Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatibus proponit, et exemplis abundat, licet nimiae indulsisse audaciae dicatur.

Altmanni Arigler Hermeneutica biblica generalis. Viennae 1813, in qua auctor systema accuratius dedit; vituperatur vero, quod omnem sensum mysticum rejecerit, et Protestantibus nimium tribuerit. Hinc Casparus Unterkircher idem opus elegantiori stylo et correctius quoad ordinem et principia reddere studuit (Oeniponti 1831. II. edit. 1834), quamvis ratione literaturae et regularum de accommodatione, quas omisit, Ariglero postponendus sit. Hujus Hermeneuticae tertiam editionem procuravit J. V. Hofmann (Oeniponti 1846), quam editor reformatam et auctam profitetur, et quae reapse tum ob accuratiorem notionum definitionem ac claritatem, tum ob rectiorem rerum ordinem prioribus editionibus multum praecellit.

Georgii Riegler Biblische Hermeneutik. Augsburg 1835. Joannis Ranolder Hermeneuticae biblicae generalis principia rationalia, christiana et catholica. Quinque - Ecclesiis 1838, quod opus praecepta quoque hermeneutica, quae divinae s. Scripturae originis rationem habent, tradit, ac copiosis exemplis et eruditione literaria eminet. Jonath. Mich. Athan. Loehnis, Grundzüge der biblischen Hermeneutik und Kritik. Giessen 1839.

Antonii Schmitter Grundlinien der biblischen Hermeneutik. Regensb. 1844. Conradi Lomb Biblische Hermeneutik, nach den Grundsätzen der katholischen Kirche dargestellt. Fulda 1847. Gabr. Joan. Güntner, Hermeneutica biblica generalis, juxta principia catholica. Pragae 1848.

Hermeneuticam Antiqui tantum Foederis pertractavit : Jos. Jul. Monsperger, Institutiones hermeneutices V. T. Vindobonae 1776-77. II Tomi. Editio II. 1781.

Hermeneuticam Novi Foederis vero ediderunt: Stephanus Hayd, Introd. hermeneut. in sacros N. T. libros. Viennae 1777. — Damianus Czerny, Institutionum hermeneut. N. T. libri II. Brunae 1780. Christoph. Fischer, Institutiones hermeneut. N.

T. Pragae 1788.

II. A catholicorum:

Matthiae Flacii Illyrici Clavis Scripturae sacrae. Basileae 1567; saepius recusa. Sal. Glasii Philologia sacra. Jenae 1623; saepissime recusa, an. 1776 a Dathio, et ann. 1795—97

a Bauero emendata. Dan. Wittenbach, Elementa Hermeneuticae sacrae. Marburgi 1760. Joach. Ehrenfr. Pfeiffer, Institutiones hermeneuticae s. Erlangae 1771. Georg Lorenz Bauer, Entwurf einer Hermeneutik des A. und N. T. Leipzig 1799.Fr. H. Germar, Panharmonische Interpretation der heiligen Schrift. Schlesw. 1821. Herm. Olshausen, Biblische Schriftauslegung. Hamburg 1825.

Solum Antiquum Foedus pertractarunt: Jo. Salomo Semler, Apparatus ad liberalem V. T. interpretationem. Halae 1773. G. L. Bauer, Hermeneutica sacra V. T. Lips. 1797. reau, Institutio interpretis V. T. Trajecti ad Rh. 1822.

J. H. Pa

Novum Testamentum tractandum sibi sumserunt: Joan. Aug. Ernesti, Institutio interpretis N. T. Lipsiae 1761. Editio V. cura Ch. F. Ammon 1809.-J. Sal. Semler, Apparatus ad liberalem N. T. interpretationem. Halae 1767. Sam. Frid. Nath. Morus, Super hermeneutica N. T. Acroases academicae. Edidit H. C. Abr. Eichstaedt. Lipsiae 1797-1802. II Tomi. K. Gottl. Bretschneider, Historisch-dogmatische Auslegung des N. T. Leipzig 1806. K. Aug. Keil, Lehrbuch der Hermeneutik des N. T. Leipz. 1810. Latina editio a Chr. A. G. Emmerling. Lips. 1811. -Frid. Lücke, Grundriss der neutestamentlichen Hermeneutik. Gött. 1817. J. Chr. K. Doepke, Hermeneutik der neutest. Schriftsteller. Leipzig 1829. — Christ. Gottl. Wilke, Die Hermeneutik des N. T. systematisch dargestellt. I. Th. Die hermeneutische Grundlehre. Leipz. 1843. II. Th. Die hermeneutische Methodenlehre 1844. *)

*) Sunt vero et alia scripta, ex quibus principia hermeneutica haurire licet, scilicet:

a) Praefationes versionum et commentariorum, in quibus autores priacipia solent indicare, quae in vertendo et exponendo secuti sunt. E. g. Rückert, Commentar über den Brief Pauli an die Römer. Leipz. 1831. Matthies, Erklärung des Brietes Pauli an die Epheser. Greifswalde 1834. b) Scripta, quae vocantur periodica, ita ut aut de s. Scriptura sola, aut simul de aliis disciplinis theologicis disserant. E. g. Catholicorum: Linzer Monatschrift, Frint's und Pletz's Theologische Zeitschrift, Tübinger Quartalschrift, Annali delle Scienze religiose, qui Romae eduntur etc. Acatholicorum: Joan. Dav. Michaelis, Oriental. und exeget. Bibliothek 1771. Ejusdem Neue oriental. und exeget. Bibliothek 1786. Eichhorn, Repertorium für biblische und morgenländische Literatur 1777, seqq. Ejusdem Allgemeine Bibliothek der bibl. Litera

