Obrazy na stronie
PDF
ePub

vitam tranquillam agendo. Pari modo, licet úλn et Júpa synonyma esse videantur et saepe promiscue ponantur, ex graecis tamen scriptoribus intelligitur, haec vocabula ita differre, ut ùn porta per moenia in urbem ducens, Júpa janua aedium dicatur, et certe priori semper aliquid augustius vel latius significetur. Conf. Schol. ad Thucyd. II. c. 4. De discrimine adhuc subtiliori, quod inter substantiva xpóvos et xapós (I. Thess. V, 1. al.) intercedit, vide J. A. Tittmann, de Synonymis in N. T. lib. I. Lips. 1829. p. 40 seq. et Raphel, Adnot. ex Polybio et Arriano ad Act. I, 7.

") Ex indole et auctoritate analogiae linguae supra §. 23. II. 1. §. 24. descripta facile intelligitur, ad proficuum hujus subsidii studium auctores graecos in subsidium vocandos esse, cum saepe solum ex illis, non vero ex paucis s. Scripturae libris graecis cognosci possit, num certae formae aut dictionis significatio plurium similium exemplorum numero nitatur, et propterea confirmata habeatur, vel an plures exceptiones locum habeant, et proin cautione opus sit. Ita si nomen o≈pnoxéta in N. T. semel Coloss. II, 23. occurrens affectatum religionis studium designare asseritur, haec significatio exemplis analogis, quae §. 23. nota 5. ex Graecis adduximus, confirmatur, licet exceptiones non desint. Exempla explicationum vocum et dictionum, quae utut passim receptae scriptoribus graecis muniri vel corrigi debent, plura affert J. Dav. Michaëlis, Einleit. in den N. B. Goetting. 1788. T. I. p. 198. cui tamen non sine cautione adstipulandum est.

7) Ita interpretationem verborum: εἰσῆλθον εἴς τὴν Λυδίαν ingressi sunt domum Lydiae, Act. XVI, 4. construendi ratio Graecorum confirmat. Etenim eodem modo apud Herodotum II, c. 121. legitur: eloɛóvta dè es tu Baoiλños tùv Juyatépa, et Lysias Orat. XVIII. p. 303. dicit: €ïoeλIWv eiç tòv пaτépa Tòv éμóv. Conf. Aristoph. Plut. 237. 242. Contra interpretatio verborum Joan. V, 5. ἣν δέ τις ἄνθρωπος ἐκεῖ τριάκοντα καί ὀκτὼ ἔτη ἔχων ἐν τῇ ἀσθενείᾳ, qua Dr. Paulus cum aliis statuit, hominem illum 38 annos habuisse, syntaxi Graecorum reprobatur. Nam si hoc significare voluisset Evangelista, verba ev doɛvɛia conjungere debuisset cum vocabulo ἄνθρωπος, et scribere: ἦν δέ τις ἄνθρωπος ἐν τῇ ἀσθενείᾳ, τριάκοντα καί ὀκτὼ ἔτη ἔχων; neque tamen hoc linguae legibus convenienter dictum fuisset, quia Graeci non scribunt sival ἐν ἀσθενείᾳ, sed ἔχειν ἐν ἀσθενείᾳ, quod dicitur pro ἔχειν ἄσθενῶς. Caeterum caute hac in re procedat interpres, neque facile interpretationem aliquam solum propterea reprobet, quia legibus grammaticis minus respondet; non enim licet existimare, hagiographos, utpote scriptores populares, recentiori Graecismo assuetos, illas semper exacte observasse. 8) Profecto particulas graecas, in s. Scriptura obvias, cum omni, qua late patent, potestate tum ad sententias definiendas et varie inflectendas, tum ad orationis ornatum stylique elegantiam promovendam, si notiones hebraissantes eis haud raro a scriptoribus orientalibus adjectas excipias, solum ex Graecorum scriptis accurate cognoscendas esse, neminem rerum

