Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod indicet nos meliores esse, quam bestias : «Om- A quod adest, quodque præsens est, se accommodat,

njum euim animalium corpora, sive quæ in aquis, sive quæ in terra vivunt, sive quæ in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta, sicut hominis corpus. Quo significatur etiam animum nostrum in superna sua, id est in æterna spiritualia ereclum esse debere. Ita intelligitur per animum maxime, adtestante etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem, et similitudinem Dei. › Idem alibi his verbis repetit (lib. LXXXını quæstionum, quæst. 51, n. 2, 3): Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit, qui diligenter altendit quod dictum est: Et fecit Deus omnia bona valde (Gen. m, 1). Nemo enim dubitat, quin ipse primitus sit bonus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alium prostratum est, cum sit visibile, sed ad intuendum cœlum erectum... etiam quia tale est, ut ad contemplandum cœlum sit aptius, magis in hoc ad imaginem, et similitudinem Dei,quam cætera corpora animalium, factum videri potest. ›

48. Quin et Potho Prumiensis (lib. 1 de statu domus Dei, sub finem tom. 1x Biblioth. Patr. edit. Paris. pag. 569) id ipsum innit, quatenus pulcritudinem corporis ita commendat, ut testetur opus sapientiæ per officia corporis diversa monstrari.

B

C

49. Sed cur Damascenum non allegamus? quippe ex antiquo Scriptore, quem Methodium in libro de resurrectione, esse ait P. le Quien, haec docet (a): «Quis duram ossium substantiam compegit? quis membra colligavit, ut nervis tenderentur, et circa juncturas inflexa laxarentur ? Quis humores, mollemque ex humo carnem, sanguine eam perfundendo fermentavit? Solus plane præstantissimus artifex Deus, qui hominem, id est ratione præditam, et animatam imaginem suam, nos, inquam, fabricavit, et ex humido, el percxiguo senine in vulva matris, velut c cera conformavit. Ecquis enim est, qui providet, ne foetus humoris copia, el compressione vasorum obrutus, intus præfocetur? Aut quis, postquam gestatus utero est, et tandem in lucem editus, ex imbecillo, et pusillo magnum, pulchrum, et robustum reddidit, nisi idem ipse, quem modo dicebam, præstantissimus conditor Deus, qui potentiæ suæ efficacitate, instar pictoris cujusdam, formas in diversum mutat? Deus D immortalitatis est, vita, et incorruptio : opus autem Dei, homo... At de homine non item dixit, Producat; sed: Faciamus hominem ad imaginem nostram,el similitudinem. Et assumpsit Deus pulverem de terra, et effinxit eum. Affinia tradit in parallelis in eo loco, quein in calce paginæ allego (b), quem Lector consulat opto.

50. Quod si animum hominis attendis, inter hominem (ut rursus verbis Ciceronis utar) (de Officiis lib. iv, 11) et belluam, hoc maxime interest, quod have tantum, quantum sensu movetur, ad id solum

(a) In Eclog. seu parall. litt. A, titul. vin, edit. ¿c Quien, tom. II, pag. 310.

paululum admodum sentiens præteritum, aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus, et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus præsentibus adjungit, atque auneetit futuras: facile totius vitæx cursum videt, ad eamque regendam præparat res necessarias. Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini ad orationis, et ad vit:c societatem : ingeneratque in primis præcipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt: impellitque, ut hominum cœtus, et celebrationes et esse, et a se obiri velit.

51. flis adde, ne multos afferam, quæ docet hoc super argumento Augustinus (de diversis quæstion. LXXXIII, quæst. 51, n. 3). Pauca seligo: « Nou immerito, inquit ille, et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet; sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Recole quæ ex Philone, Clemente Alexandrino, aliisque Patribus, n. 24 et 26, et rursus n. 52 ex Ambrosio attulimus.

