Obrazy na stronie
PDF
ePub

§. 68. Quae in earum usu observanda sint.

Cautiones, quas pro antiquarum versionum usu in studio linguae hebraicae generatim praescripsimus (§. 37), etiam in collatione versionum graecarum V. T. ad Orientalismos linguae graecae biblicae explicandos adhibendas esse, in promtu est. Addimus sequentia monita:

1. Scrutator linguae graecae hebraissantis, postquam cum hebraicis aliquam familiaritatem contraxit, quae legit in hebraicis, relegat in versionibus graecis. Ex perpetua hac comparatione facilitatem consequetur cognoscendi, quibus graecis quaevis hebraica exprimi soleant, atque, si quae eorum in libro exponendo occurrunt, mox agnoscet.

2. Quodsi Hebraismi, in hagiographis graecis ad literam expressi, extant bene graece redditi in versionibus, his tribuat vim commentarii et interpretationis, translatorum testimonio innixae, dummodo indicium non habeat, quod minus recte versati sint 1).

3. Attamen quia bene graeca hebraicis substituta ab antiquis translatoribus, sive ab hagiographis, deuterocanonicis nimirum V. T. vel scriptoribus N. T. ipsis adoptata sint, sive ad horum scriptorum hebraissantia explicanda adhibeantur, haud raro sensum magis quam literam exprimunt, illumque vage, vel latius vel angustius reddunt, semper comparatio hebraicorum instuenda erit, ne forte aliquid de vi Hebraismi amittatur 2).

4. Licet vero sedulo consulendae sint versiones graecae, cavendum tamen est, ne affectatione quadam aut studio novas ac raras interpretationes venandi ducti ex illis in libros s. Scripturae graecos Hebraismos inferamus, ubi ipsa per se lingua graeca commodissimum sensum cum facilitate fundit 3).

1) Sic, dum illud vulgare D', quod ad literam hebraicorum exprimitur: прóσшлov haμßáveiv (Luc. XX, 21. Gal. II, 6. al.), ab Alexandrinis bene graece redditur: прóσwяоv Jaúμaçɛiv personarum respectum habere (Levit. XIX, 15. Deut. X, 17. Job. XIII, 10. XXXIV, 19. al.), habetur interpretatio historice certa, quam etiam Judas v. 16. sequitur. 2) Verba : Db, Genes. V, 24. de Enocho, proprie : ambulavit cum Deo, ibidem a LXX et Hebr. XI, 5. redduntur: eunpέotnoe t❤ Oew placuit Deo, quae sunt perspicua et bene graece dicta. Ast hebraicis sensus magis determinatur, ita ut appareat, causam divini favoris esse in pietate vitae. Pariter dictio: doux ovτEs qui non sunt, Jerem. XXXI, 15. Sirac. XVII, 28. Matth. II, 18. bene graeca, ast per

se

prorsus vaga est, ita ut indicare possit vel nondum natos, vel jamjam mortuos, vel tropice eos, qui sunt nullius auctoritatis. Ex hebraicis (Jerem. 1. c. coll. Genes. XLII, 36.) discitur, id dici de mortuis. Similia sunt plurima. Quam in rem egregie observat C. F. A. Fritzsche, Praef. ad Evang. Matth. Lips. 1826. p. XI.):,,Versione LXX ita abutuntur, ut quodcumque ibi vocabulum hebraicum graeco conversum sit, illius vi graecum revera instructum esse argumententur. Quae sententia justam reprehensionem minime incurreret, si aut potuissent ubique illi per linguae graecae rationes verbum subjicere verbo, aut si tanta fuissent linguae graecae scientia praediti, ut scriptorum hebraicorum sententiam omnibus in locis assequerentur, aut si codices istius versionis editionesque non foede essent corruptae."

