Obrazy na stronie
PDF
ePub

Accedit, quod adducta s. Patris sententia de lectione, ut vocant, aedificante, conjuncta cum meditatione religiosa valere videtur, quae minime reprobatur, neque nobis, unitatem sensus literalis defendentibus, repugnat, utpote qui solam eruditam s. Scripturae interpretationem respicimus. S. Thomas vero ab unitate sensus literalis non adeo dissidet. In laudato enim loco, si verba ipsius attente considerantur, non tam multiplicem, quam potius unum sensum, ast amplioris significatus, profitetur, dum dicit: „Sensus literalis est, quem auctor (Deus) intendit”; quibus verbis manifesto eadem denominatione cum sensu literali mysticum simul complectitur, quem illi ex Dei intentione in quibusdam s. Scripturae locis superadditum esse, suo loco dicetur ).

E quibus liquet, patronos multiplicis sensus literalis argumentis, quae adducunt, rem suam nequaquam evincere.

Restat, ut rationes, quibus unitas hujus sensus demonstratur, proferamus :

a) Generatim unitatem notionis vocabulorum in dato loco spectatae [i. e. unitatem sensus] postulat finis omnis humani sermonis, qui est, ut sensa et cogitata nostra per voces - qua signa eorum aliis manifestemus, eadem sensa et cogitata in iis excitaturi. Hoc vero obtineri nullo modo posset, si eaedem voces in eodem nexu iisdemque adjunctis plures possent significare notiones a loquente spectatas, imo tanta ambiguitas et confusio oriretur, ut nemo definire valeret, quid alter dicere voluerit; ut taceam, leges psychologiae impedire, quo minus eadem vocabula in eodem contextu diversarum notionum vel sententiarum signa sint.

b) Quod speciatim s. Scripturam attinet, quae confusio oriretur, si, ut multiplicis sensus literalis patroni volunt, cuilibet lectori relictum esset, e quovis textu, quidquid verum et bonum est, pro arbitrio eruere? Sane fieri non posset, quin tot ejusdem loci prodirent sensus, quot lectores existerent. Quam procedendi rationem si concederemus, omnis interpretatio plane incerta redderetur, quum legentes sensum sibi placentem potius, quam legibus hermeneuticis exploratum, e s. Scriptura eruere, aut ei subjicere praesumerent, cujus rei rationem reddere nequeant aliam, quam quod ipsi sensum, quem verbis s. textus subjecerunt, bonum atque pium putaverint.

Quae cum ita sint, persuasissimum nobis est, nonnisi unum ejusdem loci sensum literalem admittendum esse.

1) Jacobus Bonfrerius, praecipuus defensor multiplicis sensus literalis, in Proloquiis in totam s. Scripturam (Antv. 1623) C. 20. Sect. X. locos adducit, in quibus duplicem sensum literalem admittit.

2) G. Riegler, biblische Hermeneutik, p. 56 seqq. et J. Hofmann, Herm. biblica cathol. p. 10 seqq. locos biblicos recensent, qui pro multiplici sensu literali adferri solent.

3) Huc etiam spectant, quae Talmud, tract. Sanhedr. fol. 34 col. 1. in Jerem. c. 23. v. 29. leguntur: „Sicuti malleus in multas dividit scintillas, ita locus s. Scripturae multos habet sensus".

4) S. Augustinus Confessionum libro XII. sic ait eap. 30. „Eundem famulum tuum, scripturae hujus dispensatorem (scil. Mosen), Spiritu plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit". (cap. 31.) „Ita cum alius dixerit: hoc sensit, quod ego; et alius: imo illud, quod ego; religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quisquam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras literas vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest".

S. Thomas, Summae P. I. Quaest. 1. Artic. X. (Edit. Lugd. 1686 Vol. I. p. 4) haec scribit: "Quia sensus literalis est, quem auctor intendit; auctor autem sacrae scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit: non est inconveniens, ut dicit Augustinus, XII. Confess., si etiam secundum literalem sensum in una litera sacrae scripturae plures sint sensus."