52. Conjunctio porro ipsa animæ et corporis, quamquam homini, postquam in peccatum decidit, ideoque postquam a præclarissimo illo innocentia statu, in quo condiins est, corruit, nonnihil incommoda sit, quoniam corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, cum utilissima futura fuisset, si in antiqua dignitate, Deo obediens, perstitisset: suis tamen adhuc non caret emolumentis. Scilicet beatitudinis cumulatissime participem tandem aliquando faciet hominem, qua nimirum ille potietur, si corpore ad cum usum utetur, propter quem conditus homo est; ut scilicet divinis jussibus obsequatur, et pareat. An non istud corpus, quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione ?... Et quod seminatur animale, surget corpus spiritale (I Corinth. xv, 42, 44)? Effundetur scilicet in corpus ipsum egregia quædam, et vere cœlestis voluptas, ac suavitas, qua illud imbutum, ac veluti absorptuni, non modo nihil ex mole ipsa, ac, si vocare ita sinis, corpulentia sua patietur incommodi, verum etiam jucundissimam ac plane mirificam ex ea percipiet oblectationem. Hoc de argumento cum alii multi, tum præsertim disserit egregius vir Cardinalis Bellarminus in eo libello, quem de Sanctorum felicitate inscribit, de quo quidem libello pronuntiat Vindelinus (in præfat, ad physic. particularem) (eruditus, fateor, Ingeniosusque philosophus, sed Bellarmini, atque adeo Catholicorum omnium acerrimus hostis) plus eum veritatis continere, quam grandes illos controversiarum libros : quo quidem judicio dum malevolum adversus Catholicos animum profert, eum tamen, dó quo agimus, libellum mirifice commendat.

(6) Fag. 760 (per crrorem 718) tomin editionis P. le Quien.

Omnis autem creaturæ aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere com Angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo. Onui ergo creature prædicatur Evangelium, quum soli homini pradicatur, quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt.

53. His constitutis, mirum non est primo, si ho- A geli etenim §sunt, vivunt, sentiunt, el discernuut. mini ample ac magnificæ laudes tribuantur, dicaturque aliquando a Scriptoribus (a), quod antea dixi, parvus mundus, aliquando creaturarum omnium perfectissima, aliquando totius creaturæ epilogus, ali-quando etiam ereatura omnis, quod ita postea explieant, quod vel creaturarum omnium perfectiones formaliter habeat, vel saltem eminenter. Nimirum parvus mundus propterea dicitur, quod quiquid per reliquas creaturas diffusum est, complecti in se unus videtur, eamque ob causam omnis creaturæ epilogus etiam dicitur. Perfectissimam vero creaturarum omnium propterea appellari volunt, quia inanimas sane sua præstantia, ac spiritu, quo vivificatur, superat; Angelo vero præstat ea ipsa de re, quam modo exposuimus, conjunctione scilicet animæ, el B corporis; qua quidem de causa ampliorem in cœlis beatitudinem assequetur.

54. Quod vero de perfectionibus vel formaliter, vel eminenter ab eo possessis dixí, ita explicant, ul sicut Deus perfectiones omnes vel formaliter habet (cas scilicet quæ statim suam præstantiam produnt, nec in eis aliquid imperfectionis involvitur), vel eminenter ( eas quippe perfectiones eminenter possidere dicitur, que conjunctum in sua notione habent aliquid imperfectionis, cujusmodi est perfectio Creat!!rarum ; nam has omnes possidet, sed seposita, qualibet imperfectione): ita homo perfectiones omnes, quas Creatura assequi potest, ve! re ipsa, ac formaliter babet, uti animam spiritualem, eximium, ac nobile corpus; vel eminenter, id est ita habet, ut C superet, vel certe involvat perfectionem illam, quam in cæteris creaturis admiraris, vel illi saltem æquivaleat. Hinc bonitatem, seu perfectionem sibi convenientem habet formaliter (id est expresse, atque ipsam), reliquarum autem animantium eminenter. Perfectior nimirum, et excellentior ob ingenii, et animi vires est animantibus, quas ingenio, ut diximus, et arte superat, si fortitudine superatur: hinc multo melius est hominem esse, quam leonem, ursum, aut aliam quamlibet animantem brutam. Habet pariter egregiam generi suo convenientem pulchritu dinem, ut si eam diligentius perpendas, illam ipsam superet, quam habet ager, et si qua sunt alia egregia specie prædita. Hæc quæ Scholasticorum more hac

55. Id ipsum porro ante doctores nostros Christiana fide instructos subodorati sunt veteres Philosophi, ac poeta. Ovidium omitto, cujus notissimi versiculi (lib. xv metamorph.),

Nos quoque pars Mundi, quoniam non corpora solum,
Verum etiam volucres animæ suinus,

id ipsum, quod diximus, comprobare creduntur;
quatenus innuunt homineni (nos) pr:estanussimam,
et partes reliquas complectentem Mundi esse partem.
Ovidium, inquam, oinitio, ut expressiora vetustorum
Scriptorum loca afferam. An non perspicue tibi vide-
tur locutus Cicero, dum hæc ait (De universitate):
‹ Deus animal unum spectabile hominem, in quo om~
nia animalia continerentur, effecit.

