Obrazy na stronie
PDF
ePub

e) Demum a rebus antiquis vel peregrinis desumuntur, quae nobis sunt inusitatae 5).

Distinguuntur vero imagines quantitate et qualitate. Priori respectu sunt vel simplices vel compositae; posteriori similitudines et metaphorae discernuntur.

Quod differentiam imaginum ratione quantitatis attinet, ad simplices referimus eas, quibus una tantum cogitatio nonnisi una alia ei simili repraesentatur, sive id uno alterove tantum, vel paucis verbis, sive etiam pluribus fiat. Sunt vero in Bibliis plures res uno alterove verbo expressae, quae passim qua imagines aliarum usurpantur; quo inprimis quaedam nomina propria personarum, civitatum ac nationum referenda sunt, quibus aliud nominatur, et aliud simile indicatur ). Imagines compositas eas vocamus, in quibus, dum repraesentant quamdam cogitationem per singularia, plures imagines commiscentur 7).

Ratione qualitatis seu modi notiones comparandi vel manifesta similitudinis mentione res cum alia confertur, vel sine ejusmodi disserta mentione res alia re simili repraesentatur. Prioris generis collationes similitudines, posterioris metaphorae, aut si continuantur, allegoriae audiunt ). Quibus subjungi oportet visiones, parabolas et fabulas atque gnomas, quae modo ad similitudines modo ad metaphoras ac allegorias accedunt, prout indicium comparationis aut manifestum est, aut reticetur ').

Restat, ut moneamus, in hisce figurati sermonis generibus haud raro multa esse admixta, quae non ad sensum constituendum, sed tantum ad imaginem vividiorem efficiendam et exornandam faciunt, in quibus propterea nec peculiaris sensus quaerendus est 10). 1) Exempla diversarum imaginum, quibus s. Scriptura abundat, hujus et proxime sequentium SS. notae plurima exhibent.

2) Ejusmodi sunt, Cant. IV, 2. Dentes tui sicut greges tonsarum (ovium), quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. Conf. ibid. VI, 5. Sirac. XXIV. 17. sqq. notae imaginis sapientiae cumulantur. In N. T. Apoc. XVII. et XVIII. item XXI. casus Babylonis et nova Hierosolyma elegantibus imaginibus minutim describun. tur, quarum prior interitum potentiae idololatriae, posterior beatissimam sortem bonorum post resurrectionem universalem depingit. 3) Ita vaticiniis quasi familiare est, magnas quasdam mutationes et insolitos eventus exprimere per obscurationem solis et lunae, per lapsum siderum, terrae motus etc. Jes. XXXIV, 4. Et tabescet omnis militia coelorum, et complicabuntur sicut liber coeli, et omnis militia eorum (sidera)

defluet, sicut defluit folium de vinea et ficu. Similia leguntur Ezech. XXXII, 7-8. Joel II, 10. 31. Matth. XXIV, 29. *) E. g. si Ephraim dicitur

y juvenca assuefacta, amans triturationis, Hos. X, 11.; Aegyptus y juvenca pulcra ore, Jerem. XLVI, 20. et Joseph celebratur 15 primogenitus tauri, Deut. XXXIII, 17. imagines nostro sentiendi modo abjectae et sordidae videntur; at cogitandum est, haec animalia apud antiquos Hebraeos maximi habita, indeque imagines ab illis petitas ad orationis lumina spectasse.

5) In Bibliis ejusmodi orationis ornamenta a rebus orientalibus antiquae aetatis, inprimis palaestinensibus et hebraicis petita sunt. Plura vide in Jahnii Archaeol. bibl. §. 91. II.

[ocr errors]

6) Imaginum simplicium, quae uno alterove verbo continentur, notiores sunt: cornu pro potentia I. Sam. II, 1. Psalm. LXXV, 6. 11. Jerem. XLVIII, 25. Luc. 1, 69.; by Suyós jugum pro servitute Jes. IX, 4. Act. XV, 10. Gal. V, 1. I. Tim. VI, 1.; napp xhels clavis pro potestate, Jes. XXII, 22. Matth. XVI, 19. Quod nomina propria attinet, David pro Messia Jerem XXX, 9., Elias pro Joanne Baptista, praecursore Domini Malach. IV, 5. coll. Matth. XI, 14. XVII, 12., Jerusalem pro regno Messiae hujus et alterius vitae Jes. LX, 1. Gal. IV, 26. Hebr. XII, 22. Apoc. XXI, 2. 10., Gog et Magog pro impiis adversariis religionis christianae Apoc. XX, 7. coll. Ezech. XXXIX, 1. 6. ponuntur. Imago simplex, ast pluribus verbis descripta, habetur Apoc. III, 7. Qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit.

