caeteris eligatur, quae ex psychologiae legibus verisimilior dici meretur 2). Conf. §. 83.

* 1) Id valet de loco Joan. I, 14. καὶ ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο, ubi σὰρξ necessario verus homo intelligatur oportet, quia quaevis alia interpretatio repugnat verae ac certae fidei de persona Christi.

2) Itaque Keilii elementa hermeneutica pag. 150. nimis restringunt hoc subsidium, si juxta ea,,nonnisi eo adhiberi potest, ut ostendatur, sensum loci alicujus hunc vel illum esse non posse, neutiquam vero huic usui potest inservire, ut sensus loci ejus ope cognoscatur, quoniam exinde, quod auctor hoc vel illud dicere potuerit, nondum sequitur, id vere ab eo dictum esse." Rectius inter Protestantes Ernestius hujus analogiae vim probandi definit, in Insitut. interpretis N. T. Edit. V. p. 106. scribens:,,Etiam analogia scripturae et doctrinae christianae in scripturis traditae semper debet esse ante oculos, ut ad eam dirigatur interpretatio, hoc est sic, ut primum nulla interpretatio probetur, quae sensum efficiat ei contrarium, deinde, ut in phrasibus durioribus, quae ei videantur repugnare, ad illam accommedemus interpretationem."

§. 160. Usus analogiae fidei pro A. F. interpretatione.

Operae pretium esse videtur, usum analogiae fidei paucis singillatim ostendere, et quidem ratione primum antiqui, dein novi, denique utriusque foederis, et demum ratione primitivae Ecclesiae.

« PoprzedniaDalej »