56. Quid vero clarius his Manilii monitis (Lib. tv Astronom.):

[ocr errors]

Quid mirum noscere mundum

Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis, Exemplumque Dei quisque est in imagine parva? quibus quidem versibus haud obscure indicat, imaginem Dei, ratione duce, ac veluti doctrice, in ea, de qua agimus, hominis excellentia, et perfectionum omnium complexione jure ac merito collocari.

An non etiam, ut ad præclarissimos Hebræorum scriptores sermonem quoque convertamus, id ipsum tradit Philo, quem Judæorum disertissimum appellat Hieronymus (De Viris illustrib. cap. 2), dum ea hoc super argumento tradit, quæ cum alibi retulerim, hic repetere non est necesse? Ea tamen recolat Lector.

57. His constitutis mirum non est, si cuncta homini subdiderit, aut certe obsequentes, subsidiumque, atque opem familiarem (pene dixeram) deferentes creaturas reliquas esse jusserit, atque ea ipsa in re sui similem esse voluerit. An ea de re dubitas?

tenus sum prosecutus, vetusti Patres interdum indi- D Audi Dominum ipsum hæc eloquentem (Genes. 1,

cant: veluti Augustinus (de quantit. animæ cap. 35, n. 70), Damascenus (in libello inscripto: quomodo homo ad imaginem Dei), et copiosius Gregorius Magnus, cujus verba referre hic placet (6): Numquid, fratres mei, Sanctumn Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat prædicandum, ut de eo discipulis dicatur: prædicate omni creaturæ ? Sed omnis creaturæ nomine signatur homo. Sunt namque lapides, sed nec vivunt, nec sentiunt : sunt herbæ, et arbusta; vivunt quidem, sed non sentiunt.... An

(a) Si possent homines, quibus est et mundus in ipsis. Exemplumque Dei quisque est in imagine parva. Alanil. v Astron.

26). Faciamus hominem ad imaginem, el similitudinem nostram, et præsit piscibus maris, el volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. Ad quæ verba Chrysostomus (Homil. 8 in Gen. n. 3) hæc scribit: Neque enim cum dicit: Faciamus hominem secundum imaginem nostram, et secundum similitudinem, hic sermonem finivit, sed per ea, quæ adjungit, mauifestum nobis facit, quo sensu nomen imaginis posuerit. Quid enim dicit? Et dominetur piscibus maris, el vo

(b) Homil. 29 in Evangelia, ad verba illa prædi-cate Evangelium omni creaturæ. Marc, xvi.

latilibus cæli, omnibus reptilibus super terrram. Ima- A cit, et tantam cæteris venerationem sui infundit, ut

ginem ergo dixit de principatu, et dominio, non de aliquo alio: Quia Deus fecit hominem principem omnium, quæ sunt super terram, et nihil super terram hoinine majus est, et omnia sub potestate illius

sunt. ›

Et rursus (Homil. 10, n. 4) : ‹ Postquam nos docuit per præcedentia, quid sit secundum imaginem Dei fecit eum : et ut ne impudentem quidem defensionis prætextum relinquat Ecclesiæ dogmata impugnare volentibus, paululum progressus idem iterum docet, quod ideo imaginis nomine usus sit, quod imperaturus, et sub se creaturas omnes habiturus esset. >

Et paucis interpositis (». 5) Vidisti inenarrabilem potestatem? Vidisti principatus magnitudi- B nem? Vidisti condita omnia sub hujus potestatem redacta? Nihil posthac mediocre de rationali hoc animali imagineris, sed cogita honoris magnitudinem, et Domini erga illud benevolentiam, obstupescens illius immensam, et inenarrabilem benignitatem. › Atque id ipsum alibi repetit (lib. 1 ad Stagir.), monens voluisse Deum hoc esse in terris hominem, quod ipse erat in cœlis. Vide etiam quæ eam in rem tradit homilia ut in Epistolam ad Hebræos (n. 2).

