Obrazy na stronie
PDF
ePub

7) Ita Joan. 1, 14, πλήρης non cum priori μονογενούς vel δόξαν, sed cum remotioribus ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν nempe ὁ λόγος conjungendum esse, genere casuque docemur. Rom. V, 12. apodosis protasin non immediate, sed v. 18., interjectis pluribus membris, sequitur. Unde nexus remotior manifestus est. Alia mittimus.

8) Nonnunquam breves notae per modum incisi insertae sunt, quae nexum parum afficiunt. E. g. Genes. XXIII, 2. ja nyt nope my ne?! Sara mortua est in Kirjath Arba (serius Hebron appellata) in terra Canaan. Ejusmodi parenthesis est quoque Ruth IV, 7., qua antiqui moris notitia datur. Longiores parentheses vel digressiones, quales occurrunt 1. Cor. I, 13. III, 3. sqq. I. Tim. I, 5. rem nexum innuunt.

18., remotio

[ocr errors]

9) Indicia nexus historici vicinioris, quae scriptores ipsi exbibent, sunt: Genes. XLI, 1. D'Q; D’DIY PR? ' post duos annos; Matth. XVII, 1. xai μed' μépas 5 sex diebus elapsis. Conf. Joan. XX, 26. al. Act. ΙΧ, 23. ὡς δέ ἐπληρῶντο ἡμεραὶ ἱκαναὶ multo autem tempore elapso, remotior nexus indicatur. Contra Matth. XII, 1. 'Ev èxɛívų tử xapes in illo tempore, definitum tempus plane non habes.

10) Sic. Matth. III, 1. verba: 'Ev dè raïs ńμépais èxɛívais illo temporc, sequuntur quidem commemorationem temporis, quo Dominus post reditum ex Aegypto Nazarethi habitare coepit; ast coll. Marco I, 9. Luc. III, 1. sqq. 23. latius accipienda sunt, ita ut non ad initium sed fere ad finem domicilii Nazarethani referantur.

§. 87. Cautiones ratione contextus.

Sicut plures interpretes antiquiores, praecipue medii aevi, textum quasi per se, nulla nexus praecedentium et consequentium ratione habita minus recte considerarunt, ita recentiorum explanatorum nonnulli in eo errant, quod in contextu constituendo et adhibendo nimium audaces ac violenti sint. Ut itaque omnis circa ipsum error levetur, sequentes cautiones subjungere placet:

1. Artificio sive critico sive hermeneutico contextus ne quaeratur. Quamvis dissimulandum non sit, sacros libros ejusmodi subiisse mutationes, quae nexum perturbant, et propterea sanae criticae subsidiis reparari debent; minime tamen audacibus conjecturis, quae plerumque nonnisi praejudiciis originem debent, indulgere licet 1). Pari modo, quia auctores sacri magnam partem illiterati, nec elocutione accuratiori et quaesita, sed stylo plano et vulgari usi fuerunt, contextus, qui violentis artibus comparatur, aut doctam subtilitatem supponit, merito suspectus est*).

2. Magis adhuc reprobanda est enodatio, quae contextus gratia non tantum artificiose explanat dicta, sed addit, demit aut im

mutat, ut certus prodeat sensus; quae agendi ratio profecto non interpretatio sed corruptio s. textus est 3).

3. Caveat interpres, ne contextum arbitrarium constituat, quo singula dicta ad sententiam referuntur, ad quam vel prorsus non, vel tamen non unice spectant *).

4. Videat, ne contextum alium cum alio commutet, nec gradum nexus statuat arctiorem aut latiorem, quam qui revera obtinet 5).

5. Neque interpres contextui justo majorem vim tribuat, ad eum solum ita attendens, ut e pluribus interpretationibus contextui congruis illam, quae ipsi prae caeteris respondet, seligat, reliquis Hermeneuticae subsidiis neglectis. Cum enim in scriptis auctorum vulgarium, quales biblici sunt, singula orationis dicta ad rigorem logicum non ita componantur, ut omnia optime cohaereant; in casu, quo non una tantum, sed plures interpretationes contextui plus minusve conveniunt, quae seligenda sit, non contextu solo, sed caeteris etiam adminiculis hermeneuticis, praecipue usu loquendi, rite aestimatis decidendum est ).

6. Nec vicissim interpres contextui justo minorem vim concedat. Quod ut evitet, non tantum notionem vel sententiam, quae sola contextui convenit, tanquam certo genuinam firmiter teneat, sed etiam interpretationem cujusdam loci, quam contextus inter plures prae caeteris tuetur, aliis adminiculis hermeneuticis non repugnantibus, recipiat 7).

