Obrazy na stronie
PDF
ePub

sententiae, quas complectitur, ipsae inter se conferuntur, antecedentes et consequentes sibi respondeant, et si ad loquentem ejusque relationes exiguntur, eis conveniant. Unde fieri non potest, quin consideratio contextus et auctoris orationis interpreti biblico sit magno ac multiplici adjumento ad sensum orationis, quem usus loquendi obscurum, incertum aut vagum reliquit, illustrandum, definiendum ac confirmandum. Itaque explorato usu loquendi interpreti adhuc attendendum erit :

a) Ad contextum, b) ad auctorem orationis.

De quibus jam singulis agemus.

TRACTATUS I.

CONTEXTUS.

§. 78. Notio et diversae contextus species.

Contextus orationis est conjunctio et relatio antecedentium et consequentium, quas loquens spectavit, notionum ac sententiarum, ita quidem, ut ad quamdam unitatem tendant. Cum vero haec unitas, quae in sermone abesse non potest, spectari possit aut ratione personae loquentis aut ratione rerum, quae referuntur, atque priori quidem respectu vel in legibus rationis (logices stricte talis), vel phantasiae (adsociationis idearum) resideat, posteriori vero res relatae uniantur, sive respicias ad tempus praeterlapsum, quo vel successione chronologica evenerunt, vel narrantis dispositione congestae sunt, sive attendas ad tempus futurum, quo haud raro a prophetis remotiores cum vicinioribus conjunctae et commixtae prospiciebantur: quatuor diversae contextus species distinguendae sunt, scilicet a) contextus logicus, b) psychologicus, c) historicus, cui accedit historico-dogmaticus, et d) opticus, qui etiam nomine prospectus prophetici venit.

Observare tamen oportet, in singulis recensitis contextus speciebus haud raro plures connexionis rationes plus minusve concurrere, cum praeterquam, quod nexus logicus nullibi prorsus abesse potest, rerum gestarum narrationes saepius non tam juxta seriem temporis, qua contigerunt, quam ratione dogmatica connectantur, et insuper rationes psychologicae, tum in historiis tum in prophetarum prospectibus, virtutem exerceant. Praeterea, cum contextus logicus gravissimi sit momenti, operae pretium erit

considerare proximum, qui est nexus partium unius ejusdemque propositionis, remotum, qui est nexus propositionis alterius cum altera, remotiorem denique, qui est nexus mutuus plurium propositionum seu totius orationis.

De singulis contextus speciebus jam dicemus, in fine quasdam animadversiones generales subjuncturi *).

*) De contextu hoc loco agitur, quia ejus probandi vis in universalibus cogitandi legibus fundatur (S. 77.), quamvis, si indolem hujus subsidii spectes, quatenus scriptores biblici ipsi in eadem orationis serie suas expressiones obscuriores, vagas ac ambiguas exemplis, synonymis aliisque additamentis clarioribus explicant, ad praecipua usus loquendi testimonia directa referri debeat. Conf. §§. 22. 42.

§. 79. Contextus logicus proximus.

Cum ex lege necessaria, a qua ratio neminem solvit, singulae propositiones unitatem aliquam efficiant, adeoque singulae ipsarum partes concinnare necessario debeant, pro interpretatione propositionum singularum gravis momenti regula ac subsidium prodit, quod nempe cognita partis ad sententiam aliquam spectantis notione reliquae partes ita sint exponendae, ut ad cognitam quadrent.

Unde ex noto subjecto ad conveniens praedicatum, et ex noto substantivo ad conveniens adjectivum vel ad aliud substantivum adpositum, ex adverbio ad notionem vocabuli, ad quod spectat etc. 1) et vice versa 2), paucis, ex certis ad incertorum notionem concludere licet. Quodsi positiva notio saepius ex hac regula non patet, quia plures notiones sententiae integrae aut parti, ad quam spectant, respondere possunt "), negativum saltem momentum praestat regula, quod nempe notio non conveniens non sit spectata ab auctore *).

1) Sic Joan. III, 21. ó molŵy tùv äλýJɛlav, qui facit veritatem, ex subjecto ó olν patet, hýsav practicam religionem, adeoque probitatem indicare; Marc. X, 18. οὐδεὶς ἀγαθός, εἰ μὴ εἶς, ὁ Θεός, nemo est bonus, praeter unum Deum, ex substantivo Osós liquet, adjectivo aya ós notionem optimus, perfectissimus adhaerere; in verbis, Joan. VI, „Caro mea vere (àλndõs) est cibus, et sanguis meus vere (àλndãs) est potus", adverbium àλns bis repetitum innuit, per carnem et sanguinem Domini vere et proprie cibum et potum, non autem improprie doctrinam intelligendam esse.