58. Nyssenus Chrysostomum ea in explicatione præcesserat; subsequuntur autem Severianus Gabalitanus, et Theodoretus. Nyssenus scilicet tum alibi (Dialog. ш, tom. 1 Biblioth. Pat. Græco latinæ, cap. 4), tum etiam in libro de hominis cpificio uberi ora tione hoc, de quo agimus, persequitur, hæc præser- C tim monens : Ut in hac vita artifices instrumentum ca forma moliuntur, quæ usui sit apta: ita tanquam vas quoddam ad regni administrationem idoneum naturam nostram præstantissimus fabricavit artifex : ac tum animæ dotibus, tum figura ipsa corporis talem designavit hominem, ut ad regnum esset aptissimus. Atque id ipsum, quod hic attingit, copiosa, uti diximus, deinceps, atque eleganti ratione persequitur. Quod attinet ad Severianum Gabalitanum, eum consule, quem in calce pagina designo, locum, idque, de quo agimus, traditum invenies (aj.

59. Theodoretus vero in eamdem sententiam hæc tradit (In Caput x1 Epistolæ 1 ad Corinth); Homo est Dei imago, neque quoad corpus, neque quoad

certatim quasi regi obediant, et voci ejus obsecundent et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant, et disciplinam eam imprimant, quam natura non tribuit. Denique videntes fera ejus mansuetudinem, ejus imperio mansuescunt. Sepe suspenderunt morsus suos, revocante sono vocis humanæ. Videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi: leones quoque ipsos,si vox hominis resultavorit, prædam dimittere pardos, atque ursos incitari, ac revocari vocibus: equos plausu hominum fremers, silentio mollire cursum : denique sæpe sine verbere prætereunt verberatos: ita vehementius illos incitat linguæ flagellum. ›

61. Ecce item Marium Victorem, latinum scilicet et vetustum Patrem. Hæc nempe loquentem in hominis creatione Deum inducit (De Origine mundi): Nunc hominem faciainus, aít, qui regnet in orbe, Et sit imago Dei: similem decet esse creanti, etc. Et deinceps :

Ergo hunc præpositum rebus cum conjuge jussit,
Crescere per sobolem, terrasque replere vacantes.
Rursus quoque :

Primus enim meritis, postremus in ordine tolo
Factus boulo, ut sese rebus præstare creatis
Nossel, et hinc laudes Domino persolveret æquas
62. L camdem sententiam Alcimus Avitus ipsc
quoque hæc de homine loquentem Deum facit :
Nunc formetur homo, sunimi quem tangit imago
Numinis, et nostram celso donatus honore
Induat interius formosa mente figuram.
Hunc libet erectis sublimem incedere plantis,
Qui regat æterno subjectum pondere muudum,
Bruta domet, legeni cunctis, ac nomina ponat,
Astra notet, colique vias, et sidera norit,
Discat et inspectis discernere tempora signis;
Subjiciat pelagus sævum, ingenioque tenaci
Possideat quæcumque videt : cut bestia frendons
Serviat, et posito discant mansueta furore
Imperium jumenia pati, jussique ligart
Festinent trepidi consueta in vincla juvenel.
Quoque etiam natura homiuis sublimior exstet,
Incipiat rectos in cœlum tollere vultus,
Factorem quaerat proprium, cui menté fideli
Impendat famulam longavo in tempore vitam,

63. Sed quis Augustinum non referat, qui hæc ail (De Genesi contra Manich., lib. 1, cap. 17, n. 28): Quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, sceundum interiorem hominem dicitur, ubi est ratio, et intellectus, unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum, et

animam, sed tantum quod attinet ad principatum D ferarum, et omnis terræ, et omnium repentium,

et imperium : ut cui ergo omnium, quæ sunt in terra, imperium est creditum, Dei imago appellatur; mulier autem, ut quæ sit in potestate viri, est viri gloria, et veluti imago imaginis : nam ipsa etiam aliis imperat, sed viro subjecta esse, et ei parere jussa est. ›

