Obrazy na stronie
PDF
ePub

soleat, interpres parum accurate sensa loquentis assequetur, nisi prius cognoverit, quaenam loquenti fuerit animi conditio. Inde judicabit interpres, utrum solita verborum et dictionum vis mitiganda aut augenda, an retinenda sit. Sicut enim in affectu homines, praesertim orientales, ad vehementiam procliviores, omnes expressiones ad rigorem logicum non componunt, ita eas nec presse accipias, si earum sensum exacte percipere velis ').

An vero, et quo affectu loquens impulsus fuerit, ni dissertis verbis dicitur), jam ex orationis conformatione, scilicet ex abrupto dicendi genere ac figuris, quae animum commotum indicare solent), jam ex rationibus psychologicis cognosces, quum ejusdem fere indolis homines ratione affectuum haud adeo inter se dissidere inveniantur *). Imo nonnumquam commotio loquentis potius sentitur, quam regulis discitur 5).

1) Ita, si Jobus, cujus patientia alibi (Tob. II, 12. Jac. V, 11.) celebratur' cap. III. in vehementiores querelas erumpit, diem nativitatis suae exsecratur, seque nunquam natum, aut mox ab utero mortuum fuisse exoptat, hoc affectui viri valde afflicti tribuendum, nec ad vivum resecandum est.

2) Joan. XI, 33. 35. 38. Mariam et Judaeos plorasse, Jesum spiritu infremuisse et lacrymatum esse, diserte legitur.

3) Ejusmodi est, dum Maria viso atque cognito Domino redivivo exclamat : 'Paßßovvi Joan. XX, 16. et Thomas: ó xúpíos μs, xaì ó Оéos μ8 ibid. 28. 4) Ex rationibus psychologicis Joan. XI, 44. sqq. facile intelliges, quos affectus Lazarus ad vitam revocatus in sororibus et consanguineis, in populo adstante, in discipulis, nec non in inimicis Domini excitaverit.

5) Uti e. g. I. Sam. II, 1-10. in cantico Annae, et Luc. I, 46–55. in cantico B. V. M.

§. 124. Emphasis.

Exposito interpretationis subsidio, quod cognitio affectus loquentis subministrat, opportunum existimamus, singulatim adhuc recensere quasdam figuras, quae in oratione hominis affectu concitati imprimis occurrere solent, licet interdum etiam in sermone animo sedato loquentis deprehendantur. Ante omnes commemoranda videtur emphasis, quae caeteris frequentioris est usus.

Emphasis secundum Quintilianum est virtus (orationis) altiorem praebens intellectum, quam quem verba per se ipsa declarant. Idem duas species distinguit, alteram, quae plus significat, quam dicit, alteram, quae etiam id, quod non dicit 1). Nobis

prior solum veri nominis emphasis est, quam augmentum solitae verborum significationis a loquente intentum dicimus, quod tam in bono quam in malo sensu locum habet 2), et verbis ex vehementia affectus vel ex magnitudine consilii accedit ). Unde intelligitur, emphasin nullibi adesse, ubi augmentum significationis ordinariae non apparet. Quae cum ita sint, interpretes antiquioris praecipue aetatis alucinati sunt, dum omnes fere Orientalium loquendi formulas et constructiones a nostris longius distantes emphases existimarent.

Locutiones emphasibus falso annumeratae sunt :

1. Expressiones, quarum significationes auctae constantes atque solitae sunt *).

2. Quae in sola etymologia reponuntur, quia primigenia verborum vis aut decursu temporis evanuit, aut augmentum ei adjunctum constans evasit. Excipiuntur tamen allusiones ad ordinariam vocis significationem, quibus revera augmentum accedit 3).

3. Porro perperam emphases habentur formulae et constructiones, quae non sunt nisi Hebraismi, uti substantiva, quae supplent adjectiva, abstracta loco concretorum posita, numerus pluralis quarumdam vocum, quae in lingua hebraica carent singulari, infinitivi cum modo finito ejusdem vel affinis verbi, formae quoque verborum, quae dicuntur intensivae, et quae sunt alia hujus generis ).

4. Item minus recte a quibusdam ad emphases referuntur plures figurae rhetoricae, quarum quidem est, decus et suavitatem orationi addere, non vero significationis verborum vim augere 7).

5. Denique commentitiae sunt emphases, quae praetenduntur, rerum, quarum esse non potest nisi magnitudo et sublimitas, minime autem emphasis, quae est verborum ).

Ex quibus facile intelligitur, numerum emphasium orationis biblicae esse multo minorem, ac nonnulli interpretes opinabantur, neque ejusmodi solitae significationis augmentum statuendum esse, nisi ubi locutio aperte inferior est notione, quam a loquente intentam esse, adminicula hermeneutica indicant.

