Obrazy na stronie
PDF
ePub

servationes charta exciperentur, libris disciplinae dogmaticae, moralis, pastoralis et catecheticae charta alba distinctis insererentur, aut propriis collectaneis pro futuro usu ordinatim reponerentur! Lectu dignissima sunt, quae inveniuntur in Jac. Frint Theolog. Zeitschrift III. Jahrg. I. B. p. 237 sqq. II. B. p. 33 sqq. Ueber die Nothwendigkeit und den Nutzen eines fleissigen Forschens in den h. Schriften des alten und neuen Bundes.

S. 142. De consilio integri libri adhibendo,

Omnes libri partes ad consilium libri generale ab auctore ejusdem diriguntur; unde prono alveo regula fluit, in singulis majoris saltem ambitus partibus explorandis solerter indagandum esse, quomodo generalis illa notio probetur, illustretur, praesentetur etc.1).

Cavendum tamen est, ne, ut supra jam monuimus, omnes vel minimas libri partes proxime ad auctoris finem directas esse credamus (§. 138); porro ne argumenta demonstrandique rationem, quando fors auctor in hoc negotio versatur, semper etiam nobis et omnibus lectoribus satisfacere debere arbitremur, utpote quibus convincendis destinata non erat oratio *).

1) Quomodo e. g. in singulis Evangelii Joannis narrationibus Jesus innotescat filius Dei auctorque salutis?

2) Confer supra §. 119. not. 4. §. 121. not. 8-12.

§. 143. De consilio singularum partium adhibendo.

Solet amplior liber, praecipue epistola, pluribus frequenter destinari consiliis, quae sibi coordinata possunt considerari 1). Quae partium majorum consilia si cognoveris, juxta monitum paragraphi praecedentis adhibebis.

Si vero consilia sibi sunt subordinata, prout in orationis flumine fieri consuevit, ut a consilio generali per intermedias notiones ad singula descendatur, tunc interpres accuratas divisiones et subdivisiones juxta strictas logicae artificialis regulas, ad quas hagiographi profecto non attendebant, ne quaerat; potius singula facta, argumenta et expositiones juxta regulas de contextu, praecipue psychologico traditas nectat cum altiori notione, atque inferiora haec consilia ita adhibeat, ut singula pro ratione, qua cum ipsis sunt connexa, interpretetur *).

1) Sic Paulus in epistola ad Galatas a) auctoritatem suam apostolicam firmare I, 1-II, 14., b) vanitatem legis Mosaicae declarare II, 15 – V, 24., c) veram virtutem inculcare V, 25-VI, 10. intendit.

2) Rom. VII. est consilium subordinatum delineandi libidinem ad perversa inclinantem, quam vincere nos oportet. Generale vero Pauli consilium est, necessitatem religionis christianae probare. Jam illud consilium facile cum hoc nectitur; cum enim vincendae libidini lex Mosaica non sufficiat, alio in hunc finem remedio indigemus, quod Rom. VII. probatur esse fides in Christum, cujus ope perversa indoles nostra redditur innocua.

S. 144. De consilio ad singulas sententias adhibendo.

Singulae sententiae perraro ex generali consilio integri libri aut magnae ipsius partis sufficientem lucem capiunt; potius proximus, e quo proferuntur, finis solerter indagari debet, quo unde demumcunque cognito facilis responsio erit, quid propositis verbis auctor dicere velit 1).

Ex hoc consilio proximo non solum intelligitur, utrum dictio proprie an inproprie accipienda sit, cum, qui docere, i. e. aliquem accuratiori cognitione facti, doctrinae, praecepti aut ritus imbuere velit, perspicuitatem sectari, adeoque a tropis, saltem insolentioribus et a longe petitis abstinere debeat, contra, qui movere vel delectare velit, tropos etiam audaciores et rariores aptissime adhibeat *), sed etiam in imaginibus, similitudinibus et metaphoris aliisque figuratis s. Scripturae dicendi generibus, de quibus in articulo II. §. 111 et sequentibus diximus, sensus petendus est. Sunt vero et alia, quae in singulis sententiis e consilio definias. Sic

1. ex ipso statues, quid essentiale, quid accidentale sit, pro eo nimirum, ac aliquid in locutionibus biblicis, puta in allegoriis, parabolis etc. ad notionem generalem, quam loquens prae oculis habet, repraesentandam abesse non possit, aut abesse vel adesse queat 3).

