Obrazy na stronie
PDF
ePub

1. Consideratio rei naturae ad dictorum sensum adcuratius definiendum et illustrandum facit 1).

2. Frequentissime termini dictorum hoc subsidio constituuntur, quod eo majoris momenti est, quo minus s. Scripturae dicendi ratio ad rigorem philosophicum sit redacta, reique consignandae accurate semper conveniat *).

3. In similitudinibus aliisque comparationibus tertium, in quo res conveniunt, nequit intelligi, nisi attendatur ad naturam rei, quae comparatur, et illius, quacum comparatur 3).

Caeterum per se patet, rerum, de quibus sermo est, naturam ab interprete ita accipiendam esse, prout a loquente in suis adjunctis cogitata existimanda est. Cavendum ergo est, ne auctoribus sacris, aliisque in s. Scriptura loquentibus subtilior rerum notitia tribuatur, quam revera habuerunt, et ne illis eruditio obtrudatur, qua praediti non fuerunt *).

1) Sic e. g. praevia cognitione ac consideratione institutionis ac celebrationis Paschatis judaici (Exod. XII. XIII, 3—10.) intelliguntur, quae extant Joan. I, 29. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, et I. Cor. V, 7. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus.

2) Profecto considerata rei natura Matth. VI, 31. non omnis cura bonorum terrestrium, sine qua consistere societas non posset, Matth. VII, 1. non omne judicium de aliis, sine quo lites societatis nunquam dirimerentur, interdicitur; nec Matth. XIX, 24. absoluta impossibilitas coeli obtinendi diviti asseritur, cum divitiae talem impossibilitatem non involvant. 3) Ita Genes. XLIX, 9. Catulus leonis Juda nequit intelligi, nisi ad proprietates talis catuli attenditur, eaeque cum proprietatibus Judae comparantur, istaque ratione convenientia, quae inter has et illas intercedit, figitur. *) Quare e. g. Joanni Evangelistae cum quibusdam recentioribus non tribuas cognitionem philosophiae platonicae, unde, ut volunt, hauserit ea, quae de Aóy scribit.

De restrictione subsidii ex rerum natura petiti ob indolem 8. Scripturae divinam vide Sect. II. Cap. I. §. 168.

ARTICULUS II.

LOQUENTIS CULTURA AC ANIMI DISPOSITIO.

§. 95. Utriusque considerandae necessitas atque ambitus.

Quod jam ea, quae in loquentis animo resident, attinet, tum ingenii ejusdem, tum animi stricte talis ratio habenda est.

Culturam ingenii in materiam orationis magnam exercere vim, nemo dubitabit, qui rem rite perpenderit. Cum enim loquentes secundum culturam, qua imbuti sunt, sentiant cogitentque, non potest fieri, quin eorum notiones pro illius diversitate diversae sint, vel certe ratione modi aut gradus perfectionis plus minusve discrepent. Nec minus forma dicendi, id est, ratio cogitata hoc vel alio modo plus minusve claro et accurato manifestandi, declarandi ac confirmandi a cultura ingenii pendet. Unde facile intelligitur, loquentis culturam tum ratione materiae tum ratione formae diligenter considerandam esse, ut notiones, quae verbis subjectae fuerint, earumque rationes rite percipiantur.

Sicut vero interpres loquentis culturam nosse debet, ita etiam ejusdem animum, qui pari ratione non solum in notionibus procreandis ac consociandis, sed etiam in iisdem proponendis vim exserit, exploratum habeat, ut sensum dictorum rite intelligat. Eam vero animi dispositionem, quae in loquentis sensum vim exercet, in constantem et temporariam discernere juvat. Ad priorem loquentis characterem, ut vocant, id est, mores proprios, quibus ceu imagine expressa ab aliis distinguitur, ad posteriorem affectum seu statum animi data occasione commoti, easque dicendi rationes, quibus affectus manifestari solet, referimus. Itaque in hoc articulo agendum erit:

I. De loquentis cultura, quatenus in materia et quatenus in forma vario modo agit.

II. De dispositione animi, quantum ad loquentis characterem et affectum spectat, et in dictorum sensum vim exserit.

I. LOQUENTIS CULTURA,

a) QUATENUS VIM HABET IN ORATIONIS MATERIAM.