1) Confer Quintilianum L. VIII. cap. 3., ubi etiam utriusque speciei exempla ex scriptoribus profanis affert.

2) Exemplo sit formula: Dies Jehovae, quae in bonam et malam partem emphatice ponitur, ita ut modo sit dies, quo Deus singulari modo opem

tulit, e. g. Psalm. CXVIII, 24., modo dies, quo singulares poenas inflixit, uti Jes. II, 12. XIII, 6. 9. Pari ratione „Dies Jerusalem" est dies urbi quam maxime fatalis. Psalm. CXXXVII, 7.

הֲלֹא אִישׁ אַתָּה :ubi David Abnerum allocutus est

3) Inde sequentes locutiones haud dubie emphaticae sunt: I. Sam. XXVI, 15., nonne vir es tu? et I. Reg. II, 2., ubi David morti proximus ad Salomonem juvenem dixit: pin macte igitur animo, et esto vir! id est fortis et strenuus; non minus Joan. XIII, 6. verba Petri ad Jesum: Domine, tu mihi lavas pedes? et Luc. XXII, 48. verba Jesu ad Judam proditorem: Juda osculo filium hominis tradis? emphasin complectuntur.

*) Quam ob rem formula in N. T. saepius recurrens, uti Matth. XIX, 16. Joan. III, 15. 16. 36. Gal. VI, 8. al. wỳ diúvios, cujus significatio aucta, qua non simpliciter vitam aeternam, sed vitam aeternam beatam indicat, constans ac ordinaria est, emphasibus non est annumeranda. Fuerunt quidem, qui emphases in constantes et temporarias dividerent; ast emphasis constans notioui hujus figurae repugnat.

5) Ex hoc capite verbo pevvy, cujus significatio primitiva est: metalla ex visceribus terrae eruere, emphasis non est attribuenda, quia usu loquendi non notat, nisi inquirere, scrutari. Conf. Joan. V. 39. VII, 52. I. Petr. 1, 11. Ast locutio: Ego sum Jehova, Exod. III, 14. coll. Apoc. I, 4-8. emphatica est, quia complectitur allusionem ad vocis notionem, quae eum, qui revera est, qui semper propria virtute idem perseverat, nec non fidelis promissionum suarum custos est, denotat.

*) Inde sequentes formulae et constructiones hebraissantes sunt, non vero emphaticae Rex justitiae, quod non significat, nisi rex justus; vir mortis, quod est: vir mortem meritus; Christus pro nobis maledictio (Gal. III, 13.), quod est: pro nobis maledictus; porro pluralis D ¿upavoì non plus significat, quam nomen singulare coelum; denique infinitivi cum modo finito ejusdem verbi vel affirmationem, vel morem aut modum, quo aliquid fit, non vero emphasin indicant. Ejusmodi Hebraismi sunt: ibp bp regnando regnabis, ir пęba, ibimus, sicut ire solent. Conf. Jahn, Grammat. linguae hebr. edit. III. §. 112. p. 384-386. 7) Figurae rhetoricae, quas nonnulli ad emphases referebant, sunt: Antithesis, Paronomasia, Litotes, aliaeque similes, quibus extraordinarium significationis augmentum verbis non accedere, considerata earum notione facile perspicitur.

8) Quapropter effata, cujusmodi sunt: Dixit Deus: Fiat lux et facta est lux Genes. I, 3. et: Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt Psalm. CXLVIII, 5. res magnas quidem et sublimes enuntiant, at emphatica non sunt, quia augmentum ordinariae verborum significationis non complectuntur.

§. 125. Aliae orationis figurae, quae passim affectui originem debent.

Praeter emphases, de quibus diximus, aliae figurae, passim ex affectu oriundae, sequentes sunt:

1. Reticentia, interruptio (àñɔoiwanois), qua sententia, vel membrum ejus facile supplendum ob vehementiorem animi motum omittitur. Quae figura in scriptoribus profanis frequentata etiam in Bibliis habetur 1).

2. Constructio praegnans, quae passim insignem indicat vehementiam orationis, figura est, qua verbum enuntiationis ita omittitur, ut partes, quae ad hocce verbum spectant, cum altero verbo in sententia obvio conjungantur. Ex constructione omissum plerumque facile suspicari licet 2).

3. Hyperbola (superlatio) est modus locutionis, qui locum habet, quando id, quod dicitur, longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Inde facile patet, hyperbolam emphasi oppositam esse. In hac enim secundum usum loquendi vulgarem expressio inferior est notione a loquente spectata, ita ut augmento ordinariae significationis opus sit ad sensum plane percipiendum; contra in illa loquens verbis utitur, quae ex usu loquendi communi plus valent, quam ipse vere significare intendit. Quodsi quis vel errore deceptus, vel studio alios decipiendi ductus rem, de qua loquitur, justo grandiorem proponit, non figura rhetorica utitur, sed errorem vel mandacium eloquitur. In hyperbola interpretis esse, eam considerata rei natura ad justos limites restringere, per se patet 3).