7) Exemplum imaginis compositae habes Apoc. VI, 12. 14. Et ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae de coelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos, cum a vento magno movetur, et coelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt.

8) Similitudines sunt Matth. VII, 24-27. Omnis ergo, qui audit verba haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificat domum suam supra petram Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super Ad metaphoras et allegorias spectant Luc. III, 8. 9. Facite fructus dignos poenitentiae. Jam enim securis ad radi

arenam.

[ocr errors]
[ocr errors]

cem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.

مثل

com

9) Haec figuratae orationis genera Orientales nomine S arab. prehendunt, ea minime tam accurate distinguentes, sicut occidentales aestheticae disciplinae praeceptores.

10) Ita e. g., quae in parabola de filio prodigo Luc. XV, 11. sqq. refert de stola prima, de calceamentis, de annulo, de vitulo saginato, parabolam ornant et vividiorem reddunt, ast peculiarem sensum non afferunt.

S. 112. Similitudines,

Cum in similitudinibus res cum alia re manifesto conferatur, interpreti ambae notiones, tum quae imaginis instar adhibetur, tum quae ipsa imagine designatur, facile innotescunt. Superest igitur, ut quaerat tertium comparationis, seu in quo, aut quibus momentis convenientia alterius rei cum altera, et quousque a loquente spectata sit. Quod cum rarissime ab ipso loquente declaratum sit, utraque re diligenter considerata modo ex contextu, modo ex occasione sermonis, modo ex rei natura aliisque subsidiis hermeneuticis exploretur 1). Faciliori negotio id cognoscitur, quando res, quae alterius imago est, latiori descriptione proponitur, quia interpreti merito suspicari licebit, loquentem eam similitudinis rationem spectasse, quam in notis imaginis praecipua solertia et accuratione depictis prae oculis habuisse censendus est 2). Contra comparationes breviores et imagines rarioris usus plerumque obscuriores sunt, quia ipsis deest, unde lux petatur; nonnumquam tamen etiam tales jam sua indole sat clarae sunt 3).

Caeterum quod de imaginibus generatim diximus, etiam de similitudinibus valet; nonnumquam sunt insolentiores, proin juxta cogitandi rationem Orientalium judicandae *).

ex

1) Sic Hos. VI, 4. Pietas vestra sicut nubes matutina et sicut ros matutinus pertransiens, momentum similitudinis inter imaginem et rem designatam a loquente in inconstantia et brevi duratione repositum esse, contextu et natura imaginis intelligitur. Similitudini Matth. XIII, 47. 48. a Jesu propositae v. 49. 50. explicatio adjecta est. 2) In similitudine Matth. XIII, 31. Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, haec verba nondum definiunt, utrum odoris acrimoniam, quo gaudet granum sinapis, an aliam ejus proprietatem loquens spectaverit. Sed cum v. 32. addatur: quod minimum quidem est omnibus seminibus, cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus, intelligitur, convenientiam imaginis cum re designata a loquente spectatam in eo esse, quod in Ecclesia christiana sicut in grano sinapis parva initia maxima captura sint incrementa.

3) E. g. Jerem. VI, 7. Sicut puteus aquam ebullit, ita (Hierosolyma) malitiam ebullit, comparatio non obscura est.

*) Ejusmodi est Cant. VII, 4. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

[ocr errors]

METAPHORAE ET ALLEGORIAE.

§. 113. Earum notio et divisio.

Ad imagines quidem, quibus notiones aliae aliis sine aperta convenientiae mentione substituuntur, aliquo modo tropi generatim spectant, quo nomine permutationes locutionis certam notionem exprimentis cum alia notionis similis vel cognatae intelligimus. Tropos triplicis generis esse, nempe: Metonymiam, Synechdochen et Metaphoram, notum est. Cum duo priora genera, in sacris paginis frequenter obvia ), speciales leges non requirant, quia ratione eorum oratio biblica a nostra vix differt, hoc loco solum de metaphora quaedam speciatim praecipienda videntur.