3) Exemplo sit Luc. VIII, 14. ὑπὸ μεριμνῶν καὶ πλέτε καὶ ἡδονῶν τοῦ βίο порɛvóμɛvoι, ubi D. Heinsius (in Exercitatt. in N. T.) novam explicationem hanc profert :,,Curis, divitiis et voluptatibus hujus vitae impelluntur," provocans ad verba Job. XXIX, 20. tò tóžov μa ¿v xεipì άutoû TopEVETα. Existimans enim, hocce порsúεσIαι esse moveri, et hinc etiam in sensu morali posse dici moveri i. e. impelli, agitari, laudatam interpretationem proponere non dubitavit. Sed, qui in summa rei facilitate tantis ambagibus ex versione Alexandrina novas explicationes quaerit, profecto usum illius affectat.

Conf. Wolle, Dissert. de parallelismo N. T. verbali cum LXX ver. sione caute instituendo. Lips. 1731. Caeterum usum versionum graecarum V. T. philologicum et exegeticum magnopere juvant: Conr. Kircheri Concordantiae V. T. graecae hebraeis vocibus respondentes. Francof. 1607. Abr. Trommii Concordantiae graecae versionis vulgo dictae LXX. Amstelod. 1718. Conf. etiam §. 36. not. 5.

§. 69. Libri hebraici ipsi, scripta syriaca, chaldaica, arabica et rabbinica.

Subsidium aliud ad explicanda orientalia constituit collatio cum scriptis orientalibus ipsis. Et primum quidem fieri potest, ut libris sacris graeci idiomatis insint proprietates linguarum orientalium, quae in monumentis graecis sermonis hebraissantis adhuc existentibus non observantur. Quo in casu lux petenda erit ex ipsis libris, qui idiomate hebraico, aramaico, arabico et rabbinico scripti extant. Quem in finem non solum singulae voces, sed et integrae phrases graecae conferantur 1); minime vero omnium negligenda est comparatio graeci styli, praecipue poëtici, cum orientali, utpote cui ratione syntaxeos et elocutionis oratoriae atque poëticae quam plurimis in locis et adeo quidem respondet, ut haud raro lux exoptatissima obscuritati afferatur, si textum graecum de verbo ad verbum in orientalem orationem transtuleris *).

Dein nec illud praetermittendum est, quod, quia adversarii haud raro armis ex Orientalismi cognitione arreptis doctrinas orthodoxas impugnare conantur, in eodem promptuario praesidium contra eorum impetus quaerendum sit ").

ab

1) Sic. e. g. ex collatione Jeremiae V, 5. Thren. III, 27. intelligitur, Hebrais y jugum etiam poni pro praeceptis et doctrina, quod lumen affert locis Sirac. LI, 26. Matth. XI, 29. Item Matth. VIII, 20. 10quendi formula: ουκ ἔχει, πᾶ τὴν κεφαλὴν κλίνη non habet, ubi caput reclinet, ex Barhebraeo (Chron. Syriac. p. 406) dilucidatur, ubi Saladinus de Francis dicit: 12s pano pasi, Oniom), has had no? , non fuit Francis locus in ora maritima, ubi caput reponerent, praeter Tyrum.

[ocr errors]
[ocr errors]

07 0 7

4

n

[ocr errors]

3) Exemplo sit locus Sirac. VI, 32. ἔαν δῷς τήν ψυχήν σε (τῇ σοφια), παν oŭpyos šon, ubi alterum membrum respondet hebraicae phrasi ab ¡na attendere ad aliquid, et in altero navouрyos lumen capit ex ny, quod non tantum astutus, sed etiam prudens, sapiens est, uti Proverb. XII, 16. al. Constructio obscurior Rom. I, 5. εἰς ὑπακοὴν πίστεως ἐν πᾶσι τοῖς ἔθνεσιν ὑπὲρ τὰ ὀνόματος αυτό, sat clara ft, si hebraice cogitatur :

-

ad annuntiandum omnibus gentibus לְהַשְׁמִיעַ הָאֱמוּנָה בְכָל הַגּוֹיִם עַל שְׁמוֹ

fidem in eum. Conf. §. 59. not. 2.

