Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

Augustinianorum de civitate Dei librorum editio, quam Emanuel Hoffmann parabat, a multis iam diu exspectata atque desiderata annis 1899 et 1900 paulo ante mortem viri summe venerandi in publicum prodiit.

In hac editione et praestantia codicum quorundam partim primum ibi adhibitorum partim multo accuratius quam antea perlustratorum et ipsius editoris diligentia doctrina ingenii acumine factum est, ut saepissime aut genuina Augustini oratio haud dubie restitueretur aut certe via monstraretur, qua ad verum potest perveniri.

His confisus fundamentis, cum a bibliopola honestissimo monitus essem, ut libros de civitate Dei iam bis a me in bibliotheca Teubneriana editos tertium recognoscerem, denuo rem adgressus sum, quamquam dehortabantur et aetas longius iam provecta et corporis infirmitas. Minus tamen gravabar operam meam polliceri, quia in praesens non totum opus, sed alterum tantummodo eius volumen a me postulabatur, cuius in textu pauciora quam in prioribus libris mutanda fuerunt*). Adnotatio critica autem quin prorsus esset novanda, ab initio dubium non erat, quoniam et ex novo, quem Em. Hoffmann exhibuit, apparatu multa erant iteranda et aliorum quoque subsidiorum, quibus primus ego in hac editione usus sum, crebro fuit mentio facienda.

De his subsidiis priusquam uberius agam, pauca praemittenda sunt.

Quamobrem fieri potuit, ut alterius editionis fixae tabularum aenearum formae, quas stereotypas vocant, denuo chartis imprimerentur, correctae illae quidem aliquot locis, ubi res postulabat.

a*

De civitate Dei libri I-V codicibus Lugdunensibus (L▲), libri I—IX codice Corbeiensi (C), libri XI—XVI codice Veronensi (V), tametsi ne ne hi quidem variis carent mendis, plerumque tamen ita repraesentantur, ut nullo fere negotio erui possit, quid Augustinus ipse scripserit.

Longe aliter comparata res est in decimo libro (de quo ut nunc agamus non est locus) et in extremis sex libris. In hac operis parte codicum, quorum quidem lectiones accuratius enotatae sunt, nullus invenitur, quem securi ducem sequi possimus. Nam quamquam tres eorum, codices Rgp, auctoritate reliquis praestant, tamen horum quoque trium testium, praesertim ubi inter se discrepant, crebro ambigua est fides.

Et ego quidem, dum editionem alteram publicandam curabam, in dubiis locis extremorum librorum codicem R, dummodo tolerabilem exhiberet lectionem, plerumque anteferendum ceteris censui, quod Em. Hoffmanno parum probabatur, ut in praefatione alterius voluminis p. IIIsq. exsecutus est.

Opinionem viri et rerum peritissimi et mihi benevolentissimi parvi pendere quia non solum imprudentiae, sed etiam impietatis esset, hanc quaestionem interea identidem retractavi, praesertim cum p codice ab Hoffmanno in lucem edito status causae haud mediocriter mutatus

esse videretur. Sed post longam haesitationem postremo ad pristinam fere sententiam recurri, in qua me, paucis sane locis exceptis, non inmerito perstitisse ex commentario critico, nisi fallor, satis apparebit.

Ut opibus ab Hoffmanno allatis ipse quoque aliquantulum adderem, non solum codices RAF multis locis denuo evolvi, sed etiam nova circumspexi auxilia.

Ac primo quidem aliquot libros manu scriptos saeculi duodecimi, qui ex quibusdam Bavariae monasteriis initio superioris saeculi in bibliothecam publicam Monacensem translati sunt, obiter exploravi. His et inter se et cum codice Alderspacensi, cuius subsidio in secunda editione

usus sum, manifesta cognatione conspirare cognovi, sed illo deteriores et vix dignos esse, qui studiosius inquirerentur.

Postremo incurri in codicem quendam Ratisbonensem, qui decimo saeculo exeunte, ut videtur, scriptus et inter Latinos bibliothecae Monacensis codices numero 13024 insignitus omnes de civitate Dei libros complectitur. Quem dum perscrutor, animadverti eum fontem esse, unde Alderspacensis fluxit. Huius igitur codicis lectiones in nova editione notare supersedi et in locum eius Ratisbonensem promovi, qui etsi interpolationibus recentioribus crebro deformis est, tamen generosioris originis indiciis minime caret. Et codicum vetustiorum, quos quidem ego noverim, in mediis libris nulli similior est quam Augustano nostro (A). Quae sit horum duorum codicum inter se necessitudo, uno in primis exemplo ostendatur.

In capite nono libri XI codex A (fol. 122) post existimo (p. 472, 14 sq. editionis meae) multis omissis, sed nullo in scripturae serie spatio interiecto haec praebet: nisi aeterna est (p. 477, 24), quae verba ceteri libri in capite undecimo exhibent. Idem error invenitur in Ratisbonensi (fol. 105), nisi quod in hoc post existimo scriptum est: hic mirum. Ea quoque lectio ex codice A originem duxit. Ibi enim vocabulis existimo nisi recentiore manu superscriptum est: hic mirum; in margine autem eiusdem loci legitur nota Tironiana: И—, quae,

etsi parum accurate picta, nisi fallor, idem valet, quod hic mirum*). Earum scripturarum quae fuerit origo, licet suspicari. Verisimile est enim, in codice A lectorem aliquem illa nota Tironiana in margine addita indicare voluisse, lectionem hoc loco miram vel perversam sibi videri; deinde hominem doctum aliquem, qui postea librum legebat, notam Tironianam interpretantem vocabulis existimo nisi inter lineas litteris usitatis superscripsisse hic

*) In commentariis Guilelmi Schmitz tab. 5, 8; 43, 71 hic mirum notis Tironianis sic scriptum est: FM.

« PoprzedniaDalej »