5) Id e. g. obtinet Rom. I., 12. in verbo σvμпapaxλIñval, quod merito de mutua consolatione et confirmatione accipitur, quae duplex notio eidem vocabulo subest, et consilio loquentis congruit. Pari modo sentiendum est de Psalm. II, 7.,,Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te", cui ipse Paulus tres sensus literales adscribere videtur. Ast si loci adcuratius considerantur, res non ita se habet, sed locus Psalmi cujus sententia generalis est, Messiam esse Filium Dei, pro diversitate consilii Apostoli tribus modis specialibus adhibetur; et quidem Act. XIII. 33.,,Resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo II. scriptum est: Filius meus es tu etc.", de resurrectione, quia,,demonstratus est Filius Dei in virtute ex resurrectioné mortuorum". (Chrysostom. ad Rom. I. 4.) Porro Hebr. I. 5. Apostolus ostendit, Messiam angelis longe esse excellentiorem, quia laudatis Psalmi verbis Filius Dei declaratus est. Denique Hebr. V. 5. legitur: Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu etc., quibus verbis indi

catur, aeternum Patrem iisdem Psalmi verbis, quibus Messiam Filium suum declaravit, eum etiam summum Sacerdotem constituisse. Idem statuendum est de Jes. LIII. 4.,,Vere languores nostros (1) ipse tulit, et dolores nostros (1) ipse portaviť"; ubi laudatae expressiones bebraicae generatim de infirmitatibus corporis et animae intelligi possunt, Matth. VIII. 17. vero speciatim de morbis, et I. Petr. II. 24. de peccatis adducuntur.

6) Ejusmodi est locus Jes. LIII. 8.,,Generationem ejus quis enarrabit?" qu¡ ab aliis de divina, ab aliis de humana Christi generatione, ab aliis aliter explicatur; ratione vero habita hebraici vocabuli 17 genus hominum denotat, id est homines Christi aetatis vel potius posteritatis, nempe spiritualis, seu homines futuros Ecclesiae a Christo instituendae innumerabiles sectatores.

[ocr errors]

7) Sic libro I. c. 36 de doctrina Christ. Augustinus scribit:,,Quisquis in scripturis aliud sentit, quam ille, qui seripsit, - fallitur. Sed tamen si ea sententia fallitur, qua aedificet charitatem, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens viam eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere, demonstrandum est etc." Quibus verbis certe non quascumque veras ac pias interpretationes indiscriminatim probat, sicut loco cit. Confess. XII. facere videtur.

8) S. Thomae, ut videtur, sensus literalis modo latioris, modo angustioris significatus est. Quodsi eum in adducto loco tam late accipit, ut ejusdem denominatione simul spiritualem seu mysticum comprehendat, alterum ab altero probe distinguit, dum sensum literalem significatu angustiori accipiens in eodem Artic. X. paulo ante supra allegata verba scribit: „Auctor sacrae scripturae est Deus, in cujus potestate est, ut non solum voces ad significandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces etiam significent aliquid. Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus historicus vel literalis. Illa vero significatio, qua res significatae per voces iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis, propter quod sensus spiritualis super literalem fundatur, et eum supponit." Et paulo inferius:,,Ita nulla confusio sequitur (scil. ex multiplicitate horum sensuum) in sacra scriptura, cum omnes sensus fundentur super unum, scilicet literalem, ex quo solo potest trahi argumentum, non autem ex his, quae secundum allegoriam dicuntur".

§. 7. Ad quae interpres s. Scripturae in sensu eruendo attendere debet.

Exposito jam interpretis munere (quod, ut diximus in eo versatur, ut quantum fieri possit, suas sententias auctoris sententiis conformare studeat, accurate sua oratione reddendo, quod ille sensit,) ratio rei exigit, ut ostendatur, quo pacto partes interpretis

acturus id, quod intendit, consequatur. Quum jam interpretem cujusvis orationis modum respicere oporteat, quo, qui scripsit, pro generalibus cogitandi ac loquendi praeceptis ad illius specialem indolem applicatis notiones suas mente conceperit et aliorum in usum verbis expresserit (§. 1. not. 2.); procul dubio non minus in sensu biblico eruendo videndum est, quibus conditionibus adstrictum fuerit commercium intellectuale scriptores sacros inter et eorum lectores. Quod ut intelligatur, diligenter considerare juvat sacrorum indolem librorum prorsus singularem, qua, cum non humanae tantum sed divinae quoque sint originis, ab ipsoque Deo profectas revelationes involvant, toto coelo ab omnibus caeteris libris distant.

Nec opus est, ut hoc loco demonstremus, s. Scripturam esse codicem revelationis, ab auctoribus divinitus inspiratis consignatum, cum id Introductionis biblicae et Dogmatices positionibus exploratum sit, et Catholicis, qui unanimiter, quidquid etiam singuli de inspirationis modo ac limitibus sentiant, utriusque veteris nempe et novi Testamenti auctorem unum Deum habent 1), Protestantes, si Naturalismi et Rationalismi sectatores excipias, hac in re adstipulentur *).