3) Ita doctissimus Nic. Wiseman (in Horis Syriacis, Tom. I. Romae 1828.) Thomam Hartwell Horne, qui sensum literalem locorum Matth. XXVI, 26. 28. Marc. XIV, 22. 24. Luc. XXII, 19. 20. I. Cor. IX, 24. 25. impugnaverat, ope uberioris notitiae linguae syriacae invictissime refutavit. Contendebat enim Horneus, verba institutionis ss. Eucharistiae syriaco sermone fuisse prolata, et proin cum in illo nullum esset vocabulum, quod significandi, repraesentandi, denotandi notionem haberet, ita ut a Syris pro hac notione verbum substantivum est poni deberet et soleret, ex verbis institutionis nullum argumentum pro doctrina catholica adduci posse. Vide Pletz, Theologische Zeitschrift, Jahrgg. I. T. I. Orientalische Literatur, von V. (incent. Seback) p. 283 sqq.

-

[ocr errors]

Praecipua opera, quae ad collationem orientalium serviunt, sunt: Jo. Vorstii De Hebraismis N. T. Commentarius. Amstelod. 1665. Jo. Leusdeni Libellus de dialectis N. T. singulatim de ejus Hebraismis, denuo editus a. J. F. Fischer, Lips. 1792. Jo. Lightfoot, Horae hebr. et talm. Lips. 1679. Chr. Schoetgenii Horae hebr. et talmud. in universum N. T. Dresdae 1733. 42. J. Gerh. Meuschenii N. T. ex Talmude et antiqq. illustratum. Lips. 1736. Petr. Keuchenii Annotata in N. T. Editio nova cum Praef. J. Alberti, Lugd. Bat. 1755. Boysen, Erlaeut. des Grundtextes des N. T. aus der syr. Uebersetzung Quedlinb. 1761. Confer Hartmann, Linguist. Einleit. in das Studium des A. T. Brem. 1818. p. 375 sqq. Th. Ph. Chr. Kaiser, Comment. de linguae aramaicae usu ad judicanda et interpretanda plura N. T. loca. Norimb. 1831.

§. 70. Cautelae adhibendae, ubi comparandae sunt cum orientalibus dictiones s. Scripturae graecae.

Quum vero tum, qnando linguarum orientalium proprietates orationi s. Scripturae graecae adhaerere videntur, quae in fontibus hellenisticis non obveniant, Orientalismus tantum possit adesse, quin historice probari queat, in eo ex sua comparatione assumendo interpretem tanto cautiorem oportebit esse, quanto facilius novae alicujus opinionis stabiliendae aut eruditionis ostentandae causa proprio genio indulgeri soleat, et quanto magis viri etiam celeberrimi hac in re hallucinati sint 1).

Quare sequentes canones observandos praescribimus:

1. Si expressioni cuidam est significatio graeca historice certa, plana et obvia, quae commodum sensum praebet, sine necessitate aliam mere possibilem ex comparatione cum orientalibus ne petas *).

2. Si Orientalismi suspicio adest, studiose quaeratur in versionibus s. Scripturae orientalibus, puta syriacis vel arabicis, an in eorum interpretatione habeatur indicium, proprietatem hanc, de qua suscipio adest, revera in linguam graecam biblicam fuisse receptam. Si nullum suppetit, semper sat dubius manet Orientalismus 3).

3. Certo vero ea comparatio est reprobanda, qua expressiones graecae cum hebraicis conferuntur, quibus interpretes Alexandrini semper non eas, sed alias, vel si eas in alia tamen significatione substituunt *).

4. Denique loquendi formulas ac dictiones, quae non in omnibus partibus sibi respondent, male inter se comparari, sponte intelligitur 5).