peritum latet. Nonnumquam illis insolentior notio adhaeret, ita quidem, ut nisi ea, sed alia magis consueta recipiatur, sensus nullus, aut distortus tantum, vel difficultatibus implicitus prodeat. Sic àλλά, Matth. XI, 8. 9, significationibus usitatioribus contextui non respondentibus, in rariori, qua idem notat, quod ǹ vel, aut, accipiendum est, qua significatione hujus particulae maxime in interrogationibus utuntur Graeci. Arrian. Epictet. p. 64. 9) Ita ad illustrandas et explicandas constructiones anomalas Luc. XIII, 9. XIX, 42. XXII, 42. varii varia commenti sunt, quibus opus non habet interpres, qui noverit, deesse apodosin more Graecorum, a quibus in enunciationibus hypotheticis, quarum priori membro praemittuntur particulae et, sáv vel similes, solet omitti membrum posterius, ex rei natura aut loquentis adjunctis facile intelligendum. Exempla hanc in rem Raphelius in Annott. ex Xenoph. et ex Polyb. et Arriano, nec non Fischerus, Proluss. de linguae gr. interioris scientia etc. p. 122 sqq. attulerunt.

Subsidia ad usum Graecorum in explicandis sacris libris praesertim N. T. adjuvandum plurima prostant. Sequentia, maguam partem jam commemorata opera, licet castigatione indigeant et provide adhibenda sint, prae reliquis commendari merentur:

a) Ad usum Graecorum generatim :

[ocr errors]

Lamb. Bos, Diatribae s. Exercitatt. philologicae, in quibus N. T. loca quaedam ex profanis auctoribus illustrantur. Edit. II. aucta. Franeq. 1713. J. Alberti, Observationes philologicae in N. T. Lugd. Bat. 1725. Jac. Elsner, Observationes sacrae in N. T. libros. Traj. ad Rhen. Tom. I. 1720. Tom. II. 1728. El. Palairet, Observationes philolog. crit. in sacros N. T. libros. Lugd. Bat. 1752. Ejusdem Specimen Exercitatt. philolog. crit. in sacros N. T. libros. Lond. 1755. G. D. Kypke, Observationes sacrae in N. T. libros. Wratisl. 1754. J. Fr. Fischer, Prolusiones de linguae gr. interioris scientia: interpretationis librorum N. T. adjumento maxime necessario. Lips. 1772. J. Laur. Blessig, Praesidia interpretationis N. T. ex auctoribus graecis. Argent. 1778. Hauff, Ueber den Gebrauch der gr. Profanscribenten zur Erläuterung des N. T Lips. 1796.

[ocr errors]

b) Ad usum singulorum quorumdam auctorum:

-

G. Raphel, Annotationes in N. T. ex Xenophonte collectae. Hamb. 1709. Editio II. acced. praef. J. Fechtii 1720. Ejusdem Annotatt. ex Polybio et Arriano collectae. Hamb. 1715. Ejusdem Annotatt. philologicae in N. T. ex Herodoto collectae. Lüneb. 1731. — Cas p. F. Münthe, Observationes philolog. in sacros N. T. libros ex Diodoro Siculo collectae. Hafn. et Lips. 1755. F. L. Abresch, Dilucidationes Thucydideae. Ultraj. 1755. J. Bapt. Ott, Excerpta ex Flavio Josepho ad N. T. illustrationem, cura Sgb. Havercamp. Lugd. Bat. 1741. Tob. Krebsii Observationes in N. T. ex Flavio Josepho. Lips. 1755. Chr. Fr. Loesneri Observationes ad N. T. ex Philone Alex. Lips. 1777. Adami Fr. Kühnii Spicilegium Loesneri

J.

-

Observationum in N. T. e Philone Lips. 1785. - Michaëlis in opere supra citato p. 195 sqq. plurium auctorum laudatorum censuram exhibet, Kypkium, Raphelium et Krebsium prae reliquis commendans. Adminicula linguae graecae addiscendae aliunde nota sunt. Laudantur grammaticae, quas Buttmann et Matthaei ediderunt, et lexica a Schneidero, Riemero et Rostio exarata.

§. 65. Etymologia, analogia et linguae cognatae.

