Obrazy na stronie
PDF
ePub

Usum laudatorum glossariorum juvant: Glossae sacrae Hesychii graece excerpsit, emendavit et notis illustravit C. G. Ernesti. Lips. 1785; Suidae et Phavorini glossae sacrae gr. cum Spicilegio glossarum sacrarum Hesychii et Etymologici magni congessit, emendavit et notis illustravit C. G. Ernesti. Lips. 1786; J. Zonara e glossas sacras interpretari instituit Sturz. Grimmae 1818.

Exempla, quae praestantiam glossarum ostendunt, sunt: άpx pápnaτος, quo Hesychius vocabulum κεραιά Matth. V, 18., item πολυλογία, quo Suidas Matth. VI, 7. βαττολογεῖν, μολύναι, quo idem ibid. v. 16. àpavíoaι, denique άvɛxwpnoɛ, quo Schol. Eurip. Joan. V, 13. ¿§évevoe explicat.

Minus placent insolos Matth. VI, 11., quod Alberti gloss. p. 202. e verbi eu participio noα exponit, ut notet diem crastinum, diem sequentem, λογία = ovλλon collectio I. Cor. XVI, 1. juxta Suidam, aliaeque his similes interpretationes, probabilius ex etymologia tantum vel contextu desumtae, proin a conjecturarum suspicione haud liberae.

§. 74. Unde cognoscatur, quem ubique nos usum sequi oporteat?

Haud raro notiones vocum phrasiumque sunt aliae Graecis, aliae Orientalibus, et aliae Christianis 1). Quare statuendae sunt regulae, e quibus, si non semper certum, probabile tamen judicium ferre liceat, quem in quovis loco interpres sequi debeat usum. Et quidem:

1. Attendatur ad sensum. Quodsi ex hoc vel illo usu tantum sensus commodus prodit, apertum habetur indicium, quem oporteat nos sequi usum *).

2. Consideretur ratio orationis grammatica atque syntactica. Pro eo, ac illa Graecis solum, vel Orientalibus familiaris, aut saltem frequentior est, etiam usus vel graecus vel orientalis consulendus erit 3).

3. Nonnumquam etiam ex notitiis historicis innotescit, qua ratione expressio quaedam sit interpretanda *).

4. Quodsi his rationibus res non decernitur, et tum graecus usus tum orientalis commodum praebet sensum, in regula usus orientalis praeferendus erit. Probabilius est enim, homines Hebraeos genere, et scriptores populares, qui erant auctores s. Scripturae graecae, usos esse dictione potius hebraico more, quam graeco, praesertim si hic sit rarior et exquisitior 5).

1) Exemplo sit vox sipvý, quae Graecis est pax, Luc. XIV, 32. Act. XII, 20. al., Orientalibus omnis generis felicitas (DiS), Marc. V, 34. Luc.

VII, 50. Act. XVI, 36 al., Christianis speciatim felicitas per Christum parta, Luc. I, 79. XIX, 42. Rom. II, 10. al.

2) Ex hoc capite voces: siphon Act. XII, 20. secundum usum loquendi graecum; poxoi vero et poixaλides Jac IV, 4. non secundum usum loquendi graecum de physicis, sed secundum orientalem de spiritualibus adulteris (ad imitationem hebraici et derivatorum), et xýpa I. Tim. V, 9. nonnisi secundum usum loquendi christianum de diaconissa erunt capiendae.

3) Unde Luc. XXIV, 36. Joan. XX, 20. 26. ɛipńvn úμiv, quae est consueta Orientalibus salutandi formula, et II. Macc. IX, 19. Act. XV, 23. XXIII, 26. Jac. 1, 1. χαίρειν (subintellecto λέγει vel λέγουσι) salutatio a Graecis pro suo more literis praemissa omne dubium tollunt, quem usum interpres sequatur.

*) Ita ex historia populi hebraici Rom. II, 8. ¿pı‡ɛía potius est renitentia, quam contentio. Eadem ratione ex historia adventus Spiritus sancti et primae Ecclesiae Act. II. X, 46. XIX, 6. et I. Cor. XII-XIV. patet, quid significet saepius recurrens γλώσσαις λαλεῖν ; non minus ex more primorum Christianorum celebrandi Eucharistiam liquet, quid Judae 12. áɣáñaι

denotent.

5) Proin Joan. VIII, 21. 24. àño≈výoxe‹v v áμaptíais non secundum usum graecum interpreteris: discedere e vita in ipso delicto, vel perseverare in peccatis usque ad mortem, sed hebraice notabit: perire vel damnari ob peccata.

§. 75. Quae in consulendis linguae graecae biblicae fontibus generatim

sint vitanda.