55.

2) Joan. I, 10. ó xóoμos di' autoŭ éyéveto, mundus per ipsum factus est, ex praedicato yéveto liquet, mundum physicum, non moralem, ut Soci

niani volunt, indicari. Joan. I, 18. povojevǹs unigenitus de Jesu Filio Dei dictum ostendit, eum non ut alios homines, e. g. Joan. I, 12., filium Dei dici, sed ratione longe eminentiori ac prorsus peculiari. Similiter I. Tim. IV, 8. verba: owμatixń quμvacía corporalis exercitatio de gymnasticis exercitiis, non de asceticis intelligenda esse, monet adjectivum awpaTix. Plurima alia mittimus.

3) Hinc e. g. interpretationes loci vexati Gal. III, 20. in tantam excrescere potuerunt molem, ut earum numerus ducentas et quinquaginta excedat, quia plurimae earum contextui fere aeque conveniunt, vel ab eo saltem non manifeste respuuntur. Conf. H. A. Schott et Jul. Fr. Winzer, Comment. in epistolas N. T. Lips. 1834. Vol. I, pag. 452 sqq.

*) Quare Matth. XVII, 27., quae a Dr. G. E. Paulus verbo súpíoxɛcv obtrusa est notio vendendi, reprobanda est, utpote contextui proximo repugnans.

§. 80. De rite distinguendis et referendis partibus propositionis

Quid in propositione sit subjectum et quid praedicatum, et quo pertineant caetera adjecta, bene nosse debet interpres. Plerumque id dignoscitur sine omni difficultate e natura rerum ex ordine vocabulorum, aliisque indiciis grammaticis, nonnunquam tamen res sat ambigua est. Pro casu dubii sequentes observationes subjunguntur, licet ad omne dubium ubivis tollendum non sufficiant. Et quidem

a) quod attinet subjectum et praedicatum,

1. illud Graecis, hoc Hebraeis praecedere solet, quod tenendum est, quamdiu ex rei natura, expensa utriusque ratione, aliisve causis nihil obstat. Exceptio inprimis locum habet in emphasi, cujus vocabulum ex rei natura primo, quantum licet, loco poni solet 1).

2. Subjectum articulo gaudet, praedicatum non item 3); at utrumque haud raro aliter invenitur 3).

b) Difficilius hinc inde definitur, quo alia quaedam propositionis vocabula spectent. Ad quod dispiciendum jubent attendere 1. ad positionem vocis, ex qua ad illud spectare cognoscitur, cui est appositum, et quidem, si nihil obstat, postpositum *).

2. Alibi vocabula, quo spectent, dubia accipiantur ad praecipuum, quod auctori obversabatur argumentum 5).

1) Sic Genes. IV, 13., magna est iniquitas mea, et Rom. XIII, 10. plenitudo (пλńрwμα) legis est dilectio, facile praedicatum cognoscitur praepositum.

2) Exemplo sint: Ps. CXVIII, 26. 17 benedictus sit veniens; Joan. IV, 24. пνεйμа ó cós, Spiritus est Deus.

3) Praesertim subjectum minus determinatum articulo caret, uti Prov. XI, 7. v iz cum moritur homo improbus; contra praedicatum haud raro, praecipue si subjecto cuidam eminentiori modo tribuitur, articulo gaudet. E. g. Joan. I, 21. ó прopýtns ei oú; num tu es propheta (ille promissus)?

4) Ex hoc capite Matth. V, 3. Beati pauperes spiritu, vocabulum spiritu (kvɛúμatɩ) non ad beatos sed ad pauperes trahas.

5) Propterea I. Thess. III, 2. inéμpaμev TiμóJeov εἰς τὸ στηρίξαι ὑμᾶς, misimus Thimotheum ad confirmandos vos, verba εἰς τὸ

-

nostrum

-

συνεργὸν ἡμῶν coadjutorem

στηρίξαι ὑμᾶς non

spectant ad συνεργὸν, sed ad remotius ἐπέμψαμεν, quia in hoc residet notio principalis, et quod Timotheus sit coadjutor Pauli, tantum per incidens adjicitur.

§. 81. Contextus logicus remotus.