tur 1790. H. Eb. Gottl. Paulus, Neues Repertorium für bibl. und morgenl. Literatur 1790. Ejusdem Memorabilien 1787-1796. G. W. Lorsbach, Archiv für bibl. und morgenl. Literatur 1791. Theologische Studien und Kritiken, herausg. von Ullmann und Umbreit, etc. c) Censurae operum hermeneuticorum vel expositionum biblicarum, quae haud raro principia generalia proponunt, e. g. recensio Hermeneuticae Joannis Ranolder et Introduction is in Hermeneuticam bibl. Vincentii Reichel, scripta a Prof. W. Kozelka, in Pletz's Theol. Zeitschrift 1839. Tom. II. p. 205-229, 351-372. et aliae recensiones in scriptis periodicis supra laudatis.

§. 12. Divisio Hermeneuticae biblicae.

Ex iis, quae diximus, Hermeneutica facili negotio in suas dividitur partes. Quia nimirum interpretis biblici est curare, ut e s. Scriptura idem excipiatur sensus, quem Hagiographi in ea deposuerunt, ad quod duo requiruntur, nempe ut eum sensum rite inquirat, et exquisitum sive in suum, sive in aliorum usum apte reddat: Hermeneutica sua sponte abit in duas partes, quarum altera agit de sensu biblico explorando, altera de sensu explorato exponendo. 1) Quia vero sensus ex s. Scriptura eruendus est consideratis legibus, quibus commercium cogitationum biblicum adstrictum est, et propterea, quatenus Hagiographi eadem, qua omnes alii scriptores, ratione cum lectoribus cogitationes suas communicabant, ad easdem s. Scriptura cum quovis alio libro leges explicanda est, quatenus vero in ea elucubranda divina sese exseruit virtus, peculiares exposcit respectus (SS. 7-8): patet, in utraque parte prius universales interpretandi leges, ad s. Scriptaram applicatas ), deinde vero eas pertractandas esse, quae huic divino libro sunt peculiares.

1) Alii alia ratione Hermeneuticam dividunt. Imo J. Herm. Janssens, Hermeneutica s. ed. Leodii 1818, lib. II. p. 266 seq. J. N. Alber, Institutt. herm. lib. III. p. 14. seq. J. Jahn, Enchiridio p. 21. seq. singulos tractatus jungunt, quin nexum et ordinem, licet non prorsus desit, defendant divisionemque logicam enuntient. Quod idem valet de Dogmaticis, qui veterum more, ut e. g. Libermann, Institutiones theol. Vol. II. P. II. et Joan. Perrone, Praelect. theol. Vienn. 1843. Vol. III. P. II. cap. III. operibus suis praecipua Hermeneuticae momenta interponenda existimarunt. Juxta Ernesti, Instit. Interpr. edit. III. p. 4. „Interpretatio omnis duabus rebus continetur: sententiarum (idearuu) verbis subjectarum intellectu, earumque idonea explicatione. Unde in bono interprete esse debet subtilitas intelligendi et subtilitas explicandi". Quam divisionem a pluribus adoptatam utpote claram et naturae rei convenientem, aliis praeferendam

existimamus. Partem priorem, quae sensus exploratione occupatur, Heuristicum, posteriorem vero, quae de sensus expositione agit, Prophoristicam appellant. Conf. Ersch und Gruber 1. c. Artic. Bibl. Hermeneutik. p. 304.

2) Etiam in legibus interpretandi universalibus ad s. Scripturam applicatis eas rationes esse observandas, quas singulares, quae huic libro jam ex parte humana spectato inhaerent, proprietates e. g. circa usum loquendi, loquentis consilium etc. exposcunt, quis non facile intelligit?

PARS I.

DE SENSU EXPLORANDO.

SECTIO I.

DE SENSU EXPLORANDO PER LEGES INTERPRETANDI UNIVERSALES AD SACRAM SCRIPTURAM APPLICATAS.

18. Supremae sensus explorandi conditiones et leges.

Quia principium nostrum jubet, in sensu s. Scripturae eruendo ad eas leges attendere, quibus in ipsa commercium cogitationum adstrictum est, quod, quatenus Hagiographi ex humana solum, qua utebantur, efficacitate spectantur, a consuetudine loquendi apud eos eorumque lectores recepta atque ab universalibus cogitandi legibus pendere diximus (§. 8): jam dispiciendum est, num reapse communicatio notionum inter homines, ac proin etiam intelligentia orationis humanae istis conditionibus innitatur. Et sane in omni hominum oratione, sive ore prolata sive literis signata, duo sunt, quae eam constituunt, nempe vocabula qua signa et cogitationes loquentis qua res significatae. Ad haec duo ergo respiciendum erit, ut oratio intelligatur.

Quod primum vocabula attinet, omnibus notum est, quidquid animo effingimus (sensa et cogitata) ope vocabulorum ita cum aliis communicari, ut pro ratione idearum associationis idem sibi cogitatione effingant. Adest itaque nexus inter voces et eas notiones, quas usus vocabulorum exoriri facit, cum priores qua signa continuo posteriores qua res significatas producant. Nexus hic inter voces earumque notiones, cui commercium hominum intellectuale innititur, usus loquendi dicitur. Et quia scriptores quicunque sanae mentis ab aequalibus intelligi volunt, et propterea vocibus a se ad

« PoprzedniaDalej »