Cum recensiti fontes consulendi sint, quatenus ad usum S. Scripturae graecum sive communem sive peculiarem cognoscendum faciunt, necessario sequitur, generatim omnem comparationem reprobandam esse, quae hunc finem aut non promoveat, aut omnino ei adversetur. Ex hoc capite speciatim:

1. Damnanda est interpretatio, quae usum, cui secundum indicia §. praecedentis insistendum, ex fontibus, qui ad eum cognoscendum non faciunt, veluti graeca ex hebraicis vel vice versa 1), aut omnino expressiones christianas ex auctoribus profanis, neglectis propriis fontibus explicare conatur 2)

2).

2. Nec eruditio, quae congerendis auctorum locis lumen majus non affert 3), aut aliunde clara illustrare intendit *), aut planum sensum detorquere praesumit 5), quaque haud pauci interpretes mire delectantur, probari potest.

1) Tali interpretatione praecipue usi sunt Puristae et Hebraistae (conf. §. 53. not. 2.), quorum priores pure graeca existimari voluerunt, quaecumque

in N. T. legantur, nec ulla agnoverunt hebraismorum vestigia, posteriores vero, praesertim caeteris ferventiores, omnino negaverunt, elocutioni N. T. quidquam inesse, quod graecitati purae recte vindicetur. 2) Sic Doctor Paulus (Philologisch krit. hist. Kommentar über das N. T.) provocans ad talmudicum ip na cum aliis illud Matth. III, 17. Kai idu, φωνὴ ἐκ τῶν ὀυρανῶν λέγεσα. Οὗτός ἐστιν ὁ ὑιός με ὁ ἀγαπητὸς et ecce vox de coelis dicens: Hic est filius meus dilectus, non de voce viva externa, sed de interna dici autumat, statuens tonitru velut symbolum praesentiae divinae Joannem ad cogitationem adduxisse, Jesum esse Messiam. Ast Talmudistae non sunt testes apti usus loquendi christiani, et hoc loco eo minus in subsidium vocandi, ac scriptores N. T. ipsi coll. Matth. XVII, 5. Joan. XII, 28. nullam omnino dubitationem relinquunt, quod de voce externa et articulata cogitandum sit. Alii non minus perverse vocabulum λóyos Joan. I. 1. sqq. ex Graecorum, nominatim Pythagorae et Platonis philosophia (Clericus, Epistolae crit. et eccles. Amstelod. 1712. ep. I. X.), aut ex Philone Alex. vel Babyloniorum Persarumque pneumatologia (Leonh. Bertholdt, Christologia. Erlang. 1811. SS. 23. 24. et Christ. Th. Kuinoel, Evang. Joannis. Prolegg. §. 7.) interpretari conantur, cum praeterquam, quod loci ex his fontibus congesti minime quadrent, Evangelista ipse expressionem sibi peculiarem non in obscuro relinquat. (Conf. §. 71. not. 2). Nec melior est interpretatio, qua Joan. XIV, 11. ὅτι ἐγὼ ἐν τῷ πατρὶ, καὶ ὁ πατήρ ἐν ἐμοί ἐστιν ego in patre sum, et pater in me est illustrare volunt ex Elmacini historia Saracenorum (Edit. Erpenii. Lugd. Bat. 1625.), ubi pag. 277. legitur:,,Avus meus in filio est, et ego in patre meo," licet de sensu loci sacri ex contextu et parallelis biblicis nemo dubius esse possit. Similia in recentioribus exegetis haud pauca invenies.

3) Ejusmodi eruditio superflua obtinet, dum Seb. Pfochenius (Diatribe de linguae graecae N. T. puritate. Amstel. 1629. p. 21.) et alii notionem vocis ¿xoń rumor, fama Matth. IV, 24. advocatis scriptorum graecorum auctoritatibus illustrare et comprobare contendunt, quia praeterquam, quod notio illa hebraissans in libris s. Scripturae graecis testimonio antiquarum versionum fulcitur (conf. Vers. Alexandr. II. Sam. XIII, 30. Jerem. XXXVII, 5. Symmach. et Theodot. Jes. XXIII, 5), in locis ab iis laudatis axon nihil aliud est, quam commemoratio, narratio rerum, quae olim gestae sunt, non autem fama.

4) Tale est II. Cor. V, 1. ὅτι ἔαν ἡ ἐπίγειος ἡμῶν οικία τε σκήνες καταλυθῆ si haec terrena nostra domus tentorii destructa fuerit, ubi praeterquam, quod Apostolo expressiones platonicas obtruserunt, quia Plato corpus humanum ýïvov axvos appellavit, teste Clemente Alex. Stromat. Lib. V, p. 593., licet tentorium aliunde Hebraeis (Sapient. IX, 15. tò yeŵdes o×ñvos) aliisque populis notissima imago corporis humani sit, xataλudñ ex copiosis scriptorum profanorum locis, praesertim ex Anacreontis Odis IV. et XIV., ubi simplex λúɛ eodem significatu occurrit, illustrare voluerunt. Sed ad quid tantae ambages ob notionem verbi xaraλuav dissolvere,

destruere, quae caeterum neminem latet, et in nostro loco etiam per contextum confirmatur?