2. Termini vel ambitus dictorum itidem e consilio petuntur*). 3. Porro consilium docet, utrum quaedam conditionate, an absolute sint accipienda 3).

4. Utrum quaedam dicta totum contineant, an tantum exempli loco posita sint, iterum ex intentione loquentis eruendum est ). 5. Denique inde intelligas, num aliquid praecepti, an meri consilii vim habeat 7).

Ad haecce interpretem attentum fecisse sufficiat.

1) Qui e. g. Luc. I, 34. sqq. observaverit, angelum ad quaestionem Mariae quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondere, conceptionemque supra naturam asserere voluisse, etiam facile perspiciet,

quid v. 36. provocando ad Elisabetham innuere voluerit. Cum nempe mira nuntiasset, ut adstrueret fidem, exemplum senioris feminae sterilisque adduxit, quo Deo omnia, quae ei placuerint, possibilia assereret. Conf. s. Ambros. Lib. II. in Luc. Cap. I. post init.

2) Ex hac ratione iis minime adstipulandum est, qui verba Domini Matth. XXVIII, 19. Baptizantes eos etc. et Joan. XX, 23. Quorum remiseritis peccata etc. tropice, non proprie, intelligere volunt. Conf. §. 92.

3) Ita Apoc. VIII, 1. sqq. septem angeli et septem tubae ornandi vel amplificandi causa ponuntur, et profecto quod ad notionem generalem repraesentandam necessario adesse debeat, non constituunt.

4) Sic, si I. Joan. II, 20. Apostolus scribit: Vos autem unctionem habetis a sancto, et scitis omnia (ñávta), hoc návτa de sola veritatum religionis notitia, non de aliis scientiis, minime omnium de lumine interno Pietistarum intelligendum est, cum auctorem solas religionis veritates per institutionem apostolicam cum lectoribus communicatas spectasse, manifestum sit. Pari modo I. Cor. IV, 7. Quid (tí) autem habes, quod non accepisti? ubi Apostolus in eo est, ut lectores moneat, ne in aestimandis doctoribus christianis partium studio ducantur, illud ví de cognitione religionis christianae intelligi debet.

5) Si Christus Matth. XIX, 24. dicit: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum, haec verba conditionate accipienda sunt, uti Dominus ipse v. 26. mentem suam pandit. 6) Huc spectat Matth. XIX, 18., ubi Salvator docturus, quae ad vitam aeternam consequendam observanda sint, aliqua decalogi mandata exempli loco recensuit, ut juvenem de omnibus reliquis commonefaceret.

7) Inde Matth. XIX, 21. verba Jesu ad juvenem: Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, non de mandato, sed de consilio explices, quia contextus docet, Dominum ad felicitatem obtinendam alia necessario adimplenda praescribere v. 17-19., haec vero juveni sub conditione proponi.

S. 145. Loci classici.

Priusquam missam facimus hanc de consilio disputationem, mentio ingerenda videtur de classicis, quos dicunt, locis, quibus scilicet auctor ex professo mentem suam de aliqua materia exponere intendit. Profecto sunt ejusmodi loci pro veritatibus sacrorum Bibliorum cognoscendis gravissimi momenti, adeoque summa interpretis diligentia digni. Difficilius vero statuuntur regulae, quibus locus aliquis qua classicus agnoscatur; nec subsidia in hunc finem prostabunt alia, quam quibus generatim consilium auctoris cognoscitur.

Generatim quidem omnis loquens mentem suam sincere pandere censendus est, quamdiu non invenitur ratio, ob quam, quid

cogitet, ex parte abscondat. At voluntas mentem pandendi certo cognoscitur:

1. Ex materia substrata, si nempe res aliqua ex omni parte consideratur, tractatur, exploratur ac vindicatur 1). Hujus subsidii vis augetur,

2. si occasio vel alia adjuncta accedunt, quae auctorem excitant, ut mentem suam de materia aliqua exponat3).