1) In figura reticentiae loquens ira, angore, dolore, verecundia vel solicitudine aliove simili affectu commotus sermonem abscindit. Cujus rei Quintilianus L. IX, c. 2. ex authoribus profanis exempla profert. Exemplum irae est illud Virgilii Aen. I, 139. Quos ego sed motos praestat componere fluctus. In Bibliis exemplum suppressae vocis legitur Genes.

Nonne illud, et quo bibit Dominus הֲלוֹא זֶה אֲשֶׁר יִשְׁתֶּה אֲדֹנִי בּוֹ .5 .XLIV

meus? intellige: furati estis? Luc. XXII, 42. IIάτeр, & Boúλεi пapeνεγκέιν τὸ ποτήριον τοῦτο ἀπ ̓ ἐμὲ πλὴν μὴ τὸ θέλημά με, ἀλλὰ τὸ oòv yevέoIw, ubi in priori propositione apodosis omissa est. Conf. Luc. XIX, 42. In formula jurisjurandi plerumque ex reverentia imprecatio reticetur, uti Genes. XXIV, 38. 1 by - Si non iveris ad domum patris mei (puniat te Deus, vel simile quid). Conf. Jes. XIV, 24. LXII, 8. Hebr. III, 11.

2) Exempla sententiarum praegnantium sunt: Psalm. LXXIV, 7. b

"TT

ad terram profanarunt habitaculum nominis tui, i. e. diruerunt usque ad terram et ita profanarunt habitaculum nominis tui. Psalm. CXVIII, 5. 277 exaudivit me in locum latum, i. e. exaudivit me, et ex angustia in locum latum deduxit me. Hos. IV, 12. Di na kupi

et scortati sunt a Deo suo scortantes recesserunt a Deo suo. II. Tim, IV, 18. καὶ σώσει εις τήν βασιλειὰν αὐτῇ τὴν ἐπεράνιον et salvum (h. e. ereptum omnibus periculis et calamitatibus hujus vitae) perducet în regnum suum coeleste.

3) Hyperbola occurrit Levit. XXVI, 36. Terrebit eos sonitus folii volantis, et fugient, quasi gladium. Errore vero, vel potius mala fide ducti rem ultra terminos veritatis exaggerarunt exploratores missi a Mose in Palaestinam Num. XIII, 33. 34.

§. 126. Pronuntiandi ratio.

Cum tanta sit animum hominis inter et corpus connexio, ut interna loquentis dispositio suapte indole in pronuntiationis tono et gestu se exserat, ubi hi cogniti fuerint, ad effata biblica intelligenda magnum habent usum. Inde frequenter dijudicare licet, utrum dicta cum affectu an sine affectu, num serio an ironice, graviter an jocose, asperius an mitius prolata, et proinde quomodo accipienda sint. Quia vero hujus pronuntiandi rationis diserta indicia in s. Scriptura rarissime adsunt 1), eam ut plurimum ex momentis psychologicis tantum et certis circumstantiis in oratione contexta vel in locis parallelis obviis conjicere licet 2).

Sicut vero pronuntiandi et gesticulandi ratio rite cognita ad dictorum sensum eruendum egregie confert, sic temere et pro commodo solum accepta in errores deducit. Quapropter maxima in assumendo pronuntiationis modo cautio observanda est 3).

1) Act. VII, 54-59. indicia pronuntiationis et gestus Stephani loquentis ejusque adversariorum sat clara inveniuntur. Conf. Matth. XII, 49. XXVI, 65. Luc. V, 8.

2) Inde recte statuunt, Joan. II, 4. coll. v. 5—11. Luc. II, 51. 52. Joan. XIX, 26. 27. Jesum verba ad matrem: Quid mihi et tibi est mulier? suavi sono pronuntiasse, qua pronuntiandi ratione assumta nulla inurbanitatis species aderat. Nec improbabile est, Dominum, cum diceret Joan. II, 19. Solvite templum hoc, digito monstrasse corpus suum, quo gestu obscuritas circa sensum dictorum haud parum discussa fuisset. *) Hinc caveas assumere, Jes. VII, 14. Prophetam ad verba: Ecce virgo concipiet, praesentem aliquam puellam digito monstrasse, et Salvatorem Matth. XVI, 18. ad verba: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, manu tetigisse corpus suum, cum in utroque loco hujusmodi gestus assumendi nulla prorsus ratio habeatur.

« PoprzedniaDalej »