Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

AD CAROLUM HAMEL ET HENRICUM SAINT-OLIVE, COETUS MODERANDO OPERI « A PROPAGATIONE FIDEI > ALTERUM PARISIIS ALTERUM LUGDUNI

PRAESIDES, GRATULANDI HORTANDIQUE CAUSA.

Dilecti Filii, salutem et apostolicam benedictionem. Ad christiani apostolatus apicem divina miseratione evectis, nihil sane optatius Nobis, dilecti Filii, quam vos alloqui praesentes et consilia vobiscum communicare. Catholicorum enim universitatem quoties animo intuemur, toties monemur alias esse oves, quae non sunt ex Ecclesiae ovili, easque Nos ad illud adducere oportere: et ex hac cogitatione sponte sua ad vos et ad pium Opus, cui praepositi estis, cupida mens provolat, in studiis ac coeptis vestris rerum in dies meliorum anquirens auspicia. Vera, ut fateamur, non exiguos sollertiae diligentiaeque vestrae respondisse, Dei beneficio, fructus testantur corrogatae piorum stipes multiplicataeque, earum ope, evangelicorum virorum expeditiones. Sed, proh dolor! quo potissimum tempore effusiorem, eamdem in rem, catholicorum caritatem desiderabamus, ea incidisse vidimus rerum adiuncta, quae iure admodum pietas vestra eam etiam ob caussam deplorat, quod Ecclesiae Missionibus sacrorum administrorum copiam, et necessaria subsidia subtrahant. At vero spectata virtus vestra vix admonitos vos vult ne ad surgentes ingravescentesque difficultates animum despondeatis. Opus enim Fidei Propagandae adeo, ut nostis, cohaeret cum hominum aeterna salute, cui studet impense, ut Is, qui vult omnes homines salvos fieri

« PoprzedniaDalej »