Obrazy na stronie
PDF
ePub

V

Atque hæc quidem famæ et honori tuo inserviebant, ingenium, eloquentia, eruditæ antiquitatis cognitio, bonæ artes et literarum lumen. Majus autem illud fuit quod domi elucebat, summa vitæ innocentia et morum sanctitas. Vale, VIR ORNATISSIME, diu Oxoniensibus tuis et decori sis et exemplo.

Dabam Oxonii e Collegio Orielensi, quinto non. Maii. мDCCCXIII.

LECTORI S.

ILLORUM gratia, quibus Academiæ nostræ instituta sunt minus cognita, non abs re forsan erit breviter præfari, ita olim a Poeticæ Lecturæ Fundatore provisum esse, primum, ut singulis terminis prælectiones singulæ coram Universitate haberentur; tum, ut ne cui ultra decennium hoc munere fungi liceret. Hinc igitur evenit, ut quid prius dictum esset sæpius auditores admonendos duxerim, ne forte operis ratio, non nisi longis temporum intervallis continuati, memoria aliquando excideret. Quas quidem loquendi formulas, quum in lucem opus proferendum erat, ita nonnunquam oratione implicitas videbam, ut penitus evelli sine rei dispendio vix possent. Alterum vero est, eadem sane ex causa profectum, quod, ineunte decennio, quantum spatii singulis argumenti partibus deberetur minus recte æstimaverim. Unde factum est, ut in tertia parte præsertim exsequenda, angustiores mihi fines relictos senserim, quam postulabat materiæ istius dignitas et pondus ad quartam vero ne accedendi quidem copia daretur.

Hæc autem mihi æquum lectorem facile condonaturum putavi, si modo in cæteris ne officio deessem diligenter elaboratum esse censuerit.

[blocks in formation]

PRÆLECTIO SECUNDA.

De genere voluptatis quæ ex poesi percipitur. Quibus ex facultatibus animi pendeat inquiritur. Hinc ducitur operis totius in quatuor partes distributio. De Imitatione, de Affectibus, de Phantasia, de Judicio.

p. 15.

PARS PRIMA SIVE DE IMITATIONE.
PRÆLECTIO TERTIA.

Cur Ars Poetica Imitatrix dicatur. Expenduntur opiniones Aristotelis, Platonis, Scaligeri. Vox Imitatio multiplici sensu accipitur. 1mo. Ad verborum sonum refertur; 2do. Ad versus structuram et dictionis colorem. 3tio. Ad rerum ipsarum descriptionem: quæ vera est imitatio Poetica.

p. 28.

PRÆLECTIO QUARTA.

Rem quam imitetur scriptor sua sponte pulchram sumat. In descriptionibus errant poetæ si nimii sint et operosi. Pauca potius notanda quæ rei maxime sint propria; et quæ simplicem ejus imaginem menti objiciant.

p. 43.

« PoprzedniaDalej »