Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ah! miser ille tuo quantò feliciùs ævo
Perditus, et propter te, Leonora, foret !
Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ!
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, agro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII. Ad eandem.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,
Claráque Parthenopes fana Achelöiados;
Littoreámque tuâ defunctam Naiada ripâ,
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidèm vivitque, et amœnâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi.
fllic, Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque deos.

IX. In SALMASII HUNDREDAM2.
Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobai
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X. In SALMASIUM.

GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius, Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
ΧΙ. In ΜORUM3.

GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII. Apologus de Rustico et Hero.
RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit domino:
Hinc, incredibili fructûs dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.

Salmasius is here ridiculed by Milton for attempting, not very happily indeed, to turn into Latin some of our forensic phrases, as the County-Court, Hundred, &c. "Iam Anglicismis tuis magnoperè delectamur; Countie Court, The Turn, Hundreda; mirâ nempè docilitate centenos Iacobæos tuos Anglicè numerare didicisti.” Defens. cap. viii.

3 From Milton's Defensio Secunda, and his Responsio to Morus's Supplement. This distich was occasioned by a report, that Morus had debauched a favourite waiting maid of the wife of Salmasius, Milton's antagonist. See Burman's Syllog. Epist. iii. 307.

Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus ;
Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa coloni,
Parva licet, grato dona tulisse animo !
Possem ego avaritiam frænare, gulámque vo-

racem :

Nunc periere mihi et fœtus, et ipse parens.'

XIII. Ad CHRISTIN AM SUECORUM
REGINAM, nomine CROMWELLI.
BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,
Ut'que senext armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu,

t tibi submittit frontem reverentior umbra:
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

SILVARUM

LIBER.

PSALM CXIV.

Ισραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβω
Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μένον ἔην ὅσιον γένος υιες Ιδα

Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐςυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
Ἐκ δ' ὄρια σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντε; ἐϋτραφερῶ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγξι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπλε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλως φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίω; τί δ ̓ ἀς' ἐςυφελίχθης
πρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπλ ̓, ὅρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιοτέραι, τὶ δ' ἀρ' ὑμμὲς ἀνασκιρτήσατ', ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγξι φίλη ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείες, γαῖα, τρέυσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαΐα, Θεὸν τρείωσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,
Ος τε κὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὸς χέε μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et
insontem inter reos fortè captum inscius damna-
verat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενο, hæc subit
misit,

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν' ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕφεριν αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ ̓ ἀπ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρὴ,
Τοιόνδ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκας ὀλέσσας.

In Effigiei Fjus Sculptorem.
Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα
Φαίης τεχ ̓ ἄν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.

Τὸν δ' ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελᾶτε φαύλεις δυσμίμημα ζωγράφει.

In obitum Procancellarii, medici'.
Anno Etatis 17.

PARERE Fati discite legibus,
Manúsque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
läpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Emathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpe Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgå.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ:
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes; ncc sine gloria;
Nec puppe lustrâsses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cùm te viderit artibus,
Succóque pollenti, tot atis
Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra, precor, tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa calthæque busto,
Purpureóque hyacinthus ore.

Sit mite de te judiciun

aci,

Subrideátque Etnea Proserpina; Intérque felices perennis

Elysio spatiere campo.

In Quintum Novembris.

Anno Etatis 17.

JAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regaa Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:

5 This ode, is on the death of doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice chancellor of that university, in October, 1626.

Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros:
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnáque oliviferâ vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, frandúmque ma-
gister

Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris:
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Troja.

At simul hanc, opibúsque et festâ pace bea
tam,

Aspicit, et tpingues donis Cerealibus agros, Quódque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in tuâ Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus. Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis.

"Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni," dixit; "gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, inca si quicquam tentamina possunt, Non ferct hoc impunè diu, non ibit inulta." Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistrâ
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cùm circuingreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificósque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereáque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque ca-
nentûm

Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualitèr exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,

Præcipitésque impellit equos stimulante flagel Captum oculis Typhlonta, Melanchætémque fe

rocem,

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cùm niger umbrarum dominus, rectórque si-
lentùm,

Prædatórque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cu-
cullus

Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, utì fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
“Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit
artus?