§. 96. Quae hac in respectanda sint?

Notiones hominum passim, sicut res humanae generatim, in continuo fluxu versantur, cum teste historia errores alii oriantur, alii deponantur, scientiae et artes excolantur, et causae rerum melius intelligantur, idque non eodem ubique tempore et modo fiat. Nec desunt tamen quam plurimae notiones, quae apud omnes fere homines manent quasi immutatae, aut saltem non adeo cito et facile mutantur. Cum jam interpretis sacri sit, praecise eas notiones

e vocibus ernere, quae loquenti biblico, certo in culturae gradu posito, inhaerebant, et vocibus ab ipso subjiciebantur, plurimum intererit nosse:

A. quando notionum biblicarum varietas suspicanda sit, et
B. qua ratione qualitas notionum cognoscatur?

Quod prius attinet, diversitatem notionum suspicari licet ratione fontis, ex quo derivantur, et ratione subjecti loquentis, cujus animo insunt. Quod vero posterius spectat, fontes, ex quibus qualitatem notionum variantium haurire oportet, Archaeologia biblica et Introductio in libros V. et N. T. sunt. De singulis pauca dicemus.

A. DIVERSITAS NOTIONUM SUSPICANDA, ET quidem

$. 97.
a) ratione fontis.

Quo spectant: 1. Notiones sensus externi et interni. Priores variant, prout res, quas designant, discrepant 1); ast stabiles manent, dum res, quas designant, ipsae stabiles sunt 2). Contra notiones sensus interni nonnisi discrimen gradus pro diversitate subjecti admittere videntur 3).

2. Notiones rationis in significatu latiori, ad quas primum referimus notiones abstractas, quae variant pro diversitate rerum, a quibus abstrahuntur. Nec desunt tamen quam plurimae abstractorum notiones, quae per se apud omnes immutatae manent *). Dein hoc loco commemoramus notiones de spatio et tempore atque de legibus cogitandi conceptas, quae iterum ex se immutabiles sunt). Ast ideae metaphysicae ), et quae cum iis cohaerent notiones officiorum, quae homines naturis superioribus, sibique ipsis et aliis praestare debent ), diversissimae deprehenduntur. Quae eo magis attendi debent, quo graviores sunt notiones rerum hujus generis, et quo plus s. Scriptura eis occupatur.

3. Notiones institutione ab aliis acquisitae, quibus eas accensemus, quae, quamvis sua quisque ratione ipsas sibi possit comparare, tamen communicari solent institutione, qua vix unus prorsus caruerit. Quod hujusmodi notiones attinet, per se intelligitur, majorem convenientiam exspectandam esse, si eorum, utut plurium, quibus ipsas in acceptis referimus, unus fuerit magister).

Videndum tamen erit, num discipuli bene ceperint et firmiter tenuerint a magistro proposita, et non proprio studio vel ex quacunque ratione alia magistri sententias missas fecerint ). Si diversorum magistrorum plus minusve independentium sensa proponuntur, de majori ex rei natura discrepantia timendum erit. Atque haec dicta de notionibus institutione aliorum comparatis commode referre poteris ad omnes notiones historicas, quas quis non sua experientia didicit.

1) Sic habitacula, ritus conversationis, instrumenta musica aliave plurima pro locorum temporumve ratione alia sunt, et proin eorum compellationes notiones sat discrepantes exprimunt. Aut quis non videt discrepantiam notionis urbis, si prima urbs ("y) haud dubie nonnisi aliquot tuguriola, forte in colle sita et septo vel fovea circumdata, complectens, quam Kain extruxisse legitur Genes. IV, 17., confertur cum Ninive, metropoli Assyriae Jon. I, 2. III, 3. vel Babylone, metropoli Babyloniae II. Reg. XXIV. XXV. al., vel etiam cum urbibus Hebraeorum, inprimis Hierosolymis aetate Christi?

2) Hinc notio plurium, quae ad physicam et historiam naturalem pertinent, e. g. aquae, lapidum, eadem est ubivis, licet judicium ob raritatem aut abundantiam et usum eorum varium esse possit.