60. Sed ne Græcos tantum videamur afferre, ecce tibi Ambrosium hæc de homine tradentem (b) : Hoc mentis vigore et externa subigit, et separata, ac distantia videt, et validiora viribus animalia subji

(a) Orat. v de mundi Creatione n. 4, pag. 484, tom vi Op. Chrysost. edit. Montfauconii. In quo est ratio imaginis? in potestate, etc.

quæ sunt super terram : cum enim dixisset, faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, addidit continuo: Et habeat potestatem piscium maris, et volatilium cæli, et cætera : ut intelligeremus, non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem, qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia cætera subjecta sunt homini non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent. ›

(b) Lib. v. epist. xxxvm, alias classe 1, epist. XLIII, Horontiano.

64. Hic recense, si vis, Patres eos qui peccatum A Etenim eum cursus iste homini inserviat, homini

Dæmonis in co collocant, quod inviderit homini summain eam in res omnes potestatem ac dominatum, quem sibi conferendum fuisse putarat. Hos porro nec contemnendos sane, nec paucos equidem recenserem, nisi laborem meum anticipasset præclarissimus Petavius, cujus locum in calce paginæ a me indicatum obsecro consulas (De Angelis 111, 2, 8). Adde, si vis, auctoritatem Rabbi Saadiæ, collocantis scilicet eam, de qua agimus, imaginem in imperio, et dominatione (Refert ex Aben Hezra Pelav. de Opi. fic. 11, 3, 2).

65. Quamquam necesse non est hac in re in Patrum, et Hebræorum testimoniis diu laborare, adeo scilicet id perspicuum est, ut illud quoque vetustis ipsis et inter idololatriæ tenebras positis Scriptori- B bus innotuerit. Id porro multorum quidem opinione denotant illa Tullii monita (lib. u de finibus): ‹ Eadem (hominis) ratio habet in se quiddam amplum, atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum. Expressius porro Ovidius (1 Metamorph.).

Sanctius his animal, mentisque capacius altæ

Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est, etc.

66. Hinc edomitas ab homine videmus crudeles belluas atque id cum cæteri eleganter describant, descripsit sane Martialis nobili illo epigrammate (fere habetur lib. 1, n. 104), quod ad hunc modum incipit :

Picto quod juga delicata collo

Pardus sustinet, improbæque tigres
Indulgent patientiam flagello.

quod quidem epigramma integrum legas velim: ele-
gans quippe valde est, venustissimum, et id, de quo
agimus, mirifice comprobat.

67. Ante Martialem argumentum hoc copiosissime pertractarat Philo; cujus verba si referam, vereor ne æquo sim longior : locum ubi jacent consulat lector (de Opific. Gelen. interprete pag. 16 et 17 editionis Gryph. anni 1561).

68. Quid? quod pisces ipsi, tametsi ab hominum consortio remotissimi, non raro

Et norunt dominum, manumque lambunt
Et ad magistri

Vocem quisque sui venit citatus.

quod ego ipse sæpe vidi, dum virum pietate, et comitate præstantem D. Fulgentium Musianum ex ordine Carthusiensium, quique Bononiensium Religiosorum familiæ nunc præest, Deo et hominibus dilectus, convenirem familiarissimos enim habebat pisces, quique voce illius acciti statim accurrebant, ut cibum ex illius manu sumerent.

69. Hic, si vis, recole quæ dissertatione I statuimus; nimirum hominis causa sensibilia cuncta creata esse. Homini quoque Angelos ipsos ministerium præstare is fatebitur, qui assentitur D. Thomæ et Scholasticis pene omnibus docentibus, cœlorum astrorumque cursum ab iisdem Angeli, dirigi perficique.

C

D

sane ministerium præstabunt, qui ipsum dirigunt perficiuntque. Quid ? quod iidem Angeli nobis tutela ac præsidio sunt, sicut ab Apostolo Paulo (Hebræ. 11) Ministratorii spiritus appellentur propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis. Quo de argumento plura hie diccrem, nisi peculiari libello ea de re copiose disputassem (Degli Angeli custodi). Consule, si vis, Petavium (de Angel. n, 6, 7 et seq.).