3. Demum si alii loci, minus tamen expliciti, suffragium ferunt pro ampliori, quo sententia ex intentione loquentis huic subjecta certius et clarius cognoscatur3).

1) Ex hoc capite circa providentiam divinam Matth. VI, 26 sqq., circa justificationem Rom. III, 21-26., circa peccatum originale Rom. V, 12-21., denique circa necessitatem bonorum operum Jacob. II, 10-26. merito loci classici laudantur.

2) Huc spectat, si Paulus epistolâ interrogatus Corinthios de matrimonio instruit I. Cor. VII.

8) Sic locus Joan. I, 1-18. prolixius Jesu Christi divinam naturam adstruens testimonio Matth. XII, 41. sqq. XVI, 16-28. XVII, 24-26. XXVI, 63. sqq. et aliis confirmatur.

CAPUT III.

DE LOCIS PLURIBUS AD SENSUM EXPLORANDUM COMPARANDIS.

§. 146. De locis inter se comparandis in genere,

Adminiculum exegeticum gravius et frequentioris usus vix prostat, quam si cum locis difficilibus, dubiis et obscuris comparantur alii, de eadem re agentes, qui illis lucem afferunt, dum vel ad usum loquendi cognoscendum, vel ad caetera subsidia, quae ex universalibus cogitandi legibus derivantur, rite adhibenda faciunt. Unde per decursum hujus sectionis adminiculi huius mentio saepius jam facta est, rei tamen gravitas singularem ipsius expositionem petit.

Generale vero, quod de horum locorum usu valet, principium in eo consistit, quod plures loci, qui de eadem re sub eodem respectu agunt, mutuo sese illustrant atque definiunt, dummodo certum sit, auctorem loci exponendi tenere idem, quod loci alii comparandi edicunt.

Ex hoc principio, cujus veritas probatione non indiget, regulae speciales pro locorum istorum usu sponte sequuntur;

quid? quod fere non sunt, nisi uberior hujus unius regulae vario respectu facta applicatio, ut ex sequentibus patebit.

Loci vero comparandi ita conveniunt, ut aut vere de eadem re agant, aut generales veritates proponant, quibus convenienter auctor scripsisse censendus et interpretandus est. Priores iterum duplicis sunt generis, si quidem manifesto eadem edicunt, aut de eadem re agentes inter se pugnare videntur. Loci manifesto de eadem re agentes paralleli, loci vero de eadem re ita agentes, ut discrepare videantur, enantiophani, apparenter contrarii, dicuntur. Illi autem loci, qui, sive in s. Scriptura, sive in libris scriptorum orthodoxorum subsequentis aetatis occurrant, veritates generales exhibent, e quibus alia effata biblica specialia, minus clare definita, quae ipsis congruere debent, lucem capiunt, analogi vocantur.

Hinc agendum erit: I. De locis parallelis. II. De locis enantiophanis. III. De locis analogis.

TRACTATUS I.

DE LOCIS PARALLELIS.

§. 147. Diversae parallelismi species.

Loci paralleli sunt aut ejusdem auctoris, aut diversorum. Priores gravioris momenti esse, facile intelligitur, quia quivis est optimus sui ipsius interpres, et ejusmodi loci eo certius se mutuo explicabunt, quo minus supponendum est, eundem auctorem secum pugnare 1).

Porro loci paralleli vel easdem voces aut dictiones in simili orationis contextu atque eodem significatu exhibent, vel idem factum aut eandem doctrinam referunt; unde parallelismus verbalis et realis). Prior cum quadam restrictione ex omnibus ejusdem idiomatis sive ejusdem sive diversae aetatis auctoribus adhibetur3). Posterior, qui, si diversis locis vel eadem facta vel eaedem doctrinae traduntur, in historicum et doctrinalem seu didacticum dividitur *), majorem cautionem praecipue circa doctrinas sibi postulat, quia circa opiniones et placita religiosa major solet esse discrepantia, peculiariter inter asseclas diversarum sectarum 5).

Hagiographi ejusdem Foederis, cum easdem doctrinas fundamentales recenseant, etiam in placitis religiosis in re primaria

« PoprzedniaDalej »