Metaphora est comparatio, qua sine ipsius indicio manifesto loquens notionem alteram alteri simili substituit. Unde patet, eâ non vocabula sola permutari, sed revera alteram cogitationem alterius loco proferri, quo fit, ut altera, quam loquens proxime spectat, ceu imago alteram ceu rem repraesentatam in audientium vel legentium mente, observata utriusque similitudine oriri faciat.

Metaphoram simpliciter dictam imaginibus simplicibus, et quidem iis, quae uno alterove tantum verbo proferuntur, adnumerare licet; nam metaphora pluribus descripta allegoria nuncupatur, quae non est nisi continuata metaphora. Solent distingui allegoriae purae, in quibus omnes partes impropriae sunt et impurae seu mixtae, in quibus propria impropriis admixta occurrunt 2).

Interpretis est, metaphoras tum simpliciter sic dictas, tum eas, quae pluribus efferuntur seu allegorias agnoscere, et agnitas recte interpretari. Utrumque difficile non est, ubi loquens ipse vel auctor sacer disserte imaginem declarat, aut ubi in allegoriis impropria per propria admixta vel subjecta explicantur 3). Ubi vero haec manifesta indicia desunt, aliis subsidiis hermeneuticis explorandum est, num locutio biblica metaphorica sit, et quis sit illius sensus?

1) Synech dochas habes, ubi ειςέρχεσθαι καὶ ἐξέρχεσθαι ut hebraicum Ni (Deut. XXVIII, 6. I. Sam. XVIII, 13. 16. al.) intrare et exire, quo singulae hominum actiones designantur, pro vita et conversatione

cum aliis in universum legitur Act. 1, 21. Joan. X, 1. vel ubi cáßßatov sabbatum totam hebdomadem designat Matth. XXVIII, 1. Luc. XVIII, 12. Ad metonymias pertinent locutiones, quibus a sceptrum pro regia dignitate Genes. XLIX, 10., 27 gladius pro bello Lev. XXVI, 6., lotio manuum pro contestanda innocentia Deut. XXI, 6. Matth. XXVII, 24. ponitur, vel quibus montes, colles pro idolis ibidem cultis Jerem. III, 23. aut in corda et renes pro tacitissimis cogitationibus et sensibus hominum dicuntur Ps. VII, 10. et quae sunt sexcenta alia hujus generis.

T:

2) Exemplum allegoriae purae legitur Jes. V, 1–6., ubi regnum Juda sub imagine vineae arguitur de vitiis, et vastandum praedicitur; elegans allegoria mixta occurrit Ps. LXXX, 9-18., qua populus Israeliticus sub imagine vitis ex Aegypto transplantatae et laete florentis sistitur, et subjectis nonnullis proprie dictis ulteriori Dei curae commendatur. Conf. Rom. XI, 17. sqq.

3) Allegoriae, quae Ezech. XV, 1-5. legitur, v. 6-8. diserta declaratio subjicitur. Pari modo Matth. XVI, 6. verba: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, inferius v. 11-12. ab ipso loquente explicantur. In allegoria mixta Ephes. VI, 11-17. dictiones propriae tropicis lucem afferunt.

§. 114. Unde metaphorae et allegoriae dignoscendae sint ?

Quod jam metaphoras dignoscendas attinet, notum est, primos dictorum, quae in s. Scriptura referuntur, auditores ipsos hinc inde non statim perspexisse, utrum ea tropice, an proprie accipienda sint 1). Quam ob rem nobis eo magis firmis praeceptis opus est, quibus in dignoscendo tropico dicendi genere regamur, quo magis a personis, quae in Bibliis loquuntur, lingua, tempore, loco, natione atque moribus distamus, et quo minus proin omnia, quae in eorum dicendi ratione vim habebant, satis prespecta habemus.

Quae vero hac in re interpreti observanda sint, ex rei natura facile intelligitur. Et quidem generatim ea omnia, quae proprie intellecta a subsidiis hermeneuticis respuuntur, improprie accipienda esse, quisque videt. Ad singulas autem metaphoras dignoscendas sequentia servient:

1. Interpreti sacro nihil antiquius esse debet, quam ut assidua scriptorum orientalium, inprimis auctorum biblicorum lectione cum illorum usu loquendi tropico, communi et peculiari aliquam familiaritatem contrahat, quo fiet, ut metaphoras et allegorias in Scriptura occurrentes plerumque facile agnoscat 2).

« PoprzedniaDalej »