Relatio logica sententiarum sese excipientium est diversissima. Aut enim se habent ut genus et species, totum et partes, causa et effectus, antecedentia et consequentia, ratio et consequens, similia et opposita, aut ut assertio et explicatio, demonstratio vel illustratio etc. Ad quam relationem si diligenter attenderit interpres, haud levia in rem suam assequetur emolumenta, Etenim

1. inde saepius inprimis definienda est significatio particularum, quibus propositiones sese excipientes conjunguntur, et quarum usus sicut in A. T. ita etiam in N. T. perquam vagus est. Sic non raro particulis mere copulativis connectuntur dictiones, quarum relatio logica alias particulas requirit. Etenim illis modo explicatio inducitur1), modo conditio subjicitur *), modo comparatio innuitur 3), alias etiam contrarium indicatur *). Contra particulae contrarium indicantes reperiuntur, ubi nulla est oppositio 5), sicut et dictiones per particulas causales junctae occurrunt, inter quas non nexus causalis, sed ea intercedit ratio, ut altera alteram explicet ), aut altera ex altera sequatur ), aut altera cum altera comparetur ). Aliis tandem in locis nexus vere causalis particulis comparativis indicatur 9). Denique utrum particulae va, oпws ut, intentionem vel sequelam, effectum denotent, ex nexu logico dignoscendum est 10).

2. Porro inde innotescit, quae significatio e pluribus in dato loco eligenda sit; scilicet quae antecedentibus et consequentibus respondet "). Quodsi in certo loco contextus nonnisi unicam significationem admittit, haec ipsa certissima habenda erit, licet sufficientibus aliis testimoniis confirmari nequeat. Per hanc regulam significatio τῶν ἁπαξ λεγομένων atque rariorum sat certe determinatur 12).

3. Praeterea exinde intelligitur, quibus limitibus voces et formulae sint circumscribendae, pro eo nimirum, ut latius vel angustius acceptae seriei orationis conveniant 1).

4. Denique, quae loquens supplenda reliquerit, ex contextu eruuntur 1a).

1) Uti 1. Sam. XXVIII, 3. i¬3 me in Rama, utpote urbe ejus patria; I. Cor. III, 16. ουκ οἴδατε, ὅτι ναὸς Θεῷ ἐστε, καὶ τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ οἰκει ¿v úμiv; nescitis, quod templum Dei estis, cum utique Spiritus Dei vos inhabitet?

2) Huc pertinet Genes. XLII, 18.

si hoc feceritis, vivetis;

Joan. XVI, 24. àiteite xai λýfɛode, si petieritis, impetrabitis. 3) E. g. Job. XII, 11. ib-ogy: bas ang mga php js-sby nonne auris ser

mones probat, sicut palatum cibos gustat?

4) Tale est Jud. XVI, 15.31 T'APON AND T' quomodo dicis amo te, cum tamen cor tuum non sit mecum? Ex hoc capite Act. X, 28. in verbis Petri: ὑμεῖς ἐπίστασθε, ὡς ἀθέμιτον ἐστιν ἀνδρὶ ἰουδαίῳ κολλάσθαι ἤ προσέρχεσθαι ἀλλοφύλῳ, καὶ ἐμοὶ ὁ Θεὸς ἔδειξε μηδένα κοινὸν ἤ ἀκάθαρτον Léуεcv v‡ρwпov Vulgatus xaì recte vertit sed, est enim notio adversativa: Creditur nefas esse Judaeo, familiariter uti gentilibus, sed Deus alia me docuit. 5) E. g. Joan. XVI, 2. Absque synagogis facient vos, sed (άλλà) venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur, obsequium se praestare Deo, quo in loco dλà rectius imo redditur, est enim gradatio. Conf. etiam Luc. XII, 7.

6) Cujus modi est l. Cor. XI, 23. Ἐγὼ παρέλαβον ἀπὸ τοῦ Κυρίω, ὅ καὶ παρέδωκα ὑμῖν, ὅτι ὁ Κύριος Ἰησᾶς ἐν τῇ νυκτὶ, ᾧ παρεδίδοτο, ἔλαβεν άptov, ubi őt explicative accipiendum est, ita ut sit nempe, scilicet.

7) Uti Jerem. VII, 18.

[ocr errors]

py? jy? filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem

ut (i. e. quo fiet, ut) me ad iracundiam provocent.

8) Exemplo sit Hebr. VI, 7. Γῆ γὰρ ἡ πιεσα τὸν ἐπ ̓ αυτῆς πολλάκις ἐρχόμεν νον ὑετὸν καὶ τίκτεσα βοτάνην εὔθετον ἐκείνοις, δι ̓ ὃς καὶ γεωργείται, μεταλαμβάνει εὐλογίας ἀπὸ τὰ Θεό, ubi particula γὰρ comparativa est: Sicut terra, quae a Deo foecundata est.

[ocr errors]

") Ita Rom. 1, 28. xadis sicut, manifeste indicat quia, ita ut verba Apostoli reddenda sint: Quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum.

« PoprzedniaDalej »