5. Aliunde demum patet, ex incerta aut perrara vocis orientalis significatione non posse pro expressione comparata deduci certius quidpiam 6).

1) Qui in recentiorum interpretum biblicorum scriptis paululum est versatus, innumera hujus rei exempla in promptu habebit. Vix saepius aliquis in s. Scriptura interpretanda ad Syriasmum confugit, quam J. Andr. Boltenius, qui in sua germanica N. T. versione (Alton. 1795-1806.) fere pro principio ponit: textum graecum in linguam syriacam prius esse vertendum, ut ejus verus sensus eruatur. Conf. Eichhorn, Allgemeine Bibliothek. T. V. pag. 518 seq.

*) Cur. e. g. Matth. VI, 2. ¿néyuoi coll. So desiit, adeoque in formis transitivis desinere fecit, cum Boltenio vertatur: impediunt, cum optime congruat vulgaris verbi graeci potestas: receperunt, habent?

3) Ex hoc capite non tantum Arabismum Boltenii in adjectivo άpyós vanus,

inutilis, Matth. XII, 36., qui illud ex arabico per mendax, calumniatorius explicat, sed etiam Chaldaismum, qui eandem significationem praeberet, suspectum habent, siquidem nulla versione orientali confirmatur. 4) Unde Luc. XVIII, 11. πрòs autòv secum vel apud se non vertas seorsim, conferendo illud cum 172, quia huic uóvos vel xad'éautòv respondere solet, veluti Zach. XII, 12. 13. Ex eadem ratione non probabis interpretationem Nachtigallii (in Henkii Magazin für Exegese etc. T. V. p. 343 sqq.), qui Luc. XXII, 36. vocem μάxapa reddit per cultrum laniarium (Schlachtmesser pro supellectili viatoria generatim), collatam cum hebraico, cui tamen in versione Alexandrina nullibi respondit, ubi istud in significatione cultri venit.

[ocr errors]
[ocr errors]

5) Hinc e. g. conjicias, quid censendum sit de comparatione phraseos Matth. XXI, 32. venire in via justitiae cum dictione arabica: venire cum re physica, portabili (i. e. afferre eam), aut dictionis ó úlòs tù áv‡púnu cum fal¡, quod tamen caret articulo; et quantopere reprobanda sit collatio verborum Joan. 1, 14. καὶ (ὁ λόγος) ἐσκηνώσεν ἐν ἡμῖν, et filius Dei) inter nos versatus est, cum habitatione Dei super arca foederis, quam Judaeorum scriptores exprimunt per (àvaraúel, πλnpoĩ, οἰκεῖ, σκηνοῖ).

6) Unde dijudices interpretationem verbi άaro Matth. XXVII, 5., quod Boltenius reddit: praecipitem se egit, conferens istud cum chald. pay, quod praeter vulgarem significationem suffocandi etiam notat excussit, projecit, auctore Buxtorfio in Lex. Talmud. p. 2478., cujus tamen vulgaris significatio in locis ab hoc lexicographo laudatis commode retineri potest, ut ita altera, cui comparatio innititur, ipsa incertior appareat.

II. FONTES USUS LOQUENDI PECULIARIS.

S. 71.

a) Ad cognoscendas singulorum scriptorum proprietates.

Ex iis, quae de proprietatibus usus loquendi graeci singulis scriptoribus biblicis peculiaris disseruimus (§. 59.), etiam facile intelligitur, ad quos fontes sit confugiendum, ut ille probe cognoscatur. Generatim, licet omnium hagiographorum graecorum talis sit dictio, ut ad eam intelligendam tum fontes graecos tum orientales adire necesse sit, nequaquam tamen hi et illi ad omnium interpretationem aequalem opem ferent. Ex natura rei enim intelligitur, quoad eos, qui pluribus bene graecis distinguantur, fontes

Herm. biblica. I.

8

« PoprzedniaDalej »