Cum linguae graecae sat uberes supersint fontes, ex aetate profecti, qua adhuc vivebat, ex quibus proin ejus cognitio longe facilius ac certius hauriri potest, quam hebraicam ex paucis, quae prostant, documentis cognoscere datum est, per se patet, minus necesse esse, ut scrutator linguae graecae ad praesidia recurrat minus efficacia, qualia sunt etymologia, analogia et linguae cognatae. Nihilominus tamen etiam haec saepius egregie conferunt ad graeca biblica, praesertim rariora ac difficiliora, illustranda et confirmanda *).

*) Sic. e. g. ex etymologia facile intelligitur, quare ovxopavtsły Luc. III, 14. al. (proprie ad judicem deferre, indicare eos, qui ficus ex Attica in aliam regionem exportant) sit calumniari, malis artibus ab aliis pecunias extorquere. Item ἐπιόυσιος, νος ἅπαξ λεγόμενη in oratione dominica, Matth. VI, 11. Luc. XI, 3. ratione habita analogiae linguae graecae bene redditur: ad substantiam spectuns necessarius, quotidiaquia e. g. skýio est, quod ad torcular, et siτápiov, quod ad sepulturam pertinet.

nus-,

Haud aro etiam voces et loquendi rationes s. Scripturae graecae ex linguis cognatis, imo et diversis lucem accipiunt. Ponamus exemplum Rom. VII, 14. ubi homo carnalis dicitur exрaμévos nò tỳv áμaptíav, venditus sub peccatum, seu venditus in peccati dominium. Cum hac loquendi ratione, qua Paulus dicere voluit, esse hominem servum seu mancipium peccati, conferatur linguae latinae usus in voce addictus. Quia haec vox linguae latinae consuetudine usurpatur, quum in auctione aliquid emitur, et postquam multi licitati sunt, uni tandem addicitur, ita ut in ejus dominium tradatur: addictus alicui rei dicitur, qui ei plane deditus est, et in malam partem addictus peccato, qui servus est et maucipium peccati. Quapropter hac locutione plane exprimitur notio memorata: venditus in peccati dominium.

B. QUATENUS ORIENTALIS EST.

§. 66. Versio Alexandrina et caeterae versiones graecae V. T.

Quum hic loci nostrum non sit inquirere, quae sint linguarum orientalium proprietates, quibus in linguam graecam Bibliorum

immigrare licuisset, sed inspicere velimus Orientalismos, seu Hebraismos in sensu latiori, vere occurrentes in libris, quorum lingua indaganda occupamur, primam ex hac consideratione subsidiorum classem non subministrabunt linguae orientales, sed potius graeca illa, quae Orientalismos fors receptos historice manifestat, quaeque in operibus, uti dicunt, hebraissantibus seu hellenisticis exhibetur.

Quapropter primarius fons usus orientalis, qui in libris s. Scripturae graecis invenitur, sine controversia erit versio tv ó, cujus indolem §. 36. nott. 1—4. uberius exposuimus. Ea enim Alexandriae a Judaeis confecta Hebraismis scatens, et licet ab erroribus non libera, a Palaestinensibus, ut ab Aegyptiacis, Judaeis diligenter lecta tantam auctoritatem nacta est, ut Judaei sequentium temporum eam ceu sacrum exemplar spectarent, a quo fere numquam, nec in vitiis quidem, discesserunt, et cujus analogiam etiam in novis scriptis religiosis sequendam esse putarunt, ita ut haec versio pro matre linguae graecae hebraissantis, nominatim ejus, quae in s. Scriptura est obvia, haberi possit, et quae pro hujus studio ex ea innotescunt, merito certissima censeantur.

Ad eundem finem aliquid conferunt etiam, quae pariter idiomate graeco plus minusve hebraissante scriptae sunt versiones Aquilae, Symmachi et Theodotionis, quibus junguntur trium aliarum, quae dicuntur IV. V. et VI., fragmenta; quas omnes §. 36. nota 5. paucis designavimus.

§. 67. Quid commodi versiones dictae praestent?

Ex dictis facile colligitur, versiones A. T. graecas pro studio loquendi usus, de quo hoc loco sermo est, egregia emolumenta praebere, quae ad sequentia praesertim referri possunt:

1. Universe indolem linguae hebraeo-graecae et Orientalismos tum lexicales tum grammaticos ac syntacticos in ipsa obvios docent 1).