5) Ita e. g. Lutheri et Calvini sectatores, antiquiores praecipue, omnia fiduciae in Deo et Christi meritis collocatae tribuentes, congestis Graecorum parallelis demonstrare conabantur, voci biblicae íors notionem fiduciae fere unice convenire, ita ut etiam copiosos illos s. Scripturae locos, in quibus aperte fidem historicam, id est assensum, qui veritatibus divinitus revelatis praestatur, denotat, non alia ratione interpretarentur.

Quantam eruditionem interpretes, qui partes Naturalismi ac Rationalismi sequuntur, haud raro impendant, ut usu loquendi detorto miraculum aliquod aut doctrinam rationi humanae imperviam e Bibliis eliminent, nemo rerum peritus ignorat.

§. 76. Conclusio. Subsidia literaria.

Ex dictis cuilibet patet, quarum linguarum notitia requiratur ad sensum e s. Scriptura rite et accurate eruendum. Etsi vero non omnia argumenta pro potestate vocum ac phrasium statuenda ex ipsis, quos recensuimus, fontibus haurire jubeamur, attamen ne studiis quidem aliorum, qui ex fontibus e. g. versionibus antiquis, Patribus etc. materias congesserunt, recte uti licebit ei, qui linguarum orientalium et graecae cognitione accuratiori careat, idiomatisque biblici proprietates perspectas non habeat, attenta et frequenti lectione. Qua eruditione destitutus nec vim argumentorum in libris subsidiariis obviorum examinare ac aestimare, nec dubius ad allegatum fontem recurrere valebit.

Ad copiosa, quae per decursum hujus tractatus laudavimus subsidia literaria pro studio linguae s. Scripturae tum hebraicae tum graecae commendanda adhuc referimus quaedam melioris notae opera, quae ad discendam linguam biblicam graecam, imprimis N. T. serviunt. Talia sunt:

Lexica: Jo. Frid. Schleusner, Novum Lexicon graeco-latinum in N. T. Editio IV. Lips. 1819. II Tomi. Chr. Abr. Wahl, Clavis N. T. philologica. Edit. II. Lips. 1829. Ejusdem Clavis N. T. philologica usibus scholarum et Theologiae studiosorum accomodata. Editio minor. Lips. 1831. C. G. Bretschneider, Lexicon manuale gr. lat. in libros N. T. Lips. 1829. Edit. III. 1840. Chr. Gottl. Wilke, Clavis N. T. philologica. Dresdae et Lips. 1841. II Tomi.

Quibus addi merentur: Chr. Schoetgenii Lexicon graecolatinum in N. T. 1790. recentissime edit. auct. et emend. a G. Lebr. Spohn. Hal. 1819. et E. G. A. Boeckel, Nova clavis in graecos V. T. interpretes scriptoresque apocryphos ita adornata, ut etiam lexici in N. T. libros usum praebere possit. Lips. 1821.

Grammaticae: J. C. W. Alt, Grammatica linguae graecae, qua N. T. scriptores usi sunt. Hal. 1829. G. Bened. Winer, Grammatik des neutestamentlichen Sprachidioms. Editio IV. Lipsiae 1836. Edit. V. 1844.

CAPUT II.

DE SENSU EXPLORANDO PER UNIVERSALES COGITANDI LEGES.

§. 77. Dicendorum conspectus.

Ab usu loquendi jam progredimur ad examinandas eas, quae ad rem nostram faciunt, universales cogitandi leges, seu ad illas normas, ad quas mens humana in producendis ac consociandis ideis dirigitur, ceu ad alteram conditionem, in qua inventio sensus orationis cujuscunque, adeoque etiam biblicae residet. Cum enim vocabula, utpote signa cogitationum pluribus ex titulis sat imperfecta, sensum loquentis saepe aut in obscuro relinquant, aut certo non indicent, nihil aliud restat, quam ut ad res significatas ipsas, id est ad cogitationes loquentis, verbis utcunque adumbratas animus interpretis convertatur, et expensis legibus, ex quibus istae pendent, eruatur ac plane determinetur, quod usus loquendi circa sensum orationis obscurum aut indeterminatum reliquerit (S. 13).

Quae vero sint leges illae, quibus homines in producendis ac consociandis ideis dirigantur, et ad quas proin omnis oratio, quae non est nisi cogitationum internarum externa descriptio seu imago, componatur necesse sit, facili negotio intelligitur. Constat inter omnes, eam esse mentis nostrae indolem, ut omnia ad unitatem revocet, ita quidem, ut quoad cogitatus ipsos cohaerentia, et quoad nos atque relationes, in quibus positi sumus, convenientia cogitemus. Quae cum ita sint, etiam oratio cujusvis loquentis sana mente praediti, adeoque et eorum, qui in Bibliis loquuntur, necessario ita concepta ponatur, ut, si notiones atque

« PoprzedniaDalej »