3) Huc spectant notiones affectuum animi, uti gaudii, doloris, tristitiae, irae etc. Licet hi natura sua iidem maneant, quoad gradum tamen pro ratione ejus, quem movent, saepe valde discrepantes inveniuntur. Sic, si Matth. II, 16. legitur, Herodem M. virum crudelissimum, cum se a Magis delusum videret, ira exarsisse, et Marc. VI. 22. Herodi Antipae, homini lascivo, cum uxore fratris in adulterio et incestu viventi puellam saltatricem placuisse, nemo non suspicatur affectus vehementiores et immoderatos, quos ipse in utroque loco contextus comprobat.

4) Profecto notio virtutis alia fuit gentilibus, alia Judaeis, et alia est Christianis, quia sentiendi agendique rationes, a quibus abstrahitur haec notio, non idem valent apud illos diversae religionis asseclas; contra notio rubedinis, dulcedinis et quae sunt aliae his similes per se apud omnes immutatae reperiuntur.

5) Sane leges mathematicae et logicae semper et ubique eaedem sunt omnibus hominibus, qui earum recte conscii sunt.

" Quis nescit discrimen notionum, quas homines de Deo ejusque proprietatibus, de creatione ac conservatione universi, de spiritibus eorumque indole ac numero, et de sexcentis aliis, quae cum his nexum habent, conceperunt? Hinc, qui Marc. XV, 39. verba centurionis: Vere homo iste filius Dei erat, ita intelligeret, ac si homo gentilis Jesum agnovisset filium Dei en sensu ac perfectionis gradu, quo proponitur a Joanne XX, 31., haud dubie erraret.

7) Constat e. g., homines immolare et pium et Deo dignum ab aliis, impium vero et damnandum ab aliis esse ductum; fornicationes hinc inde Deorum

nomine fuisse sacratas; quod conversandi rationem cum altero sexu attinet, non eadem ab omnibus sectis praescripta haberi, et quae sunt similia.

8) Huc spectant plurimae notiones, quae in omnibus A. F. libris, etiam sequioris aetatis, inveniuntur, utpote ex institutione Mosaica derivatae. 9) Id obtinebat apud Pharisaeos, qui, licet se caeterum Mosis discipulos jactarent, saepe leges Mosaicas, e. g. legem de servando Sabbato Matth. XII, 10. sqq. ultra mentem legislatoris extenderunt.

S. 98.

b) Ratione subjecti loquentis.

Quodsi subjectum loquens consideratur, diversitatem notionum indicat:

1. Indoles. Notum est, homines acriori ingenii acumine praeditos sine omni fere molestia etiam abstrusiora ita penetrare, ut notiones eorum sat claras atque perfectas concipiant; cum contra alii obtusioris ingenii homines iis cognoscendis vel prorsus impares sint, vel de iis nonnisi tenues et imperfectas notiones sibi mente fingere valeant1).

2. Educatio, quae hac in re maximi momenti est. Equidem primum quod singulos homines attinet, quo melius vel pejus docti et educati fuerint, eo justiores vel minus justas habebunt notiones). Dein quis ignorat, etiam quamvis aetatem, quamvis nationem, scholam et sectam, quodvis denique systema philosophicum habere suas notiones, opiniones, cognitiones plus minusve perfectas, suos errores suaque praejudicia, quae haud dubie originem debent principiis educationis, qua sunt usi3).

[ocr errors]

1) E. g. homines singulari ingenio praediti sine omni institutione, sua sponte multa de legibus physicis observant, cum contra magna hominum pars ad eas rite intelligendas prorsus hebes sit. Etiam judicium de actionibus, licet educatione plurimum regatur, ab hominum indole independens non semper invenitur. Conf. Theol. moral. in compendium redacta ab Ambr. Jos. Stapf. Oeniponti 1832. Tom. I. Sect. II. Cap. II. S. 74. n. 5. 6.

2) Sic, quam urbem sat mediocrem dicit, qui multas regiones peragravit, maximam habebit plebejus, pagos tantum hucusque intuitus. Quam musicam egregiam dixerit incultus, pessimam saepe habebit artis hujus magister. Quot notiones antiquis non ita cultis prorsus deerant, quibus instructus est nostri aevi vir eruditus?

3) Quae singularia Philosophiae et Theologiae praecepta Judaei, inprimis Alexandrini, notionibus sui aevi suaeque regionis inhaerentes foverint tem

« PoprzedniaDalej »