1) Qua de causa reprobanda est transpositio meris conjecturis innixa, quam Michaëlis Rom. IX, 13-16., v. 16. immediate post v. 13. ponens, et Wassenberghius (Valckenarii Schol. II. p. 31.) Matth. XXVII, 33-39., versus sequenti serie: 33. 34. 37. 38. 35. 36. 39. collocans, applicandam proposuit.

2) Ex hoc capite Luc. VI, 30. verba: xaì àñó тоυ aípovtos tà cá μǹ ánaítel, et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas, non exponas de creditoribus sequens Storrium (Diss. exeget. in librorum historic. N. T. aliquot loca. Tüb. 1790. p. 69 sqq.), cujus artificiosa singularum sententiarum coagmentatio orationi, quam Lucas h. 1. exhibuit, non congruit, nec in omni contextu creditores inveniet, nisi qui singularia sectatur. 3) Ejusmodi violentam textus mutationem proponunt, qui Matth. XIV, 25., ubi Jesus περιπατῶν ἐπὶ τῆς θαλάσσης ambulans super mari dicitur, volunt, ut mente suppleatur èπ' àıyıadw in littore (maris), quo evanescat miraculum, licet contextus manifesto sit contrarius. Non minus verbis scripturae vim inferunt, qui Matth. III, 16. 17. IX, Act. 3-7. vocem e coelo auditam nonnisi tonitru autumant.

4) Arbitrariae conjunctionis profecto rei sunt, qui e. g. I. Cor. VII. dicta de non ineundo matrimonio omnia ad v. 26. δία τῆν ἐνεστῶσαν ἀνάγκην ob praesentem calamitatem (Christianorum persecutionem) referunt, licet plura, ut v. 32. sqq., pro omni tempore valeant.

5) Hoc errore labitur interpres, qui e. g. quaerit nexum logicum, ubi psychologicus, aut in vaticiniis historicum, ubi opticus est. Justo arctiores nexus limites ponunt, qui Matth. XXII, 14. verba Domini: Hoλλoi yáp εισι κλητοὶ, ὀλίγοι δε ἐκλεκτοί tantum ad versus proxime praecedentes referunt. In hoc enim nexu sensus prodiret: Ex ipsis Ecclesiae membris pauci salvantur ; si vero, ut res postulat, ad totam parabolam, adeoque ad omnes invitatos (v. 3.-6.) extenduntur, sensus longe mitior prodit. 6) Exemplo sint verba Joan. I, 30. čμπpootέv μs yέyovɛv, quae plures de dignitate et auctoritate, qua Jesus Joannem longe antecesserit, intelligenda esse praecipiunt. Ast licet haec explicatio contextui egregie respondeat, tamen reprobanda est, quia praeter alia usus loquendi obstat, qui adverbium μрooέv nunquam in versione Alexandrina, in libris N. T. scriptorumque profanorum de dignitate, auctoritate, sed interdum de loco, veluti Luc. XIX, 4., plerumque vero de tempore e. g. Judic. I, 23. I. Reg. III, 12. II. Reg. XVIII, 5. Joan. III, 28. usurpari testatur. Pari ratione Luc. XVIII, 11. coll. 13. interpretatio formulae pòs eάutàv seorsim bene quidem, ast non sola quadrat, cum etiam altera, qua secum, tacite redditur, contextui conveniat, quae recipienda est, quia ab usu loquendi postulatur. Conf. §. 70. not. 4. 7) Quapropter Luc. VI, 35, άжελяíε necessario reddendum est: sperare, inde sperare, quia haec significatio praecedentibus (v. 34. πap' ŵv Èλπíletε àñoλaßeiv) sola congruit, altera significatione: desperare, quam lexica indicant, reprobata. Recte etiam Joan. VII, 17. verba Domini : άn' suavτs de auctore doctrinae traditae interpretaberis, quia haec interpretatio praecedentibus et consequentibus prae caeteris respondet, nec alia subsidia hermeneutica adversantur.

TRACTATUS II.

CONSIDERATIO AUCTORIS ORATIONIS.

§. 88. Interpres sciat, quae sit persona loquens.

Cum homines in producendo et consociando ideas cum aliis communicandas a lege unitatis, quam nemo sanae mentis migrare potest, ita pendeant, ut cogitata eorum necessario non solum inter se cohaereant, sed etiam loquentibus conveniant (§. 77.), pensato orationis biblicae contextu, utut ejus ope plurima ex usu loquendi minus clara ac decisa egregie tum illustrentur tum determinentur, nondum omnem interpretis operam absolvi, per se patet. Restat

enim consideratio auctoris, qua sensus exploratio diversimode adjuvatur, quia dictorum notiones ac sententiae, si ex laudatis praesidiis nondum satis definitae et perspectae sunt, recte cum loquente comparantur, et prout ei conveniunt, assumuntur. Ut vero haec comparatio institui possit, interpres ante omnia sciat oportet, quae sit persona loquens.