Inde necessario sequitur, ad elucubrandos libros s. Scripturae humanam et divinam conspirasse operam. Qui ista volumina exararunt scriptores, ea aequalibus suis scripta esse voluerunt; quam ob rem ut penitus intelligerentur, more suae aetatis cum illis notiones suas communicare debebant, secuti leges, juxta quas cogitationum, ut ita dicamus, commercium fieri solebat ea aetate. Quid, quod ipsi Deo s. Scripturae principi auctori, consilia sua per eam hominibus manifestanti, ut ab iis intelligeretur, leges, quibus istud cogitationum inter homines commercium continetur, non migrare placuit?) Quodsi vero ratio communicandi notiones communis ac vulgaris etiam ab auctoribus biblicis usurpata fuit, prono alveo fluit corollarium, leges interpretandi universales, quae in eruendo cujuscunque libri sensu valent, etiam in explicando codice sacro, modo utique ei congruente, applicandas esse.

Licet de his nemo dubitet, non minus tamen certum est, et jam ex revelationis ac inspirationis, qua libri sacri caeteris omnibus praestant, notione ac natura liquet, rationem communicandi notiones in his libris peculiari divini Numinis efficaciae ac direc

tioni fuisse subjectam, et propterea in interpretatione eorum ad sublimiorem quoque eorumdem naturam necessario respiciendum esse.

Itaque in interpretatione s. Scripturae, ut omnibus numeris absoluta sit, primum ad leges interpretandi universales, quatenus humanae est indolis, omnibus aliis libris comunis; dein ad leges interpretandi peculiares, quatenus praerogativa divinitatis gaudet, qua ab omnibus aliis scriptis differt, est attendendum *).

1) Vide Concilium Trident. Sess. IV. Decretum de Canonicis Scripturis. 2) Cum Protestantes immediatam Dei revelationem et inspirationem ratione s. Scripturae usque ad medium saeculum XVIII. ad unum omnes tenuissent, ab hoc tamen tempore in eorum Theologia invaluit axioma: scriptores biblicos tum in genere tum in specie eadem prorsus ratione, qua alios antiquitatis auctores considerandos ac tractandos esse. Quod principium non omnes Protestantes comprobarunt, ita ut plures ab ultimis praesertim decenniis existerent, qui quo facilius Naturalismo et Rationalismo in dies magis invalescenti obicem ponerent, s. Scripturam, revelationem et theopneustiam a tanta injuria tuendam censerent. Plura hac de re vide infra S. 238.

3) Huc pertinent, quae s. Augustinus scribit: „In Scripturis per homines more hominum loquitur Deus". De civit. Dei 1. XVII. c. 6. „Nullo locutionis genere loquitur Scriptura, quod in consuetudine hominum non inveniatur, quia utique hominibus loquitur." De Trinitate 1. I. c. 12. Idem jam doctores Judaeornm gemarici monuerunt :

[ocr errors]

Loquitur Lex secundum linguam in ore hominis.

4) In s. Scriptura interpretanda praeter generales Hermeneuticae leges non minus speciales, quae ex divina ejus indole derivari solent, esse tenendas, antiquioribus Catholicorum interpretibus exploratum fuit omnibus. Qui recentiori aetate hac de re scripserunt, vide infra §. 170. not. 2. §. 188. nota. §. 194. not. 3. Quam legum peculiarium in exponendis Bibliis necessitatem etiam Protestantibus prioris aetatis aequioribus ratam fuisse, intelligere licet ex J. Chr. W. Augusti, Versuch einer hist. dogm. Einleitung in die heil. Schrift. Leipz. 1832, p. 318-330, et H. A. Ch. Haevernick, Handbuch der hist. krit. Einleilung in das alte Testament. Erlangen 1836. I. Th. I. Abth. VI. Cap. p. 136-142; quamvis ab illis, quippe qui opinionibus praejudicatis, quod attinet istam rem, tenerentur, principia sat firma et solida isto nomine non sint exspectanda.

§. 8. Supremum Hermeneuticae biblicae Principium.

Principium generatim dicitur propositio vel enunciatio, quae fundamentum et normam constituit plurium ejusdem generis veritatum. Primum vero vel supremum principium illud est, quod

« PoprzedniaDalej »