2. Obscura dilucidantur facilius, cum pateat recursus ad fontem hebraicum, si graeca, quae hebraicis respondent, non intellexeris *).

3. Se mutuo illustrant translationes, cum aut eadem versio obscurum vocabulum alibi clarius exponat, aut una versio pro

obscuriori vocabulo alterius versionis clarius exhibeat, aut graeco vocabulo minus perspicuo alibi clarior expressio hebraica respondeat3).

1) Praesertim versio Alexandrina quasi Catechismum idiomatis hebraeo-graeci, nominatim biblici, constituit; caeteras versiones graecas ei quoad ambitum et gravitatem longe postponendas esse, ex illarum indole facile intelligitur. Hebraismi lexicales sunt, si e. g. vocabulo graeco tantus conceditur ambitus, quantus est hebraico, quocum vi sua nativa congruit. Sic diaInn, quod proprie est testamentum, foedus ad imitationem hebr. n', cui respondet, praeter alia notat etiam promissionem, ut Genes. IX, 9. 11. Levit. XXVI, 42. quod lumen praebet II. Macc. VIII, 15. Luc. I, 72. al. Sed missis aliis observamus, praecipue in rebus, quae ad religionem pertinent, notiones, quas interpretes graeci, usum hebraicorum secuti, vocibus a se adhibitis attribuerunt, etiam in scriptoribus V. T. deuterocanonicis et N. T. recurrere, et proin per illorum usum illustrari et confirmari. Sic αλήθεια n proprie veritas Alexandrinis est etiam probitas, imo omnis religio, uti Ps. XXVI, 3. LXXXVI, 11. al. quod ad Tob. III, 5. et I. Joan. I, 6. lumen praebet; vópos i est lex, Pentateuchus, doctrina Mosaica, religio judaica, et quaelibet ejus pars, Num. XII, 15. 16. Deut. IV, 8. 44. al. Aeque late vis hujus vocabuli patet in libris deuterocanonicis V. T. Sirac. XLV, 5. Baruch. II, 28. I. Macc. I, 49. II, 21. al. et in N. T. Matth. V, 17. VII, 12. Joan. I, 17. Conf. Exod. XII, 49. et Luc. II, 22. ubi vóμos pro singulis praeceptis Mosaicis ponitur. Mittimus alia. Hebraismi grammaticales et syntactici non minus per versiones graecas, nominatim Alexandrinam, illustrantur. Exempla hujus rei plurima habentur in Winero (N. T. Sprachidiom) et Hen. G. J. Tierschio (De Pentateuchi versione Alexandrina. Erlangae 1841. praecipue libro III.).

=

2) E. g. ¿ní tò άvtó (Matth. XXII, 34. Act. I, 15. al.), cui hebr. 17772 una, simul solet respondere, II. Sam. II, 13. Ps. XIX, 10. al. Similiter quia apud Aquilam, Job. XXXVIII, 5. xavov ponitur pro hebr. 12, quod est amussis opificis, funiculus mensorius, consulto simul contextu intelligitur, a Paulo H. Cor. X, 13. μstpov tu xavóvos dici spatium terrarum ad praedicandum sibi a Deo demensum.

3) Sic jam memoratum 1772, quod Alexandrini alias solent vertere éïì tò àvtó, Genes. XIII., 6. reddunt clariori apa simul. Obscurior translatio verbi

apud Alexandrinos Genes. XL. et XLI. per σvyxpívei, quod proprie est confundere, commiscere, illustratur ab iisdem, dum illud alibi vertunt per clarius έpunvɛúɛly, et ab Aquila, qui éπɩλúɛi, et a Symmacho, qui Saxpivey Genes. XL, 8. pro ipso ponit. Inde intelligetur, I. Cor. II, πνευματικοῖς πνευματικὰ συγκρίνοντες, sensum verborum s. Pauli esse: Perfectioribus Christianis perfectiores doctrinas explicantes.

13.

« PoprzedniaDalej »