§. 89. Quomodo cognoscatur, quaenam sit in singulis libri partibus

persona loquens ?

Haec cognitio eo majori cum solertia comparanda est, quo frequentius, praecipue in libris A. T., personae loquentes mutantur, quin lector moneatur 1). Ne itaque in statuenda persona loquente minus recte procedat interpres, monemus:

1. Generatim auctor libri vel partis, quae, uti singuli psalmi, totum aliquod constituit, sermonem facere censendus est.

2. Si dicta quaedam non ab ipso auctore esse asseruntur, sed ab alio prolata, id probari debet, sive argumentum ab expressis, quibus id annunciat auctor ipse, verbis ), sive ex orationis conditione et cogitationum serie petatur 3).

3. Ubi persona loquens cum difficultate eruitur, considera, cui personae materia et forma conveniat; interdum ex una aliqua sententia pro integra sectione lucem capies *).

Circa personam loquentem praeterea notant :

a) Auctorem nonnumquam nomine aliorum loqui. Num id obveniat, statui nequit, nisi ratione habita dictorum, quae auctori soli conveniunt aut repugnant, aut saltem pluribus quadrant 5).

b) Porro haud parum difficultatis in eo est, ut determinetur ubivis, quo loco dicta loquentis jam personae desinant, aliusque dein incipiant. Quae de re iterum regula alia statui vix poterit, quam continuari personae jam loquentis verba, donec sive materia sive forma dictorum mutatae personae rationem subministrat ). Sano autem interpretis judicio prudentique lectoris sensui pro singulis locis plura relinquenda sunt.

1) Nominamus Psalmum CX., in quo modo auctor Davides Messiam canit, modo Deus ipse illum alloquitur, quin mutatio personae loquentis indicetur. 2) Sic in libro Jobi, si non auctor loquitur, sed verba Dei, Satanae, Jobi, amicorum eum visitantium aliorum ve referuntur, id expresse notari solet. 3) Inde Jes. LVIII, 3. Quare jejunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas

vestra, et omnes debitores vestros repetitis, facile verba priora Israëlitarum ad Jehovam loquentium, posteriora Jehovae Israëlitis respondentis esse intelliguntur.

*) Ita Psalm. XX, 10. ex verbis: Domine, salvum fac regem, coll. v. 2.-6. haud improbabiliter vota populi pro rege suo facta agnosces, quibus v. 7. respondetur: Nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. V. 8. rursus verba populi sequuntur.

5) Sic, si ad indolem dictorum attenditur, intelligitur, Rom. VII, 7. — 25. Apostolum eloqui de semetipso sensa hominis spiritu Dei nondum prorsus accensi, Gal. II, 19. vero ab eo prolata esse sensa cujusvis veri Christiani. Huc spectat Joan. III, 16.-21., ubi plures interpretes ex orationis forma et ipsa repetitione verborum, quae v. 15. leguntur, colloquium Christi cum Nicodemo in antecedentibus exhibitum non amplius continuari, illi commentarium ab Evangelista annecti, censuerunt.

S. 90. Divisio tractatus.

sed

Quodsi vero ad sensus explorationem etiam orationis auctorem considerandum esse statuimus, ut huic legi satisfiat, omnes, in quibus loquens versatur, relationes, quae in ejus idearum procreationem ac consociationem aliquam vim exseruerunt, et proin cognitae plus minusve certo indicare debent, quid et quomodo dixerit, expendendas esse, manifestum est. Hae vero relationes commode ad tria capita rovocari possunt, ita ut primo loco eae ponantur, quae, quia extra loquentem quidem sunt, attamen in ejus animum vim habent, externae loquentis circumstantiae nominantur. Dein commemorandae sunt, quae in ipso loquentis animo resident, atque ejus culturam et animi dispositionem constituunt. Quibus subjungenda est peculiaris intentio, animo quidem loquentis concepta, extra illum vero efficax, in quantum oratione sua certum effectum apud alios obtinendum spectat, et quae propterea loquentis consilium dicitur.

Quapropter, ut orationis auctor ex omnibus, quae ad sensum dictorum faciunt, partibus consideretur, respiciendum est: a. ad ejus circumstantias externas, b. ad culturam et animi dispositionem, c. ad consilium. De quibus singulis jam dicemus.

ARTICULUS I.

CIRCUMSTANTIAE LOQUENTIS EXTERNAE.

S. 91. Occasio dicendi.

Inter circumstantias externas, quae in loquentis animum virtutem exercent, primo loco occasionem dicendi merito ponimus.

« PoprzedniaDalej »