[ocr errors]

70. Eam ob rem non verentur multi inditam homini Dei imaginem in eo ponere, quod sicut Deus rerum omnium finis est, seu causa finalis, ita et homo, eo tantummodo hac in re Deum inter et hominem discrimine posito, quod Deus rerum omnium finis ultimus sit, homo vero ad Deum ipsum dirigi debeat, et ad eum contendere, in quo quiescat, et ad cujus gloriam ipse quoque sit conditas. Sed hoc de argumento cum luculentius alibi cgerim (Dissert. 1), eum locum recolat iecior.

71. At jam vertendus est sermo ad eorum opinionem, qui censent eam, de qua disserimus, imaginein, sic explicandam esse, ut propterea dictus sit Adam ad Dei imaginem, quod homo donatus sit natura ea, cujus speciem induerat Deus, ut hominem conderet; qua etiam specie tum eidem Adamo apparuit, tum reliquis Patriarchis et Prophetis. Sed de hoc quoque argumento cum satis alibi disseruerimus, in secunda scilicet dissertatione, ad eum locum lectorem allego.

72. Sed quid de illorum opinione dicendum est, qui putant propterea ad Dei imaginem appeilatum fuisse Adam, quod eam naturam, ac formam a Deo receperit, quam habiturus erat Unigenitus Dei, cum ad homines eorum caput, Dominus ac redemptor venturus erat. Id sane proposuit Tertullianus tum in libro contra Praxeam (a), tum etiam in libro de resurrectione carnis hæc scribens (cap. vi): Qundcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tune. Sic enim præfatio Patris ad filium · Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, Et fecit hominem Deus id uique quod finxit, ad imaginem Dei fecit illum, scilicet Chr! ti. Et sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo. Ita Imus ille jam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, noir tantum Dei opus erat, sed et pignus. ›

73. Eadem tradit Prudentius, bæc elucutus (in Apotheosi)

Christus forma Patris, nos Christi forma et imago,
Condimur in faciem Domini bonitate paterna,
Venturi in nostram faciem post sæcula Christi.
Adde quæ alibi hoc de argumento diximus (Disseria.
11, n. 29 et seqq.).

74. At Pelavius (De Opific. 11, 2, 4) opinion m hanc propterea rejicit, quod si vera esset, Deus Pater, qui hæc elocutus esse censetur: Faciamus hominem

(a) Cap. xи. E ́a! autem ad cujus imaginem faciebat; ad filii scilicet, qui homo futurus certior ac verion.

PATROL X.

ad imaginem et similitudinem nostram; nostram uti- A que non dixisset, sed tuam (o Fili). Num hæc animadversio opinionem eam satis refutet, alii viderint. Consule, obsecro, Petavium ipsum cap. vi libri n de Trinitate (n. 4).

Ex hactenus dictis dijudicet Lector, quid de postrema opinione sentiendum sit, corum scilicet, qui fatentur in homine quidem extare eam, de qua agimus, similitudinem et imaginem: sed in quo posita ca sil, minime apparere. Si quid scilicet probabile hactenus diximus, tam et si stabilire certo non possimus, in quo hæc posita sit; tamen Patrum ca ia disquisitione posita studia effecerunt, ut verisimile aliquid invenerimus, in quo hanc collocemus. Ea de re minimc dubitabis, si ca expenderis, quæ a numero decimo tertio ad hunc usque locum copiose tradidimus.

QUÆSTIO III et IV.

In qua hominis parte posita sit hæc, de qua agimus, imago et similitudo. Et: An soli viro, an etiam fœminæ camdem imaginem et similitudinem indiderit Deus.

B

75. Si ea expendimus, quæ in superiori quæstione diximus, facile constabit, in corpore poni minime posse eam, de qua agimus, Dei imaginem, nisi forte in ca significatione id dicatur, quam præeunte Augustino n. 47 proposuimus. In anima vero poni posse, minime dubito. At num in animæ substantia, num in illius potentiis, num alia quapiam ratione, tum demum asseres, cum aliquam ex antea explicatis C opinionibus amplecteris. Qui enim in spirit eam imaginem collocant, in animæ substantia collocant. Qui in intellectu, voluntate, libertate, aliisqué bujus modi, in potentiis ponunt. Qui vero in eximia hominis perfectione, et excellentia, atque in dominio, quod supra creaturas exercet, aliisque affinibus sitam volunt, alia addant necesse est, tametsi in anima (si loqui ita volumus) fundamentum habeant, et, uti scholastici fere aiunt, adhæsionem et subjectum. Et de m questione hactenus.