Immemor, O, fidei, pecorúmque oblite tuorum! Dum cathedram, venerande, tuam, diademáque triplex,

Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe;
Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge, piger, Latius quem Cæsar
adorat,

Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersáque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosx,
Thermodoonteâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentésque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signáque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum frauget, flammisque cre-

mabit;

Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jámque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævósque patres, trabeâ canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinùs ipse igitur, quoscunque habet Anglia
fidos,

|

Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papa?
Perculsósque metu subito, casúque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divásque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis." |

Dixit; et, adscitos ponens malefidus amictus, Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæstáque, adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis : Cùm somnus pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilin
guis,

Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hie inter cæmenta jacent, præruptáque saxa,
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiáque, et stimulis arinata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Hor-
Perpetuòque leves per muta silentia Manes [ror;
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nullóque sequente per
antrum,
[umbris,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt:
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareóque leves difllentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et, quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat; rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit æthered Dominus qui fulgurat arc Vanáque perversæ ridet conamina turbæ ; Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrå
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion
Ossæ.
[nestræ
Mille fores aditúsque patent, totidemque fe-
Ampláque per tenues translucent atria muros:
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualitèr instrepitant circum muletralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce;
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trabit, atque levissima
captat

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis,
Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Luunina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditáque visáque linguis
Cuilibet effundit temerara; veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes, Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,

Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicèt Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
"Fama siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in méque meósque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo?"

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;

Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes:
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:
Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertáque murmura, spargit:
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat

Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authorésque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et paritèr juvenes, paritèr tremuere puellæ,
Effoetique senes paritèr; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres:
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintóque No-
vembris

Nulla dies toto occurrit celebrator anno.

In obitum Præsullis Eliensis.

Anno Etatis 17..

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum mæsta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis.

Cùm centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera nuntia,

Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populósque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,
Te, generis humani decus,

Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.

Tunc inquietum pectus irâ protinùs
Ebulliebat fervidâ,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;
Graiúsque vates parciùs
Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsámque Neobulen suam.

At ecce! diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus souos
Leni, sub aurâ, flamine :
"Cæcos furores pone; pone vitream
Bilémque, et irritas minas:

'Nicholas Felton, bishop of Ely, died Octob. 5, 1626, not many days after bishop Andrews, before celebrated.

Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitòque ad iras percita?

Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cœlo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animásque mole carneâ reconditas
In lucem et auras evocat:
Ut cùm fugaces excitant Horæ diem,
Themidos Jovisque filiæ;

Et sempiterni ducit ad vultus Patris :
At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedésque subterraneas."
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò
Foedum reliqui carcerem,
Volatilésque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cœlum senex,
Auriga currûs ignei.

Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia;
Non ensis, Orion, tuus.

Prætervolavi fulgidi solis globum,
Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos
Frænis dracones aureis.

Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,

Velocitatem sæpe miratus novam ;

Donec nitentes ad fores

[blocks in formation]

Exemisse malo, gyrósque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius
aula

Decdat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli ?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curu, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imóque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternáque bella,

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certóque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cœlos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternum Phœbus juvenile coruscat,
Nec fovet effœtas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed, semper amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis paritèr formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Manè vocans, et serus agens in pascua cœli ;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleúmque ignem paribus complectitur
Nec variant elementa fidem, solitóque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spirátque hyemem, nimbósque vo-
lutat.

ulnis.

[blocks in formation]

Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli ;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonicâ quemadmodum Aristoteles
intellexit.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ ;
Túque, O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis, otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Clique fastos, atque ephemeridas Deûm;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unúsque et universus, exemplar Dei?

Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibèt natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Cœli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos
Vatuin sagaci præpes ostendit choro;
Non bunc sacerdos novit Assyrius, licèt
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscúmque Belon, inclytúmque Osiridem,
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis,)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

535

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totúmque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census.
Et quod habemus opum chartâ numeravimus
istâ,

Quæ mihi sunt nullæ, qnisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundáque Tartara

carmen

Ima ciere valet, divósque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremula palientes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cùm repetemus Olym-
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, [pum
Ibimus auratis per cœli templa coronis ;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,

« PoprzedniaDalej »