76. Quod itaque ad quartam attinet, desumitur illius solutio a solutione primæ, ac secundæ quæstionis, sed secundæ præsertim. Etenim si in anima, illiusque potentiis, ac qualitatibus, aut, si vis, in virtutibus collocas, quis ab ea dignitate fœminas arceat? Alcinus D Avitus fœminas hujusce excellentiæ compotes profecto facit, cum hæc ait (Ad Fuscinam sororem lib. 1) : Ecco vides sexu ut careat cœlestis imago, Interior sortitus homio quam mente reteutat, Nec sexum acceptat.

77. Marius item Victor fœminas ejusdem præstantia: participes videtur facere, cum Deum hæc eloquentem inducit (lib, 1 in Genesim)];

Nave hobunem faciamus, ait, qui regnet in orbe,
Et sit imago Dei; similem décét esse creanti,
Liber að árbitrium fruitur qui mente creatis.

(a) Sermon. I in Genesim n. 2, pag. 653 Tomi iv editionis Montfauconii.

(b) In Commenta, in Episto. Pauli I ad Cor. cap.

78. Si vero in perfectione eximia, quam supra canferas creaturas habet homo, eam similitudinem colloces; foeminam ad Dei imaginem factam neges necesse est. Etenim mulieri præstat vir, illiusque caput est. Expressissime Chrysostomus (a): « Ut enim scias humana forma præditum non esse numen, audi Paulum dicentem: Vir quidem non debet velari, cum sit imago el gioria Dei: Mulier autem gloria viri est, propterea debet, inquit, velum habere supra caput. Enimvero si hoc loco imaginem id appellavit, æqualem divinæ omni ex parte formæ similitudinem significans, et idcirco Dei imago vocatur homo, quia Deus hoc pacto figuratus est. Igitur secundum illos non virum tantum ad imaginem factum dici oportebat, sed etiam mulierem, mulieris enim virique figura, et forma, et similitudo est una. Quam igitur ob causam imago Dei vir dicitur, mulier vero non item? Quia nimirum non de imagine mentionem facit, quæ in forma sita sit, sed de imagine, quæ in dominatu, quam solus homo habet, non aútem mulier. Nam hic quidem nemini subditus est, illa huic subdita, quemadmodum inquit Deus: Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Idcirco Dei quidem imago est vir, quia sublimiorem nullum habet, quemadmodum Deo sublimior est nullus, sed omnibus dominatur. Mulier vero gloria viri est, quia viro subjecta est. ›

79. Imitatur, et tantum non totum exscribit Chrysostomum Theodoretus (b) hæc docens : « Homo est Dei imago, neque quoad corpus, neque quoad animam, sed tantum quod attinet ad principatum et imperium ut cui ergo omnium, quæ sunt in terra, imperium est creditum, Dei imago appellatur. Mulier autem ut quæ sit in potestate viri, est viri gloria et velut imago imaginis: nam ipsa etiam aliis imperat : sed viro subjecta esse, et ei parere jussa est. Deinde aliam rationem adjungit, ut hujusce præstantiæ fœminam exortem facial: Non enim vir, inquit, ex muliere est, sed mulier ex viro. Ergo etiam ratione creationis viri primas partes obtinent. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Hoc etiam sufficit ad ostendendum, virum jure principatum tenere: non enim hic propter illius usum, sed ipsa propter ejus usum producta est. › Eadem tradiderat quæstione xx in Genesim ( in veteri editione, interprete Joanne Pico). Et de duabus his quæstionibus satis.

QUÆSTIO QUINTA.

An Angelus ad similitudinem et imaginem Dei factus sit.

80. Hujus quoque quæstionis solutio a I et II quæs¬ tionis ac secundæ præsertim solutione derivatur. Si enim similitudinem et imaginem in gratiæ donis colloces, quis ad similitudinem et imaginem Dei factos esse Angelos neget, cum hi in ipsa creatione

XI, ad verba illa: Vir non debet velare caput suum (interprete Gentiano Herveto)

« PoprzedniaDalej »